There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LX Azoara LXII 

In n. etc. Per ventos sufflantes, attractasque nubes ponderosas, et naves aequore currentes, angelosque nuncios, haec omnia praecepta vera sunt, diesque veritatem probans veniet. Per coelum vero rubore solis affectum, vos verbis contrariis inhaeretis, quae quilibet proferens grave malum patietur. Nostra quidem manu perierunt, qui falsas opiniones et dissensiones induxerunt. Illi namque lumine, et sobrietate, ac memoria penitus affecti, diei veracissimi adventum perscrutantur, quam ego monstraturus illis in igne, dicam: Gustate, quod festinanter quaerebatis. Timentes autem, paradisum fontibus foecundam, esse bonum illic sumpturi, possidebunt. Quoniam prius credentes, parvoque somno contenti, Deum mane precati sunt, pecuniamque suam pauperibus et quaerentibus distribuerunt: Quod firmis et constantibus in terra memorandum esset.

¶ Ex vestris quidem animabus provenit, quod non videtis omne vestrum bonum atque victum e coelo procedere, per coelorum terraequam conditorem. Ita verum erit, ut vos loquimini. An de bonis rumorem hospitibus Abrahae percepistis? Quibus salutantibus ipsum, ipse salutem reddens, inquit: An boni sitis, ego minime nosco. Quibus ipse deinceps vitulum saginatum a gente sua referens, porrigendo dixit: Quare non comeditis? Ipsum vero timentem, ipsi consolantes responderunt: Ne timeas, sed propter filium sapientem tibi divinitus dandum summe gaudeas. Mulier quidem sua deinceps conquerens, faciem suam manu percudens inquit:

¶ Vetula sum, atque sterilis. Quos respondentes, Dominum omnipotentem et sapientem ita velle: interrogavit Abraham, Quid quaererent? Illi vero responderunt: Nos ad gentem malam mittimur, ut illis incredulis lapides luteos, et acutos, propter vindictam divinam immittamus. Nos quidem illinc extrahentes, bonos atque credentes, unam tantum videlicet familiam, illic iudicia manifesta gravis mali timentibus, dimisimus. Pharaonem item et suos exercitus, dicentes Moysen sibi missum magum existere, in mare summersimus, quoniam rei reperti sunt. Hat item ventum immisimus, nihil dimittentem, quin in pulverem redigeret. Gentem quoque Themut, discedentem a praecepto Dei, post spacium sibi permissum fulgur evidens occupavit: unde nec surgere, nec vindictam habere potuit, sicut nec gens Noe, prior suam ob maliciam confusa. Coelum quidem et omnia coelestia pro velle nostro creavimus, optimeque terram applanavimus, omnium rerum in illa pares constituimus,

¶ Ego vobis missus nuncius et explanator, hoc vobis castigo, ut ad Deum fugiendo, ipsum solum adoretis, nullum illius participem statuentes. Si tibi vero contradixerint, velut omnibus praedecessoribus mos inolevit nostris nunciis contradicere, ab illis si discesseris, non reus statueris. Praedicare tamen non desistas, quoniam hoc bonis proficit. Diabolos quidem et homines ad me tantum glorificandum ego feci, nullam comestionem seu victum ab illis expetens. Mea namque manus omnem victum, atque divitias, potentiamque tribuit. Male gerentes quidem, sicut et socii sui, peccati poena punientur. Ad malum itaque non festinent: quoniam veraciter illis accidet in die iudicii.