Azoara XXXVIII | Azoara XL |
In n. etc. Peccatores falso iudicantes, se bonorum fore victores, opinati sunt, me passurum eos dicere pro suorum antecessorum consuetudine, videlicet quod credant: Cum ipsi potius fidei nullius, et increduli, cordisque pravi sint, egoque dinoscam, quis verum, quis falsum proferat. Sperans se Deo couniendum, cuncta videnti et audienti, hoc apud Deum ratum inveniet. Praedator et expugnator, non nisi sibi tantum operantur. Deus enim ob curam hominum et actus parum sollicitatur. Poenitenti, beneque gerenti, suorum peccatorum pondus auferens, mercedem suis actibus maiorem tribuam. Omnis homo bonus, suis parentibus benefaciat: Illos tamen nullatenus sequens, si precentur eum, ut cum Deo participem ponat, vel malam legem imitetur. Vos enim omnes redibitis ad me, omnes vestros actus revelaturum. Credentes, et benefacientes, bonis associabimus. Sermonem confitentium se in Deum credere, de illo tamen male loquentium, iramque divinam, in eadem trutina libra. Aliqua re divinitus adveniente, se nobiscum adhaesisse confirmant. Nonne Deus dinoscens credentes et incredulos, huiusmodi mentes hominum illis etiam perfectius penetrat? Incredulorum persuadentium credentibus, ut suam viam sequantur, illis false promittendo, se laturos eorum peccata, cum hoc sit illis impossibile, suorum peccatorum mole pressis, sermo saeculo futuro pertractabitur. Noe vestrum legatum inter suos annorum mille spacio minus quinquaginta annis moratum, suosque fautores in arca salvavimus, caeteros autem diluvio summersimus: quod est sapientibus mirandum. Abraham item suae genti persuasit hoc dicens: Deum invoca, timens ipsum. Hoc est enim omnium optimum. Illius loco nullatenus adores idola, nequeuntia vobis victum dare: quem solus Deus omnibus glorificandus tribuit, ad quem omnium fiet reditus. Non mireris, si tibi contradixerint, cum praedecessoribus quoque contradicebatur. Legati quidem est praeceptum, aperire tantum, et nunciare. Nonne vident Deum homines creasse, quos secundo leviter vivificabit? Peregrinatum euntes addiscant, quoniam Deus omnipotens huic bonum, illi malum, pro velle suo faciens, omnia creavit, secundoque vivificans ad se reducet.
¶ Vobis est impossibile quicquam in coelo seu terra mandare. Solus enim Deus vester vindex est atque conditor. Contradictores praeceptorum nostrorum die resurrectionis a nostra misericordia veniaque desperati, grave malum patientur. Gens autem sua nil aliud respondit, nisi quod vel caedi vel combustioni tradetur: Deus autem eum ab igne liberavit, quod est credentibus mirandum. Imagines quidem Dei loco in hoc saeculo adorantium, alii die futura repraehendent alios, et maledicent, ad ignem ituri sine vindice. Loth illum sequendo, Dei sapientis et incompraehensibilis viam secutus est. Ipsi quidem Abrahae dedimus Isaac atque Iacob, librumque legiferum, et de prole sua prophetam excitavimus. Ipseque dives in hoc saeculo, bonis in alio adnumerabitur. Loth conquesto gentem suam facere scelus nusquam antea perpetratum, hinc maribus abutendo, tum vias abscidendo, tum caetera nefanda gerendo, illa respondit: Ut te veracem probes, divinam exerce vindictam. Ille vero Deum invocando precatus est, ut ab illis malivolis et flagitiosis se vindicaret.
