There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXV

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXIIII Azoara LXVI 

In n. etc. Hunc Alchoran, Deus ipse rerum expositionem hominibus patefaciens, docuit: qui solem et lunam secundum numerum, et arbores seipsi humiliantes, et coelum prae caeteris sublimavit, et examen, ne quid falsitatis vel iacturae trutinando fiat, posuit, humanosque commodo terram extendit: In qua poma multimoda, et hermodactylos, ac tritici granum ac folia produxit.

¶ Cui factorum Dei contradicitis? Ille quidem hominem de celcal, atque diabolos ex ignis flamma condidit. Quod istorum operum Dei reprehenditis? Ipse quidem rex est orientium et occidentium.

¶ Maria currentia ut coirent, ego nolens hic perpositam intercapedinem repressi. An vestri quis hoc renuit? Ex illis quidem coralium et margaritas plures extrahunt. An vestri quis hoc negat? Ipsa quoque vasa velificata in se moventia gestant. Quis vestri contradicit istud? Omnis quidem res mundana terminabitur: Sola vero Dei maximi largissimique facies est interminabilis. An negat hoc aliquis? Universis creaturis coelorum et terrae nova contingunt. Istud vestri quis contradicit? Cum hominibus atque diabolis nostra praecepta spaciose peragam. An vestri quis hoc negat? Vos homines atque diaboli, an ambitum mundi, nisi per meam voluntatem, egredi poteritis? Minime. Quis igitur huic facto meo non credit? Vobis nullum vindicem habituris, ignem clarum atque fumosum immittam. An huic rei quis vestri fidem non adhibet? Quando coelum dividetur, ut flos roseus, seu minium rubicundum existet. An quis hoc negat? Illa die nec homo nec diabolus quaestionem de peccatis faciet. An contradicitis? Incredulos suae formae patefacient, ante posteriusque nostra manu sumendos, et audituros: Hic est infernus, ab incredulis contradictus, in illo tamen ulterius ignem perpetuum passuris. Sed quis hic contradicit? Qui timuerit, coram Deo stans, duas paradisos rerum multiplicium omnimodique boni foecundas, fontiumque fluxu iocundas, haereditatem accipiet: Ubi sunt omnium pomorum pariles. An aliquid horum factorum Dei contradicitis? Illic quidem credentes accubabunt tapetis sericis, stramentisque purpureis, omnibusque sibi dilectis perpetuo potientur, ducentque puellas formosissimas, ut hyacinthus et margaritae, ab hominibus atque diabolis nunquam devirginatas, nec menstruatas. An horum aliquid abnegatis? Bonorum solum praemiorum bonum est occasio. An hic aliquis contradicit? Erunt et illic arbores colore inter viridem croceumque nitentes, fontesque fortiter emanantes, et poma ac palmae, pomaque punica. Quod horum verum esse non creditis? Illic quidem erunt mulieres optimae, et speciosissimae, in umbraculis sedentes, cum oculorum albugine candidissima, pupillisque nigerrimis, in virore splendido iacentes, ab hominibus atque diabolis intactae. An horum aliquid falsum esse dicis? Deus est totius bonitatis multiplicator sublimis, largusque atque munificus.