There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XXXVIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XXXVII Azoara XXXIX 

In. n. etc. Volumen istud evidens, cuius haec sunt miranda, veram historiam de Pharaon et Moyse, tibi caeterisque credentibus pandit. Pharao praesumptuosus, se nimium extollens, gentemque disgregans, partem debilitavit. Ille namque distractor prolem illius vita privavit, foeminas autem vita donavit. Deus vero commodus atque propicius, Aegyptiis debilitatis eos praecellentis, et imperantes, ac haeredes, ac ditissimos effecit. Pharaoni quidem et Hemen, exercitibusque suis timorem immisit. Matrem Moysis ipsum lacte suo nutrire, timoreque superveniente in mare proiicere sine molestia pavoreque praecepimus, eam de reditu suo certificantes, et ipsam de illo legato futuro laetificantes, qui gentibus quibusdam Pharaonis, velut hostis suus adversaretur. Ipse namque Pharao, et Hemen, totusque suus exercitus errabant. Mulier autem Pharaonis, dicens illum puerum, honestum, et commodum, seu filium adoptivum sibi futurum, mortem illius dissuasit omnibus illum ignorantibus. Matris vero Moysis animus motus atque turbatus, fere rem penitus revelavit. Sed nos cor suum obstruendo firmavimus. Illa itaque credens, illius sorori praecepit, quatinus fratrem suum scrutaretur. Eum itaque caeteris nescientibus, aliunde veniens recognovit illa.

¶ Omnibus nutricibus adductis, per me factis haran, sua soror inquit: Ego ducam eum domum, qua nutrietur optime, suscipieturque benivole. Ita cor et oculos matris quiescere, dictumque nostrum verum apparere, licet pluribus hoc ignorantibus, reductu Moysis ad ipsam perfecimus. Ipsi quidem viro facto discretionem, optimamque sapientiam praebuimus. Ita bonis benefacere consuevimus. Ipso deinceps in hora suae genti minime praevisa, civitatem ingresso, duorum hominum visorum ab illo alternatim in suam mortem enitentium, alter videlicet de gente sua, suum auxilium in alterum, scilicet suorum hostium unum precatus est. Hostis ita manu sua repulsus periit. Quo viso conquerendo perhibens, hoc esse factum daemonis deviatoris, hostis humani generis, seque precasse confitens, a Deo pio condonatore veniam adeptus est, et dixit: Licet hoc mihi beneficium tu Deus dederis, illis malis hominibus ulterius apparere non audebo. Urbem tamen deinceps ingressus, ante repertum hominis, cui suffragium attulerit, timere non cessavit. Illo vero vocibus eum insequente, ait Moyses: Desiste sodes adeo contumeliosus et malus existere, mihique suffragium praesta. Quod ipse renuens, exclamavit: An me, sicut et alium hesterna die, perimere quaeris? Te quidem in terra nullatenus potentem esse volo, cum malorum meorum sis exactor. Quidam autem a capite civitatis adveniens, inquit: O Moyses, populus ille te morti tradere nititur. Ego vero tibi fidelis existo. Exivit itaque timidus, sibi cavens, et deprecans Deum, ut eum a gente mala protegeret.

¶ Ad terram autem Madian facie sua versa, dixit: Deus forsan me viam rectam docebit. Madian quidem adveniens inter homines adaquantes pecora, duas puellas pro verecundia retrocedentes invenit. Quae ab illo quaesitae causam recessus, dicebant, se nequaquam aquaturas ante pastorum discessum, cum illae verecundae patrem antiquum haberent. Ille deinceps eas adaquare faciens, in umbra discedendo dixit: Tu Deus mihi nil habenti necessarium, aliquid tribue. Qui deinceps advocatus per alteram puellarum, verecunde dicentem, Pater meus tibi nostram adaquationem remunerare proponit: accedens omnes suos eventus sibi prodidit. Cui ille, eum consolans, inquit: Ne timeas, iam enim a gente mala liberes. Altera filiarum postulante patrem, ut eum sibi clientem et mercenarium, velut fortem atque fidelem conduceret, pater Moysen allocutus est: Ut harum mearum filiarum ducas alteram, annis octo, seu te volente, decem (ego namque tibi futurus commodus, nil contra tuum velle postulo) servias, exigo. Cui Moyses respondens, et absque sollicitudine favens, Deum illius pacti testem advocavit. Termino deinceps completo, muliereque ducta, focoque viso in monte Sinai, foeminae suae gradum sistere praecepit: donec vel inde rumorem aliquem, vel aliquam ignis portionem, ut illa se calefaceret, afferret. Veniens igitur a parte dextra ad arborem fructificantem, vocem huiusmodi percepit: O Moyses, ego sum Deus, mundi dominus.

