Azoara XC | Azoara XCII |
In n. etc. Die qua sol obscurabitur, stellaeque cadent, montesque fient pulvis, locaque villarum herema, bestiarumque sylvestrium inter se similiterque inter se vicissim conventus aderit, et ad corpora redibunt animae, et foemina de suae caedis occasione quaesita fuerit, librique semetipsos ad perspiciendum inscriptum sibi revolvent, coelumque plicam in unam colligetur, focusque fortiter accensus, et paradisus ornata fuerit: Tunc inquam omnis anima suos actus omnes agnoscet. Per stellas combustas, et retrogradas, atque directas, ac noctem obscuratam, et auroram, hoc verbum est boni prophetae, ipsum absque augmento diminutioneve ferentis, qui coram Deo potens est, ipsi devote serviens, suum praeceptum nunquam transgrediens. Nullatenus autem est daemoniaci, seu diaboli. Quo tenditis? hoc non est nisi commemoratio, tritaeque viae doctrina, omnibus qui rectificari studuerunt. Quod tamen nemini contingit, nisi Deo mundi domino volente.