Azoara XXXIX | Azoara XLI |
In n. etc. Agentibus in terra propinqua pessimaque Christiani superati, post IX. annos eorundem victores per Deum, cuius sunt prima postremaque mandata, facti sunt. Unde die illa vindicta Dei condonatoris atque pii, credentibus in ipsum gaudium fert. A Deo nunciatum nunquam fallit: licet plures hominum hoc nesciunt, huius saeculi vitam apparentem agnoscentes, alius minime. Nonne sua corda perpendunt, Deum coelos, et terram, omniaque interposita cum veritate, terminoque noto creasse? Cur igitur non credunt illum eos resuscitare potentem? Peregrinando videant finem antecessorum suorum, illis potentiorum ac ditiorum, terraeque minima miranda componentium, terraeque plures colentium: quibus post adventum legatorum † mira facient iam malum illos velut contradictores et irrisores destruens incubuit, Deo nocivo nemini: Sed ipsimet sibi plurimum officiunt. Deus omnium origo principalis, ad se redire faciet universa.
¶ In adventu diei postremae, increduli penitus desperati, nullum a participibus positis suffragium, seu vindictam sentient: Sed eorum alius aliis contradicens, et non credens adversabitur, ipsique malum patens et praeiacens incurrent. Benefacientes autem atque credentes, paradisum laeticia plenam ingredientur. Deum vitae mortisque datorem et resuscitatorem, qui vos de terrae limo plasmans, multitudinem terricolarum deinceps eduxit, et e vobis foeminas vobiscum mansuras, dilectionisque vinculo connectandas edidit, coelo terraque glorificandus, vespere maneque horis singulis invocate.
¶ Ipse quidem coelorum terraeque conditor, aquas de coelis ad excitandam terram demittit, corruscationem coelorum vobis timorem atque spem afferentem aperit, linguas multifarias coloresque multiplices distinxit, noctem quieti, diem necessariorum acquisitioni disposuit: Cuius iussu cuncta creata sunt. Quem omnium regem adorant universa, ad eum nutu suo reducenda, absque difficultate. Ipso namque vocante statim accurrent universa: quae cuncta discretis et sapientibus sunt admiranda. Ipse sublimis et incompraehensibilis, vobis divinas et excellentes similitudines de vobis et illis, quos in suis bonis vobis commissis participes ponitis, praetendit, quaerens an vosmet illis parificetis, cum illos velut animas vestras timetis? Me taliter res sapientibus discernente, malefactores tamen suas voluptates stulte sequuntur. Quis enim patefaciet vias rectas illis, quos Deus aberrare facit, et a vindice tutoreque destituit? Cor tuum benivole verte ad legem divinam, immutabilem, omnibus divinitus missam gentibus. Haec est enim lex recta, licet pluribus nesciis. Illam itaque sequere, diligenter tuam faciem ad Deum dirigendo cum timore, et orando iugiter, ne sis incredulus.
¶ Cohortum leges discrepantium quaeque suae legi cultuique congaudet: omnis tamen malo superveniente, Deum adiutorem invocat. Quidam autem misericordia divina suffragioque sustentati, declinant item ad scelus, primum increduli facti: nostra negantes munera, eorum noticiam futuram expectent. Plures hunc librum lucidum sibi divinitus datum adepti, colloquio dicentium se nequaquam in Deum credere, potiuntur. Gens autem quaeque nostrae misericordiae datoque beneficio congaudet, peccato vero maloque pro suarum manuum operibus incumbente desperant, nonne videre queunt, Deum abundanter et illaboriose victum caeteraque bona cunctis tribuisse? Opus praecellens et optimum est, propinquis, et pauperibus, ac mendicis sibi danda praebere, omneque beneficium duplici mercede remunerabitur. Suam foenerando pecuniam augens, apud Deum non fructificat, nec crescit. Ipse quidem cunctis victum et divitias praebet, vitae mortisque dator, et omnium resuscitator: quod participum nullus facere potest. Ob incredulorum opera malum a Deo secundum suam mensuram sumentium, ut sic convertantur, mari terraque scelus apparuit.
¶ Fines praedecessorum suorum, quorum pars plurima mansit incredula, gyro vagando perquirite. Faciem vestram ad legem rectam vertite, antequam dies veniet vere ventura: qua fiet distinctio cedentium ad ignem, et ad paradisum. Et Deus abhorrens incredulos, quemque pro suis meritis remunerat, cuius imperio parent venti. Spem bonam saepius hominibus afferentes, quo iubente naves promoventur, manusque sua vobis omnes possessiones vestras tribuit. Vestris digna gratibus. Cuique gentium nostris legatis missis, mandatisque relatis, ego credentium et bonorum vindex, illos a malis liberavi, qui ventis ut nubes per coelum diffusas afferant, easque dissipando pluviam faciant, homines prius desperatos spe bona confirmante, impero. Deus ita terram mortuam vivificat, qui similiter mortuos resuscitare poterit, cum sit omnipotens. Si ventum autem turbidum seu croceum immiserimus, fient increduli, Deo contumelias inferendo.
¶ Mortuos nequaquam seu surdos audire, vel caecos a via prava divertere, nullos tandem nisi credentes, audire faciens. Deus enim sapiens, omnia prout vult operans, hominem de re fragili composuit: illi deinceps vires, postea debilitatem, tandem caniciem conferens. Hora postrema superveniente, iurabunt increduli, se nequaquam moratos nisi per horam unam. Ab hoc tamen dicto postea divertunt, percipientes hoc esse falsum. Inquient enim illis increduli sapientia praediti: Vos secundum libri divini determinationem hanc resurrectionis horam, cuius vixistis inscii, expectabatis. Illa die nec excusatio proficiet malefactoribus, nec fides adhibebitur. In hoc Alchoran iam exempla plura contulimus. Sed licet afferas incredulis vera, summeque miranda, nunquam desinent te mendacem appellare. Ita Deus eorum corda sigillavit. Deum time, et patienter indura, eius pactum veracissimum expectando, ne te dubitantes irrideant.