There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXIIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXIII Azoara LXV 

In a n. etc. Appropinquavit hora, lunaque bipertito divisa est. Hoc tamen caeterisque mirabilibus visis, contradictores suas voluptates, propriaque vota secuti discesserunt, affirmantes hanc artem magicam esse. Sed cum ipsis post miracula saepius visa, quae deberent ad sui conversionem sufficere, castigari recusant: tu manum ab illis retrahe. Die vero generalis edicti, e foveis quasi locustae totam terram occupantes, exituri, et ad vocem praeconis acceleraturi, suum malum atque dolorem perspicient. Unde conquerentes, diem illam gravissimam esse inquient. Noe quoque sui similiter contradicentes, eumque daemoniacum esse perhibentes, reiecerunt. Unde ipse coactus, Deum adiutorem vocavit.

¶ Deus quidem ut se vindicaret iniungens, coeli portas ad aquarum descensum terraeque fontes aperuit. Unde congregatis avibus ad Dei velle complendum, illum in fabrica ex asseribus ligneis clavis compaginata, quae nostro iussu cursum suum peregit, postea dimissa miraculum gentibus generale salvavit. Diligenter itaque perspice, qualiter me vindicando castigamen adhibui. Alchoran quidem istum, iam levem intelligentibus, misimus: Sed inde quisne memor efficitur? Homines rursus Hat contradicentes, per ventos illis immissos die malorum et infortunii, illis os penitus diruendo dirimentes, sicut palmas eradicatas destruximus. Ecce qualiter vindictam in illis exercuimus. Alchoran autem istum levem recordantibus tribuimus. Hominibus rursus Themuth, suo castigatori contradicentibus, et indignanter dicentibus: Huicne prae omnibus nobis sapientia divinitus est tradita? Nil nisi mendacium profert. Unde si nos eum hominem tantum, ut nos, sequimur, erramus. Illis inquam ita dicentibus, eo respondente, Cras scietis, quis mendaciis innititur: nos camelam nemini tangendam posuimus, iniungendo Themuth, ut eorum actus perspiciens, et patienter sustinens ediceret: quatenus aquam inter se dividerent, hora sua singulis adscripta. Ab illis autem socius suus advocatus, eam peremit. Sed quae nostra vindicta castigatum missa sit, recordare. Vocem enim illis immisimus, illos redigentem in pulverem. Iam Alchoran sapientibus alleviavimus. Hominibus quoque Loth, praeceptis nostris contradicentibus, et hospites suos perscrutantibus, sicut et omnibus resistentibus, malum ingessimus, eorum oculos obducendo, pesteque matutinali diruendo, cum nostro castigatui parere noluerant: familiae tantum Loth divina pietate subveniente. Discretis Alchoran hic levis missus est. Homines quoque Pharaonis nostro nuncio venienti contradicentes, vi potentiaque delevimus. Suntne potentiores illis increduli vestri? An habetis in psalterio, quod vobis salutem praebeat? An dicitis vos omnes congregari, ut vobis vindictam adipiscamini? Hora, qua nostrum erit placitum, die scilicet vobis amara, die gravissima, vos omnes prorsus vincemini, terga vertendo. Increduli namque tunc omnes errorem et ignem passuri, faciebus suis igne coopertis, dicentem audient: Gustate focum indeficientem. Nos enim omnia cum pondere atque mensura fecimus: mandatumque nostrum est, ut ictus oculi. Quare castigari renuitis, visis pluribus ante vos manu nostra confusis? Quorum omnia facta in psalterio reperiri possibile est. Actus enim omnes tam minimi quam maximi scripti sunt. Timentes quidem, paradisum aquis iocundam, in sede vera cum omnipotente Deo rege cunctorum possidebunt.