¶ Moyses Dei iussu suum baculum proiiciens, ipsumque mobilem quasi daemoniacum perpendens, pede moto recessit, nil tamen mali suscipiens. Ipse autem iussu nostro deinde rediens securus, et manum suam in sinum mittens, et hale coniungens, ipsam exire candidam videbat. Ille quidem iussus has demonstrare virtutes Pharaoni, gentique suae, male respondit: O Deus, ego reus apud illos ob homicidium statutus, timeo perimi. Fratrem meum Aaron expeditioris linguae, maiorisque facundiae, ut mihi sit adiutor, verborumque meorum probator, contradictionisque discussor, mecum mitte. Cui Deus inquit: Te fratre tuo corroborabimus, et iudicium atque vim ac discretionem conferemus, et cum tuis fautoribus vincere faciemus absque laesione. Illos itaque nostras virtutes ostendentes, caeteri magos esse perhibeant, cum nec patres sui prius talia vidissent. Moyse dicente, Deum agnoscere veracem, et habiturum finem bonum, qui minime prodest retrocedentibus, Pharao taliter magnates suos atque plebem affatus est: Deum praeter me scire non potestis. Hemen autem illi artifici Pharao praecepit, quatinus ex lateribus turrem munitam adeo sublimem sibi strueret, ut Deum Moysis transcenderet: quem nil dicere nisi falsum opinatus est. Illum igitur insurgentem in nos iniuste, nec opinantem se rediturum ad nos, cum exercitu suo sumptum in mare summersimus. Ecce talis eorum finis extitit.

¶ Hos sic igni deputatos, in hoc saeculo malorum copia confusioneque pressimus, et in futuro maioribus poenis affligemus, nullum vindicem habituros. Post praedecessorum confusionem Moysi librum praebentem lucem, viamque rectam, et veniam ac sapientiam credentibus, praebuimus. Tu quidem nequaquam tunc partem occidentalem obtinens, nec inde testis, neque visor affuisti: Sed nos vitae longitudinem per generationum seriem extendimus. Tu rursum minimae genti Madian praedicatum missus fuisti, suis sibi legatis traditis. Moyse rursum legem accipiente in monte Sinai, nequaquam affuisti. Nunc autem te divina pietas misit, praedicatum gentibus, atque doctum eas, minime prius eruditas. Si malum quidem ob suarum manuum opera prius illis incubuisset, dicerent: O Deus, Si nobis nuncium mitteres, eum sequentes in te crederemus. Nostris autem praeceptis advenientibus, inquiunt, Se talia velle, qualia Moyses attulit, quibus plures contradixerunt, affirmantes eos magos esse manifestos, sicut et te moderni. Quibus tu dicas, librum isto meliorem nostrum dictum affirmantes afferte, eumque benivole sequar.

Illis vero minime tibi respondentibus, scias eos nil nisi voluptates suas et vota sequi. Quis huiusmodi incredulis linquentibus viam Dei, non dirigentis malos ad eam, deterior existit?

¶ Sermones seriatim sequentes ad hominum doctrinam conteximus. Quibus viri iam libro prius ditati perceptis, et electis se credere confitentur, eosque divinitus positos affirmant. His quidem suum duplicabitur beneficium, eo quod induraverunt, et beneficiis peccata triverunt, bonaque sibi data bene distribuerunt, auditisque mendaciis recedentes dixerunt, Nos quidem nostram sectam recusavimus: Salus super nos, vestra vobis opera, nobisque nostra respondebunt. Tu nullos, nisi Deo faciente, in viam rectam diriges. Dicunt increduli, Si tuam tecum viam proficiscimur, e terra forsan eiiciemur. Nonne nos undique victum divitiasque ferri ad tuam haram fecimus? Omnium villarum a nobis distractarum mansiones nulli, nisi perpauci, post reaedificabant. Nos autem omnium haeredes sumus, qui nullam villam nisi praemisso nuncio gerenda praedicante, eamque malorum hominum tantum confudimus. Vobis quidem nullam pecuniam, nisi mundanam, et illius ornatum, quibus apud nos meliora sunt, praebuimus. An sensu caretis?

