There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LIX Azoara LXI 

In n. etc. Per Alchoran disertum summe mirati sunt increduli, nuncium de semetipsis esse missum, indignanterque dicunt, hoc divinum esse miraculum. Sed licet ipsi dicant, Cum mortui nos in pulverem redacti fuerimus, prolixus erit reditus: tamen nos scimus, quantum de suo numero parva singulis diebus surripit, et quando fiet reditus. Apud nos enim est liber, haec omnia notans. Illi vero veritatis missae contradictores, summe dubitant. Nonne vident, quomodo coelum supernum sine plica confusioneque speciosissimum omavimus, et terram planando montibus firmavimus, et in ea rerum omnium pares formose creavimus, ad omnium bonorum visum et recordationem: et per aquas utiles coelitus missas producentes hortos, et spicas, ac germina, nec non palmas proceras, et hermodactylos, victum scilicet hominibus, terram mortuam excitavimus, consimili quoque potentia veraciter illos suscitaturi? Sui quoque praedecessores, videlicet homines Noe et Hat, superbique Pharaonis, nec non et Tuba, nostris praeceptis, atque prophetis contradixerunt. Illisque contingit, quod illis praedictum est et praedicatum. Ego quidem hominis conditor, sui cordis secreta cognosco, illi propior quam guttur suum. Nihil autem in dextris vel in sinistris loquitur quis, vel operatur, quin a Deo sciatur atque firmetur.

¶ Verum veraciter mortis ebrietas, quam vos diffugistis, flatuque buccinae veniet iudicii dies, qua cunctae coram venient animae, cum testibus suis adductis. Dicetque Deus: Qui diem istum neglexistis, iam detectis oculis vestris limaciter perspicite, et gehennam omnes intrate, malum gravissimum passuri: qui nostris praeceptis contradixistis, increduli manentes, et bona prohibentes, malaque gerentes, et cum Deo ponentes participes. Sui quoque socii dicentes hoc idem sibi contigisse, Deum sic alloquentur: O Deus, nos quidem eis nullatenus errorem intulimus, sed ipsimet erraverunt. Respondebit Deus: Nolite mecum causas agere. Verbum enim meum non mutabitur, quin contradictoribus infernus impleatur, et vos iam meos habuistis nuncios. Infernus quidem ab illo tunc quaesitus, an plenus sit, respondebit: Adhuc tribue. Credentibus quidem, et divina mandata corde puro custodientibus, inquiet Deus: Paradisum timentibus factam, intrate cum salute. Haec est enim dies, qua perpetuam mansionem illic accipietis, omne velle vestrum habituri, quod et ego semper augebo. Plurimae gentes illis potentiores a nobis destructae, in terra multum malum operatae, an quoquam in terris apparent? Hoc quidam sapientes in memoriam reducere deberent, et recolere, quomodo sine labore fatigationeque coelos, et terram, et interpositum omne sex diebus creavimus. Tu quidem dictum eorum sustine, et ora Deum ante solis ortum et occasum, caput bis ad terram inclinans, et expectans, quando praeco clamorem ex propinquo faciet. Illa namque die vocem veram audient omnes, et e foveis exibunt. Terra namque cito dividetur, nostra voluntate iubente, ut ad nos redeant omnia: quibus prius vitam, postea mortem dedimus. Nobis omnia sua dicta cognoscentibus, nullam illis castigando vim inferas: sed tantum Alchoran istum illis explana, ut sic timentes dirigas.