Azoara XXXIIII | Azoara XXXVI |
In n. etc. Hominum multiplicator, qui super hominem suum posuit Alfurcam, ut toti genti castigamen esset, cuius sunt universa coeli terraeque, neque filium neque participem in regno suo sumpsit, omnia pro modo recto gerens. Increduli vero, dominos alios sibi, nulla facientes, sed contra nec eorum animabus nocivos seu proficuos, nec vitam nec mortem dare neque resuscitare potentes, adorant. Qui dicunt etiam non nisi mendacium esse: ad cuius effectum caeterae gentes auxilientur prophetae. Illis autem mentientibus, sicque male loquentibus, dic hunc non esse positum nisi a Deo pio, veniaeque datore, qui scit occulata coeli terraeque. Illi etiam credentibus intimant, Ne sequamini virum illum daemoniacum et amentem per incantationes. Comedit ut caeteri, atque per fora vadit. Quare non habet angelum custodem, elicientem sibi thesauros, aut facientem hortos, unde comederet? Haec tibi proponentes errant, nec viam rectam proficisci queunt. Deo vero multiplicatore volente, dabitur tibi melius, videlicet paradisus aquis amoena, simul et turres.
¶ Illos quidem de hora verace mentitos, mittemus in ignem, cuius a longe venientis strepitus et ira percipietur: Unde ipsi locum angustum igneum possessuri, clamabunt: Heu heu, quam malum locum obtinemus: Cum potius conqueri deberent, se pluribus malis locis inesse. Utrum hoc, an paradisus bonorum merces abundans, perpetuaque mansio, verax quam Dei terminus praevalet? Die quidem congregationis omnium, qua quaeremus invocatos loco nostri, an ipsi gentem aberrare fecerunt, an ipsi sponte deviassent, inquient: Nos alium quam te minime sumpsimus. Sed alios eo usque protraximus, quod vestrum praeceptum negligentes, in maliciam ducti sunt. Nunc autem nec disgredi, nec se vindicare queunt. Omni quidem contradicenti, et iniusto, malum gravissimum inferemus. Ante te nullum prophetam misimus, nisi cibis utentem, et ad fora pergentem. Quosdam autem vestri mirandos aliis fecimus, in fortiter et patienter sustinendo, Deo cuncta vidente.
¶ Non credentes publicum conventum coram nobis futurum, et dicentes: Nonne Deum vel angelos sui nuncios, ut credamus, videbimus? nimia praesumptione nimium efferuntur. Die namque quo venient angeli, nullum bonum audituri dicent: Utinam non essemus nati, actusque nostri praemissi evanescerent velut athomi. Gens autem paradisi tunc optimum locum possessura, verbum proferet melius. Illa quidem die coelum ritidis et serenis nubibus distinguetur: angeli quiescent, omnisque veritas atque iudicium Dei fiet: difficultas et ponderositas incumbet incredulis, manus suas corrosuris, ac conquesturis se viam aliam quam prophetae secutos esse, atque dicturis: Heu heu, cur illum sortiti sumus amicum, qui nos a castigamine praeceptisque missis divertit? imo suus diabolus eos a viis rectis in pravas distorsit. Tu quidem propheta, qui tuam gentem hunc Alchoran contemptui sumpsisse, nec pro eo quicquam gessisse perhibes, ignoras me Deum sufficientem adiutorem et vindicem, posuisse cuique prophetarum incredulos hostes, saepius dicentes: Si nos vel angeli semel Alchoran super eum poneremus? Nos autem tibi misimus ad tui cordis firmamentum, non venturi cum simili, nisi veritatem et expositionem firmius expressuri. Ad gehennam super facies suas congregandi locum deteriorem, errorisque viam perenniter obtinebunt. Homines contradicentes praeceptis nostris, quibus Moysen legislatorem Aaronque fratrem suum censorem misimus: sicut et gentem Noe prophetis resistentem aquis mirae summersimus, incredulis semper malum atque dolorem inferentes: Hath item et Themuth, et Arazee gentem, quibus omnibus parabolas, velut et caeteris generationibus interpositis patefecimus, magna confusione diruimus. Super villam illam iam venientes, nec eam videre potentes, se nunquam resuscitandos opinabantur. Te quoque videntes ridiculose dicent: Hic est, quem Deus prophetam misit, qui nos ab adoratis prius fere diverteret, nisi nos indurantes invenisset. Hora quidem visa percipient, qui magis errorem secuti sunt. Nonne vides cuiusmodi Deum, amoremque suum praeelegerunt? Fiesne censor omnium? Cum bestiis sint similes, magisve bruti, putas eos discernere, vel audire? Deus quidem umbram extensam erectam faceret, si vellet: cuius dux sol statutus pedetentim eam recolligit. Idem etiam noctem coopertorium, et somnum, diem expergefactum, et motum statuit, ventos arrectos inter manus suas pias disposuit, aquam benedictam ad excitandam terram mortuam de coelis emittit: unde potant bestiae, hominesque plures. Cur igitur eum non adorant?