¶ Mundanae pecuniae dives, in saeculo futuro perdetur. Omnis pactum a nobis cum illo firmatum proculdubio reperiet die, qua Deus interrogabit de participibus positis. Illi quibus hoc verbum Dei unum pertinet, inquient: O Deus, nos ad hoc per illos deducti fuimus, iam vero recedimus. Deus autem iniunget, eius advocatione participes. Quibus deinceps advocati nil respondebunt, eorum viso periculo, qui rectam viam in hoc saeculo minime secuti sunt. Quos Deus interrogabit: Cur legatis non paruerunt, in caecitate stultitiaque manentes, nec ab aliis peritiae quicquam perscrutati? Qui poenituerit, et credens benefecerit, Deo propitiante bonis associabitur. Deus enim incredulorum dicta minime curans, ore prolata, cordeque retenta perspiciens, cui soli gratia debetur omnis in hoc, saeculoque futuro, omneque iudicium, et ad quem omnium fiet reditus, quem vult eligit, omneque velle ad effectum suum perducit.

¶ Si Deus ipse noctem continuam protraheret, quis diem induceret, vel e converso? Non auditis? nonne videtis? Ipse quidem solus sua pietate diem motui quaestuique necessariorum, noctem quieti condidit. Unde grates illi maximae reddendae. Cum advocatis participibus iudicii die, et de quaque gentium adhibitis testibus sui cultus, et orationem fidei quaeremus, agnoscent omnes increduli unum solum Deum et veracem esse, seque prius errasse confitebuntur. Karon cuidam subiecto Moysi tantam thesauri copiam contulimus, quod ipsius claves solae camelum fortem gestantem eas, fere pressere. Quem sui praemonentes, sic affati sunt: Tuam pecuniam, nequaquam tibi gaudium seu spem extimes, sed tuae partis huius saeculi non oblitus, illinc aliud saeculum tibi compara, et a malis operibus cessans, caeteris, ut tibi Deus, beneficus esto: Tibi namque consimiles aliter agentes Deus abhorret. Ille vero respondebat, hoc sibi nullatenus esse datum, nisi tantum sapientia sua. Nonne vidit multas gentes tum eo potentiores, tum ditiores, a Deo fuisse destructas? Nonne culpas incredulorum finemque perscrutari voluit? Illum deinceps cum summis ornatibus exeuntem, amicis mundi praeferentibus, illiusque pecuniae maximae consimilem quantitatem optantibus, sapientes responderunt, eos malum et votum et verbum fecisse, apud Deum enim servatur optima remuneratio, quam solum timentes et benefacientes adipiscentur.

¶ Tellure deinceps illum domumque suam cum pecunia tota funditus absorbente, cum nec ipse nec alius eum protegere posset a Deo vindice suo, prius desideratores pecuniae se redarguendo dicebant: Vere Deus omne velle suum complens, cui vult, commodum atque potentiam confert. Vobis quoque fere consimile contigit. Deus enim incredulos nullatenus diligit. Nos alius saeculi curiam daturi, supplicibus in nos nullatenus insurgentibus, nec terras vastantibus, sed timentibus, splendidissimam mansionem tribuemus: quo quisque beneficiis venturis suis meritis melius accipiet. Cum peccatis autem veniens, secundum opera sua tantum mercedem sortietur. Qui tibi misit hunc Alchoran, te die futura ad se reducet, discussurus qui viam rectam, quique falsam secuti sunt. Tu librum ex insperato tibi missum habens, ab illius mandatis nequaquam ulterius digrediaris. Ne sis incredulus, vel incredulorum adiutor, nec cum Deo Deum alium, cum ipse sit solus, participe carens, invoces: Praeter quem solum omnia pereunt, et ad ipsum iudicia facturum redibunt omnia.