There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXXIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXII Azoara LXXIIII 

In n. etc. Ad te venientes increduli dicent, se testimonium perhibere, quoniam tu es Dei nuncius. Deus autem agnoscens quis sit suus nuncius, illos esse mendaces perhibet: qui sacramento facto propter sui salvationem, viam Dei derelinquunt male gerendo, cum ex credentibus fiant increduli. Nos autem eorum corda, licet ipsi nesciant, sigillavimus. Eorum tamen corpora visa, quasi stipites perpulchri parietibus infixi, suique sermones auditi summe placent tibi. Ab illis tamen, velut ab hostibus atque mendacibus, quos et ipse Deus destruet, tibi cavendum est. Ad prophetam enim advocati, ut ex Dei parte veniam consequantur, involvendo sua capita divertunt, et insurgunt. Unum igitur et idem provenit, sive condones sive non. Deus enim nunquam illis veniam faciet. Persuadentes ne prophetae fautoribus sumptus indulgeantur, ut sic suis sumptis penitus sint inopes atque mendici, a sublimibus atque divitibus pressi diruantur et eiiciantur. Dei autem, omnes coelorum atque terrae divitias possidentis, nec non et prophetae atque bonorum, est omnis sublimitas atque victoria, licet hoc ignorent increduli. Viri boni, non vos detineat quippiam vestrum negotium in pecuniis seu filiis, ab invocatione divina. Haec enim agens perdetur. Ante mortis adventum de bonis datis vobis, benefacite, ne tunc necessitate cogente dicatis: O Deus, vitam meam ad terminum propinquum protrahe.

¶ Eleemosynas enim faciam, et bonus efficiar. Deus autem omnium actus dinoscens, neminem ultra terminum suum advenientem protrahit.