There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXXII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXI Azoara LXXIII 

In n. etc. Coelestia cuncta, atque terrestria, invocant Deum regem benedictum, incompraehensibilem et sapientem, * qui scribendi legendique simul insciis nuncium ex semetipsis excitavit, qui eis prius erroneis viam rectam, et librum ac discretionem, divinaque praecepta patefaciens, benedicet illos, et alios etiam deinceps ad eandem legem alliciet. Per Deum sapientem et incompraehensibilem, qui cum sit ditissimus, hanc suam abundantiam atque divitias cuilibet pro velle suo committit. Illi quidem, quibus testamentum portatum misimus, ipsique minime tulerunt, assimilantur asino librorum latori. Eorum enim incredulorum, divinisque praeceptis contradicentium, exemplum pessimum habetur coram Deo, illos nunquam in viam rectam directuro. O Iudaei, si verum sit quod dicitis, vos scilicet penitus Deo devotos et adhaerentes esse, nil tractantes de hominibus, cur mortem summopere non optatis? Illi vero maxime propter pravos actus suos praemissos eam respuunt. Deus tamen huiusmodi malos agnoscit. Illa mors, quam fugitis, vos assequetur, et ad cognitorem secretorum et apparentium omnium, dicturum vobis omnes actus vestros, ibitis. Quando die veneris oratum vocatur, omnis bonus forum atque negotium dimittat, et Deum invocatum eat. Hoc enim est optimum, si sapitis. Oratione quidem terminata, disgregemini, vestra captatum commoda, Deumque in singulis rebus invocatum atque precatum, ut sic vestra negotia procedant.

¶ Dimittentibus autem horam illam, ob mercaturae seu ioculationis aspectum, dic melius atque iocundius illis mercaturis et ioculationibus apud Deum esse, qui victum optimum gaudiumque plenum praestat.