¶ Hunc Alchoran ad gentium hinc et illinc castigamen et commemorationem fecimus. Sed pluribus hominum nil praeter incredulitatem immittit. Si nostra quidem voluntas esset, singulis gentibus suum castigatorem mitteremus. Tu vero nequaquam incredulos imitans, vade pugnatum et peregrinatum in illius nomine, qui flumina fluentia et eorum discretionem et intercapedinem faciens, hoc salsum, hoc dulce statuit. Hominem ex humore, et ex ipso filios, caeterosque posteros produxit, super omnia potens. Increduli tamen eius loco, bonorum et malorum impotentem invocant. Tu vero tantum missus ad divinorum praeceptorum doctrinam et castigamen, dic te nihil ob hoc ab illis quaerere, nisi quod imitando te, rectam ad Deum viam proficiscantur. Tu quidem te illi commenda, ipsum deprecans, et glorificans, et adorans suppliciter, qui vivit nunquam mortem visurus, omnium beneficia peccataque dinoscens, qui coelum et terram et eorum universa sex diebus condidit, et postea coelos ascendit. Sed cum incredulis praecipitur, ut illum adorent, inquiunt, suam adaugendo maliciam et incredulitatem: Quis est ille Deus, quem nos adorare praecipis?
¶ Multiplicans in coelo signa, nec non lumen, et lunam lucidam disponens, et diei noctisque vicissitudinem, hominibusque motum facile super terram efficiens, a cunctis bonis est adorandus. Dicentes nesciis et brutis etiam, salvete: nocteque surgentes, ut Deum invocent atque precentur, ut eos a poenis gehennae, ubi nec stare nec sedere bonum est, liberet: suaque mediocriter et moderate distribuentes: nec Deo participem ponentes: nec quicquam haram a Deo constitutum, nisi cum aequitate veritateque necantes: et nullam fornicationem committentes, cuius actori contemptibili semper malum in alio saeculo duplicabitur, nisi poenitens crediderit, et benefecerit, (tunc enim Deus pius et condonator peccatum pro beneficio commutabit) Illi inquam omnes paradisum sortientur.
¶ Peccata derelinquens, et benefaciens, nullumque testimonium falsum, nec ludicrum quid proferens, nisi formosum dicens, Deumque deprecans, ut sibi de mulieribus suis et filiis honestam iocunditatem, et bonam aptitudinem tribuat, et semetipsos meliores et antecedentes efficiat, a Deo colligetur paradiso perenniter, loco scilicet ad standum atque sedendum optimo. Ibique iugi salutatione gaudebit. Deus autem nil quaerit a vobis, nisi tantum ut eum invocetis et adoretis. Sed vos ei contradicetis: quod vobis gravitatem et difficultatem inferet.