Azoara LXII | Azoara LXIIII |
In n. etc. Per stellam vespertinam cliens noster, nullatenus errans, nil ex proprio velle, nisi tantum divinitus sibi mandatum loquitur: qui sublevatus ad orizontis celsitudinem, ad Deum ipsum instruentem illum, atque docentem efficaciter, accessit: tanti tamen spacii intervallo, quantum sagitta arcu missa bis transcurreret. Qui tunc praecepta Deum sibi dicentem audiens, animum minime dubitantem inde tulit: ubi nec vos eum de divina visione calumniemini. In loco namque propinquo paradiso, optime de virtutibus maioribus vidit, oculo suo nullatenus eum fallente. An tribus imaginibus visis, videlicet Alleto, Alance, Meneth, masculos Deoque foeminas adscribitis? Haec quidem est iniusta partitio: quoniam illa non sunt nisi vana nomina, tantum a vobis patribusque vestris ficta: quibus nullas virtutes Deus permisit. Sed vos nil nisi tantum opiniones sequimini, vestras et voluntates. Nunc autem vobis rectum humanumque votum a Deo mittitur, huius et alius saeculi domino: sine cuius voluntate nec etiam aliquis multitudinis angelorum cuiquam prodesse poterit. Alii tamen saeculo non credentes, angelis nomina foeminarum imponunt, nullam inde peritiam habentes. Opiniones enim verum impedire minime potentes, tantum exequantur. Ab illis igitur me nominare nolentibus, sed huius mundi vitam diligentibus, cui totum studium atque sapientiam praebent, manum tuam retrahe. Deus enim recte procedentes et aberrantes dinoscens, rebus universis imperans, malis suam mercedem, bonisque suam similiter iustissime reddet: Qui tamen tum peccata maxima, tum culpas modicas committentibus, amplam misericordiam faciet. Ipsi itaque scienti, qualiter vos primo creavit, et in matris alvo secundo formavit, cur de corporibus vestris divina debita beneficiaque non tribuitis? Ille quidem timentes annotat. Nonne vides illum a beneficiis cessare penitus, qui primo parvum praebuit? Apud Deum est visus atque noticia secretorum. Nonne vidit, qualiter libri Moysis et Abrahae iam defunctorum praecipiunt, ne quisquam peccata peccatis transactis accumulet: cum omnis mercedem suam optime visurus, secundum opera sua tantum iudicabitur, divina tamen misericordia meritum augente.
¶ Omnes quidem redibitis ad Deum, qui ridere et plangere, ac mori et vivere tribuit, et masculum et foeminam de spermate secundum modum atque mensuram fecit, omnes alia vice suscitaturus: qui pro velle suo hos divites, illos pauperes efficit. Estque dominus Ascheare. Ipse quidem Hath confudit, nec Themuth dimisit, nec genti Noem prius maliciosiori atque superbiori pepercit. Almutefichet etiam in terram devergendo, penitus superne cooperuit. An aliquod istorum Dei factorum contradicitis? Vos quidem castigat, sicut et primos. Aliud autem saeculum iam appropinquat, quod nullus nisi solus Deus divertere poterit. Hoc autem verbum vos admirantes, nil tamen inde curantes deridetis, indeque ludum facitis.
¶ Deum humiliter adorate, et ipsum iugiter invocate.