Azoara XL | Azoara XLII |
In n. etc. Haec sunt huius voluminis optime compositi secreta. Ipsum quidem misericordiam viamque rectam monstrat benefacientibus, et orantibus, ac dantibus decimas et eleemosynas, saeculoque futuro credentibus: qui bonam sequendo viam semper antecedunt. Homines verba falsa viasque devias vadentes, qui nostris verbis lectis discedunt, quasi non audientes, seu plumbatis auribus, dedecus magnumque malum patientur. Credentes autem et benefacientes, paradisum mansionem perpetuam sortientur: secundum verax Dei mandatum, qui sublimis et sapiens, coelum sine columnarum sustentamine sursum erexit, et terram montibus firmavit, et in ea cuiusque generis animalium par unum constituens, ad eorum crementum, et ortum, aquas e coelis demisit. Monstrent increduli factum saltem aliquod eorum, quos invocant loco Dei, cuncta praedicta facientis. Illi quidem viam erroris sequuntur.
¶ Aluchimen, cui magisterium optimum, operisque discretionem tribuimus, unde nobis gratias persolvit, inquit filium suum castigando: O fili, nec cum Deo participem ponas, nec quid Haram interficias, nec huiusmodi criminalia perpetres. Omnis enim benefaciens sibi prodest, et incredulus sibimet operatur. Deus quidem piissimus nullius est indigens. Omnis quidem ad me rediturus, mihi, et utrique suo parenti, quorum alter eum necessariis sustentavit, altera prius alvo sua concipiens, et fomentando in aliquid ducens, cum prius non esset, deinceps ad cibum a lacte separavit post biennium, Illis inquam, et mihi, gratiam et honorem faciat. Sed licet ipsi natum precentur, ut cum Deo participem ponat, vel de Deo quid mali dicat, nullatenus in hoc illis pareat: sed illis in hoc saeculo benefaciens, viam invocantis Deum, revelaturum omnibus sua facta, sequatur. Ille namque fili, subtilissimus, et omnia penetrans, omnia remunerabit, sive fuerit aureus, sive sinapis granum etiam in petra, seu terra, coelove positum. Tu itaque puer mi, orationes funde, iusque notum praecipe, iniustum prohibe, indurans super omne propositum nostrum et commodum, nec tuam hominibus faciem subiicias, nec gyrovagus nisi secundum ius et honestum existas. In itinere namque tuo, atque sermone modestus et mediocris esto. Vox enim nulla peior est asinina: et Deus fraudulentos et iactatores abhorret. Nonne videtis Deum omnia fecisse vobis commoda, et coeli terraeque singula, vobisque clam et palam de sua pecunia dedisse? Sunt autem quidam irrationabiliter in Deum, viamque suam rectam, librumque manifestum ratiocinantes, et dicentes, cum praedicantur illis divina praecepta: Nos nostrorum patrum sectam imitamur. Quid si diabolus illos decipiens, eos ad ignem vocavit? Tuam ad Deum faciem vertens, nec illicitum aliquod perpetrans, firmitati rerum, quarum omnium Deus finis est, adhaere, ob incredulitatem malorum non solliciteris. Ad me namque redibunt singuli, dicturum illis omnia facta sua: cum omnium secreta cordium agnoscam: licet paulisper malos dilatans, quos in ignem pinguem postremo proiiciam. Quaesiti tamen, quis coelos et terram fecerit? Inquient, Deus. Deo gratias, quod eorum pars plurima manet incredula Dei, glorificandi semper, et nullius quoque indigentis sunt omnia coelorum et terrae: Ad cuius incompraehensibilis et sapientis integre scribenda miracula, non sufficerent omnes arbores in pennas redactae, nec marium septuplum incaustum. Cui cuncta videnti et scienti, adeo leve est omnes suscitare, sicut unum, qui diem nocti et econverso iungit, solem et lunam ad terminum scitum promoveri fecit, omnium opera veraciter dinoscens, omnia vere suscitaturus. Illi autem quos adoratis Dei loco, fallaces sunt et impotentes. Ipsius quidem Dei praecepto miranda gerentis, naves aequora sulcant, quod credentibus, Deoque grates reddentibus est admirandum.
¶ Undis autem homines cooperti velut montibus, Deum invocant corde devoto: ad littus autem reversorum quidam, votis suis ab renunciant. Increduli quidem tantum nostris praeceptis resistunt. Omnes boni Deum, illamque diem, qua nec proles patri, nec econverso proderit, vere venturam timete, nec huius mundi vitae confidite: nec viam falsam ingressi, de Deo, illius adventum horae noscente, securi sitis: A quo procedit imbris descensus, aluique[!] conceptus perspicitur: nec quis praeter eum scit, quid in crastino sit acturus, vel ubi morietur. Ipse namque solus sapiens, et eloquens, haec omnia perfecte dinoscit.