Azoara LXXVIII | Azoara LXXX |
In n. etc. Verum quidem, verumque veraciter est illud, cui Hat atque Themuth contradixerunt. Unde gentem Themuth ob suam praesumptionem atque superbiam confudimus, populum Hath vento gravissimo dispersimus.
¶ Ventus enim illis septem diebus et noctibus octo incumbens, prorsus ut palmas vacuas et fragiles postravit eos. Quare si quisquam superstes existat, perpende. Pharaonem item, suosque praedecessores ob errores suos Dei nuncio contradicentes, divina vindicta graviter percussit, diluvio quoque veniente, nostros per arcam liberavimus.
¶ Hoc quidem gentibus commemorandum posuimus, ut aure percipiant, cordeque firme recondant. Primo buccinae sonitu tellus et montes prosternentur, et in pulverem redigentur, hora veniente, coelumque fundetur et debilitabitur, et angeli octo Dei thronum sustentabunt. Illa die nullum cuiusquam hominis factum celabitur. Omnisque chartam suam dextra sumpturus, inquiet: O mater, meam chartam legam, qui me venturum ad hunc computum semper existimavi. Unde nunc vita dulci perennique perfruar.
¶ Hominibus huiusmodi paradisum sublimem, ubi propinqua pomorum est copia, possidentibus dicetur: Pro velle vestro, modoque penitus propter actus vestros praecedentes, comedite simul atque bibite. Illi vero quorum sinistris charta committetur, inquient: Utinam huius chartae dono computique noticia careremus, unaque tantum vita fuisset, cum pecunia iam deleta nil nobis proficit. Faucibus enim atque gutture sumpti in ignem proiicientur.
¶ In cathenis quoque LXX. cubitorum detenti firme vincientur: Quoniam nec in Deum crediderunt, nec pauperibus cibum praebuerunt. Hodie namque nec amicum, nec victum, nisi tantum peccatorum, videlicet igneum, cruentum, atque venenosum invenient. Per res visibiles et invisibiles nuncii verbum bonum est a Deo mundi conditore compositum, non a mimo, vel incantatore, vel mathematico. Si quicquam enim praeter mandatum a me profertur, illi dextra sumpta venam cardiacam abscinderem, nullo mihi prohibere potente. Hoc autem verum, verumque veraciter est, veram sectam timentibus patefaciens, incredulis maliciam adaugens, nec nobis est ignoratum, qui credunt illi, quive contradicunt. Tu vero Deum cum ipsius immensis nominibus deprecare, te suae tutelae commendans.