Azoara LXXIII | Azoara LXXV |
In n. etc. Deum omnium iudicem, et omnipotentem, ac glorificandum, omnia coelorum atque terrae velut suum dominum adorant. Ille vestri conditor, et omnium vestrorum operum atque secretorum universalis cognitor, quippe nulla latent eum, vos pulchris formis condecoravit, et coelos ac terram veraciter, ac universa similiter, (quod quidem et vestri perhibent,) creavit. Nonne percepistis vestros antecessores incredulos, ob suorum operum pravitatem grave malum esse passos, gravissimumque passuros: Nostros nuncios cum divinis praeceptis missos, increpando dicebant: Vos homines tantum, sicut et nos, vias Dei rectas docere praesumitis. Illos autem sic incredulos manendo, Deus minime curabat. Dicentibus quidem incredulis, se nunquam resuscitandos, respondeas: Imo per Deum, imo Deus eos suscitabit, omnes suos actus, quod sibi levissimum est, patefacturus. In Deum itaque vestrorum operum cognitorem, atque prophetam, et hunc Alchoran vobis divinitus missum credite.
¶ Dies vestrae congregationis coram Deo cunctorum resuscitatore, vobis fiet amarissima. Credentes autem et benefacientes tunc veniam adepti, paradisum perenniter inhabitandam, quod est maximum, possidebunt.
¶ Increduli vero, vestrisque praeceptis contradicentes, igni mansionique pravae perpetuo tradentur. Omnis mali lucrator secundum mandatum Dei solum proficiscitur, nusquam excedens: Sicut et ipse Deus omnia dinoscens, in credentium animum sectam viamque veracem immittit. Deum atque prophetam imitari studete. Quod licet recusetis, prophetae non attinet, nisi tantum mandata nunciare, et evidenter explanare. Deus quidem unus est, praeter quem non est Deus alius. Cuius tutelae singuli boni se commendant. Vos viri boni, cum quaedam vestrarum mulierum infantiumque vobis inimicentur, cavete vos ab illis: Pro quibus licet precati fueritis, veniamque feceritis, Deus solus veniae largitor existit. Vestra quidem proles atque pecunia, malorum nonnunquam est occasio. Apud Deum est autem omne commodum, omnisque divitiarum copia. Illum itaque pro posse vestro timentes exaudite, et sequentes benefacite: Quod vestris utilimum est animabus. Ab avaricia namque liberi, semper antecedunt.
¶ Omne vestrum in Dei nomine beneficium ipse multiplicabit, peccataque dimittet, glorificandus et sapiens, aeque noscens occultum et apparens, incompraehensibilis et immensus.