¶ Nunciis ferentibus Abrahae gaudium, et dicentibus, se destructuros villas illas ob maliciam inhabitantium: Abraham intimavit, Loth earum inhabitatorem esse. Illi quidem confessi se hoc scisse, polliciti sunt se liberaturos Loth, atque suos, praeter foeminam suam decrepitam. Et hoc idem dixerunt, venientes ad Loth, ipsos timentem, et ab eisdem postea consolatum et edoctum, illos immissuros coelestem vindictam villae, propter maliciam hominum. Huiusque rei manent adhuc manifesta vestigia cunctis admiranda. Schaib venienti ad gentem Madian, praedic antique, ut Deum adoraret, et de die futura speraret, nec terras expugnaret, illa contradixit. Unde eam confundentes fulgure, suarum domuum alia super aliam remansit. Hath et Themuth fines atque loca, et Pharaonis, et Hamer, atque Karon, praesumptuosorum similiter novistis. Quorum nullus victor neque vindex sui, quin ob culpas suas eos dirueremus, esse potuit. Eorum enim quosdam vento dispersimus, quosdam vox dissipavit, hos tellus absorbuit, illos aqua summersit. Deus tamen nemini malum fecit, sed ipsi sibi nocuerunt.
¶ Adorans alium Dei loco, comparabilis est araneae, domum sibi cunctis deteriorem et fragiliorem texenti. Quid autem adoretis Dei loco, Deus ipse dinoscit. Nostra quidem exempla saepius allata soli sapientes discernunt, quibus divina coeli terraeque creatio manifestum est miraculum. Librum tibi missum lege, et iugiter ora. [1]oratio namque fornicationes, caeteraque nefanda removet: Deumque cunctos actus dinoscentem invocare, maximum meretur meritum. Omnes homines legum, praeter malos, honestis verbis [2]disputando semper alloquere, et confitere te in Deum credere, et praeceptis sibi missis parere: cum Deus suus sit tui Deus, et omnium omnibus adorandus. Eorum quidam, quibus librum dedimus, illi credunt: quidam autem, videlicet mali, nequaquam, qui semper praecepta nostra renuentes, divinas virtutes super se descendisse postulant. Sed tu dic, solius Dei praeceptum atque virtutem esse, te vero solummodo legatum. Nunquam illis nec leges, nec manu scribes, quin hoc esse falsum, non Dei mandatum iudicent: licet corda sapientum manifeste videant illud nil nisi divinum.
¶ Nonne sufficit illis me misisse tibi librum legendum illis, patefacientem divinam pietatem et sapientiam credentibus? Tu constanter dicito: Deus universa coeli terraeque dinoscens, mihi vobisque testis atque iudex sufficiens intersit. Obedientes mendaciis, et in Deum non credentes, die futura perdentur. Eos enim ad malum festinantes, quibus et iam accideret, nisi propter Dei pactum firmatum subito quidem incumbet, illis nil inde tractantibus genenna circundabit, undique malum atque dolorem iniiciens, me tunc dicente: facta vestra gustate. Vos boni credentesque me, cui subest terrae capacis immensitas, invocate: vobis tutelae meae commendatis, mercedem maximam daturum, paradisum videlicet gradibus distinctam, et aquarum fluxu iocundam. Omnis enim anima mortem gustabit, et nos deinde visitabit, qui vos et animal omne, etiam suum lucrari victum impotens, pascit, omnia videns et audiens.
¶ Illi quaesiti, quis coelos et terram creavit, et solem ac lunam currere fecit? Respondebunt, Deus. Cur igitur non credunt? Ipse quidem omnipotens et sapientissimus, cuilibet pro suo velle victum, caeteraque bona tribuit. Interrogati, quis de coelis aquas ad terrenorum vitam et ortum demisit? inquient, Deus. Deo gratias. Eorum pars plurima nescia caecaque permanet. Huius quidem saeculi vita nil nisi ludus est, et ludicrum inane. Alius autem saeculi vita melior est, atque verior. Navem ascendentes, corde devoto Deum invocant: Egressi, siccoque statuti, en recedunt. Nostris item praeceptis resistendo, nonne vident, quod nos terram Haram timoris expertem fecimus? quo nostro praecepto proficiscuntur homines? Mendaciis, et non nostris praeceptis faventes, quibus nullus est deterior, et in Deum non credentes, gehennam mansionem perpetuam sortientur, velut benefacientes paradisum, quibus nostras vias patefecimus. Deus quidem bonorum est illis propicius, atque misericors.