Azoara LXI | Azoara LXIII |
In n. etc. Per montem Sinai, librumque lineariter in chartis subtilissimis scriptum, et per superne domum aedificatam, tectumque sublime, mareque metis pressum, Dei vindicta superveniet, quam nemo divertere poterit die, qua coelum cum universis illo contentis movebitur, et montes cum nubibus, et contradictores malum saepius illis dictum sortientur. Quibus tunc ad ignem gehennae vocatis, Deus inquiet: Hic est ecce focus, cui saepius deridendo contradixistis. An hunc fantasticum atque magicum, an verum esse perspicitis? Illum igitur patienter sustinete. Non minus enim patiemini, si sustinere nolueritis: cum secundum opera vestra meritum suscepturi estis. Timentibus autem, paradisum possessuris, et ab igne penitus liberandis, dicetur: De fructibus omnimodis vobis datis, optimoque victu comedite, atque bibite, ob actus vestros optimos: et super vestium stramenta formosissima pro modo vestro discumbite, ducturi virgines decentissimas, cum oculis immensis atque pudibundis, nusquam nisi tantum ad maritos suos flectendis. Credentium quoque filios credentes secundum opera sua sufficienter remunerabimus. Illis fructus et carnes pro sui voti modo multiplicaturi, qui pueris suis speciosis, ut margaritae constipandi, potum sument, nec fetidi nec immensi peccati participem. Et horum alii sic alios alloquentur: Quoniam nos hominibus misericordes, Deum prius atque suppliciter invocavimus, ipse pius veniaeque dator nos ab ignis fervore liberavit. Homines ad memoriam reducere non desiste. Quoniam licet non sis prorsus conversionis efficax, non es avarus, nec versificator: Cum expectantibus tamen, nec converti volentibus ante mortem, tu simul expectes. An dicunt sua somnia talia fore? an superbia praesumptioneve ducti ponunt alia? an perhibent hunc illa finxisse, et nec ideo se credere velle? Veniant igitur cum similibus, si verum dixerunt, nec illos pro nihilo fecimus. An illi coelos et terram condiderunt? Hoc autem nequaquam asserunt. An apud eos Dei pecunia deponitur? an ipsi de Deo iuste conqueruntur? an † scalam, ut coelestia secreta percipiant, obtinent? Res igitur novas atque rumores afferant. An remunerationem, an calumnias ab illis quaeres? Dicent quidem illas sibi gravis simas et impossibiles esse. An est apud eos secretorum noticia? Scribant igitur. An quaerunt decipere? Deceptores quidem sunt. An habent nisi Deum unum? Nolit Deus, quod ipsi perhibent. Qui videntes aliquid coeleste cadere, dicunt, id esse nubes bonas conglomeratas. Illos usque ad diem dimitte, qua malorum operatoribus et incredulis, quorum pars est plurima, nec ars aliqua proficiet, nec quisquam adiutor, seu vindex aderit. Tu quidem patienter expecta divinum iudicium, te vidente gerendum. Cumque surrexeris, nocteque, similiter circiter auroram, Deo grates humiliter redde.