There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XXXVI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XXXV Azoara XXXVII 

In n. etc. Haec sunt libri clari mirabilia. Nunquam tuam animam meriti minoris extimes: licet tibi praedicanti minime credant. Si vellem, divinitus mitterem cui cunctorum colla subiicerentur. Illi autem nunc ab omni noviter adveniente, cum praeceptis et castigamine se divertunt. Scient autem adhuc, unde ridiculum fecerunt. Nonne vident, qualiter omnis generis rerum duo creavimus? quod est sapientibus mirandum. Plures tamen sunt increduli: Sed est Deus pius, et immensus. Deo praecipiente Moysi, ut gentem malam, non timentem videlicet, Pharaonis visitaret. Ille respondit:

¶ Tu Deus, cum timeam eos mihi contradicturos, et perempturos etiam, quoniam me reum statuunt, et linguam impeditam habeam, unde sollicitabor, fratrem meum Aaron mitte. Inquit Deus: Tu quoque simul, quoniam te comitabor, audiens omnia, et Aaron, Pharaonem visitantes, dicite: Nos a Deo rege mundi cunctarumque gentium missi venimus, ut nobiscum mittas filios Israel. Respondit: Nonne tu es, quem nutrivi puerum, et nobiscum per annos moratus illud perpetrasti? Unde malus et reus factus es? Respondit: Feci quidem, sed erravi: unde tuas manus timidus fugi. Mihique deinceps Deus, suo legato prophetaeque constituto, sapientiam et discretionem tribuit.

¶ Istud bonum beneficiique mentio terminetur in hoc, ut nobiscum mittas filios Israel. Pharaoni deinde quaerenti: Quis Deus omnibus creaturis et orbi dominaretur? Respondit: Esto certus illum esse, qui coelo terraeque, cunctisque creaturis eorum imperat. Pharaoni quoque quaerenti, quis cum eo maneret? Inquit Moyses: Ille quidem Deus noster est, et Deus priorum patrum nostrorum. Respondit, Hic vester legatus amentiam et insaniam prodit. Et Moyses: Me misit dominus orientis et occidentis, ac interpositorum. An dinoscis? Cui Pharao: Si ceperitis nominare alium Deum quam me, vos protinus incarceratis et vinctis adiungam. Moysi quidem dicenti, quid si cum re manifesta miranda venio? Inquit, Veni itaque, si verax es. Proiecit itaque suum lignum, et in serpentem ingentem redactum est, manusque sublevata cernentibus apparuit candidissima. Quod Pharao miratus, magnatibus et multitudini circumstanti dixit: En vere sapiens magus, et nos arte magica de terra eiicere proponens. Quid igitur hinc deliberatis aut vultis? Responderunt illi, fratrique suo, termino dato per omnes urbes coadunatum omnes sapientes magos cum administrationibus necessariis nuncios dirige. Illi deinde congregati loco dieque praescriptis, pompa populari comite, velut extimante illos fore victores, ad Pharaonem accesserunt quaesitum, quid illis patrata victoria tribueret?

¶ Ille quidem pollicitus est, se suos amicos familiares futuros esse. Moyse deinceps iniungente, quatinus ordirentur? Illi proiicientes funes et hastilia, confirmabant per honorem Pharaonis, se victoriam adepturos. Baculus autem Moysis proiectus, omnia opera eorum devoravit. Omnes itaque magi victi confitebantur subiecti, se Deum mundi totius, et Moysis, et Aaron adoraturos. Indignans inde Pharao dixit, An ei creditis, ante quam praecepi? Iste quidem vobis maior, vos artem magicam edocuit. Quod percipietis, cum vestras manus et pedes ex opposito recidam, et deinde vos suspendam. Dixerunt: Nos quidem hoc minime curamus, quoniam ad Deum transibimus, a quo nostrorum peccaminum veniam, velut primo credentes, speramus. Moysen deinceps iussu nostro gentem nostram educturum praemonuimus, quoniam Pharao per urbes homines coadunaturus, eum persequi et adversari proponebat, gentem suam animaturus, dicendo quod alii pauci essent, sui vero multi, ego quidem Deus illos extraxi ab hortis suis, et fontibus, atque thesauris, locisque bonis, et eorum haereditates filiis Israel tradidi. Moysen autem persecuti sunt per viam pravam et inviam.

¶ His illos et e converso videntibus, Moysis homines pavefacti dixerunt, se iam ab hostibus esse captos. Quos ipse consolans inquit: Deus me comitatur, docturus nos, quonam modo liberabimur. Ipse itaque per me doctus, mare virga percutiens, ipsum disgregavit: cuiusque pars collateralis quasi mons magnus apparuit, sicque credentes, Moysen omnesque suos caeteris omnibus, quod est mirandum, summersis, quod plures tamen minime credunt, ego Deus sapiens et immensus liberavi. Dic illis, qualiter Abrahae quaerenti patrem suum utrumque, quem adoraret et invocaret, responderunt: Idola colimus, et in hoc perseveramus. Et ipse: Audiuntne vos invocantes illa, vel bonum malumve facient vobis? Responderunt: Nos invenimus parentes nostros fecisse talia. Et ille: Nonne scitis illa, quae vos adoratis, mihi esse inimica, et Deo meo creatori, bonique doctori, victusque mei datori, et infirmitatis curatori?

