There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXXX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXIX Azoara LXXXI 

In n. etc. Licet homines de malo saepius quaestionem facient, quod inevitabiliter nemine prohibere potente, infert Deus incredulis: Illam diem cominus videns, a caeteris a longe perspectam, qua ad ipsum ascendent angeli et homines, cuius tantum est spacium, quantum est L. milia annorum, tu patienter indura. Illa quidem die coelum ut fumus evanescet, tellus ut lana carpetur, nec amicus amici recordabitur.

¶ Illa quidem die quilibet incredulus, pro se redimendo filios suos atque mulieres, omnesque suos, totamque terrae substantiam tribueret. Tunc enim incredulos, quoniam Deum non adorabant, pecuniamque multam coacervando nil boni perpetrabant (quippe Deus hominem sic composuit, ut malo viso pavescat, bonum adeptum retineat) grave malum passuros, ignis comprimet: Orantibus iugiter exceptis, et dantibus rem scitam quaerentibus, atque pauperibus, dieique futurae eventum veraciter asserentibus, vindictamque divinam inevitabilem timentibus, et castis in omnes, praeter in mulieres proprias, suaeque manui subditas, unde nullus reatus sequitur. A praedictis alia petens, velut malus damnandus est. Depositi custos fidelis, testisque constans, vir immutabilis, ac iugiter orans paradisum, et honorem sufficientem habebunt. Cum te dextrorsum et sinistrorsum ambiant increduli, cur suum errorem non relinquent? Quomodo sperant Deum daturum sibi paradisum? Per orientis et occidentis dominum, nos eorum loco meliores ponere poterimus. Ipsi vero in me nullam vindictam exercere poterunt.

¶ Illos nunc hoc, nunc illud dicere, et ludum atque derisionem exercere permitte. Die namque, qua saepius illis dicta reperient, per me suis e foveis confestim resuscitandi, velut ad concilium proficiscentes, visibus subiectis, minimeque perspicacibus dedecus fidei saepius illis praenunciatae, malumque patientur.