Azoara LXXVII | Azoara LXXIX |
In n. etc. Per calamum et lineas atque scriptum, tu non es nisi Dei nuncius habitus optimi, mercedem maximam inde sumpturus, non magus, non daemoniacus. Quod fiet evidens, quando Deus bonos malosque discernens, quis rectam, quisve pravam viam secutus fuerit, explanabit. Contradicentes, qui te sibi similem esse desiderant, nullatenus sequaris, nec iterum crebre iurantes, quoniam ipsi contemptibiles sunt, † Idem quoque sunt rerum vilificatores, et seditionum seminatores, detractores etiam, bonique diminutores, et culpabiles, ac increduli, prolis tamen atque pecuniae divites: qui nostra praecepta audientes, illa priorum esse mendacia perhibent. Unde nos sibi suas facies denigraturi, malum ab illis saepius contradictum inferemus. Talium enim dormientium facies divina vindicta superveniens, quasi noctem comburendo denigravit. Qui mane nisi tales a caeteris rogati, ut sicut prius, si possent, sua negotia peragerent, tandem percipiendo se pravam et falsam viam esse secutos asserebant. Eorum vero medii dixerunt: Nonne vobis divinam invocationem imunximus? Illi vero se male fecisse, Deum testem adhibuerunt.
¶ Sic his illi sui causam erroris improperabant. Forsan tamen Deus hoc malum in melius mutabit: Quoniam ad illum orandum plene convertimur. Cumque malum huius mundi magnum sit, constat apud sapientes, alius maximum esse. Timentibus enim, a Deo paradisus tribuitur. Vos minime, malos bonis coaequare poteritis. Aut quid dicitis? An librum hoc affirmantem habetis? Quis eorum, dictum hoc asserit? Perscrutetur. Vel si participes habent ad sui dicti probationem, cum illis accedant. Die, qua vocabuntur Deum adoratum, hoc agere nequibunt: Quoniam hoc sani vocati recusabunt. Sive paulisper dona illis spacium, qui quaesiti reatus emendationem seu beneficium, hoc impossibile sibi dicunt esse. Ego enim sapientissimus et prudentissimus, illos quo nesciunt, attraham. An sunt ipsi secretorum scientes? Scribant igitur ipsa.
¶ Tu vero divinum expecta iudicium, non imitans inclusum pisci, qui reus divinitus advocatus, nisi pietate divina subveniente, ibi permaneret: per me tamen extractus, bonus effectus est. Increduli librum istum audientes, visum advertere nequeunt, sed nuncium daemoniacum, cum non sit nisi doctor gentium, appellant.