¶ Idem me mori faciet, et ad vitam reducet, quem dic magna meorum peccatorum condonatorem spero. Tu Deus itaque mihi sapientiam praebe, bonisque connumera, me statuens illis aequalem, et in alio saeculo veridicum, et cohaeredem in paradiso, quam timentibus formosam promittis, effice, patrique meo suum errorem dimitte, meque die illa non vilifices: qua nec Proles neque pecunia proderit, nisi tantum ad Deum venienti corde puro. Malorum autem persuasoribus infernum patefaciens, inquiet: Ubi sunt quos adorastis Dei loco? prosuntne nunc vobis, an obsunt? Illos quidem, et quos adorabant, totumque Belzebub exercitum, in ignem capite subverso deiiciet. Quorum alius in alium controversiam et querimoniam aget: publice vero confirmabunt, se viam erroris secutos fuisse, quando praeceptis divinis fideique doctrinis non crediderunt, illis diabolis consentientes. Nunc autem prolocutore et vindice, ac extractore, amicoque bono caremus.

¶ Si redire possemus, ulterius crederemus. Haec mirabilia plures nequaquam credunt: Sed Deus immensus est, et omnia noscit. Noe gentem suam prophetis resistentem, sic allocutus est: Ego quidem ad vos mittor, nuncius veritatis et fidei. Deum itaque timete, me sequendo: qui nihil ob hoc a vobis postulo, sed a solo Deo rege mundi: Illi vero dicebant: Tibi quomodo credemus, quem tantum textores plebsque vilis sequuntur? Respondit, Sui quidem numerum, factorumque suorum noticiam Deus habet: nec ego reiicere possum, qui sum nuncius tantum et explanator. Illis autem minantibus Noe lapidationem et mortem, nisi retrahenti se inde, ipse Deum sic precatus est: Tu Deus, me a gente contradicente disgregans, me meosque fautores libera. Illum igitur, suosque, salvavimus in arca. Quod licet mirandum, pauci credunt: Deus autem immensus, omnia dinoscit. Gentem Hat legatis contradicentem, Hut sic affatus est: Non timeatis, quoniam ego sum nuncius aequitatis et fidei. Timete Deum, et sequimini me. Nil ob hoc a vobis petiturum, sed a solo Deo mundi domino,

¶ En in locis excelsis aedificia struitis, mirandaque facta in virtute quae geritis, ut sic timore mortis careatis. Me vero sequendo Deum timete, qui vobis tribuit pecuniam, et pecus, atque prolem, et hortos, ac fontes. Vobis autem diei gravis malum futurum pertimesco. Illos vero dicentes, unum enim est idem nobis incumbens, sive per te castigemur, sive non: cum hoc tantum priorum nugis assimiletur, nec nobis malum illud accidet: sicque contradicentes nostris praeceptis nos confundimus. Hoc tamen mirandum pluribus est incredibile: Deus autem omnia sapit. Gentem item Themuth legatis resistentem Schale precatus est, ut se nuncium veritatis et fidei sequendo, Deum timerent: qui illis absque timore penitus suas possessiones dimitteret, videlicet hortos, et fontes, ac messes, ac palmas fructum dulcem et bonum ferentes. Idemque praecipit eis, in locis excelsis bonas domos efficere. Et dixit: Deum timete, sequendo me, nil a vobis, sed a Deo mundi domino petiturum.

¶ Nefanda gerentes, et nil boni, destructoresque terrarum nullatenus imitemini. Illi vero dixerunt: Tu non es nisi magus, et amens homo, sicut et nos. Ut te veracem probes, miracula profer, atque Dei praecepta. Qui respondens ait, hoc esse unum. Camela semper illaesa diei determinata potatum ex aqua accedat, et vos similiter: illam vero laedentes, malum capietis. Illis etenim deinceps eam interficientibus, et se postea repraehendentibus, malum accidit. Quod mirum, plures nequaquam credunt: sed Deus immensus omnia noscit.

¶ Loth [1]interrogatus gentem contradicentem prophetis, quare non timebat, inquit: Ego vobis mittor nuncius veritatis et fidei, nil a vobis quaerens, sed a solo Deo rege mundi, quem timeatis, sequendo me. Quid abutendo maribus praetermittitis actum cum mulieribus naturalem, a Deo statutum? Dixerunt: o Loth, nisi te diverteris ab huiusmodi persuasione, te nostra manus eiiciet. Ille quidem se suos actus abhorrere confessus, Deum precatus est, ut eum ab huiusmodi gente factisque suis liberaret, eum itaque, cunctosque suos, praeter quandam decrepitam, liberantes, per imbrem immissum residuos omnes pessundedimus. Quod licet mirandum, plures non credunt: sed Deus immensus omnia penetrat. Scaib quoque gentem Aleicha contradicentem legatis quaerens, quare non timeret, ait: Ego sum nuncius aequitatis et iuris, nihil a vobis, sed a Deo solo petens, quem timeatis, sequendo me.

¶ Mensuras aequilibriter examinate, ne damni aliquid incumbat, seu detrimentum, nec hominibus res suas vilificate, nec terras pessundatum eatis, timentes Deum, vestri praedecessorumque vestrorum conditorem. Illi autem vocantes eum amentem, et nil super hominem, rogabant, ut ad suae veritatis firmamentum super eos aliquas coeli scissiones cadere faceret. Ille vero respondebat, Deum suos eventus dinoscere. Illis quidem contradicentibus, obscurae diei malum gravissimum et improvisum incubuit. Quod mirandum est, licet plures ignorent: Deus autem sapiens omnia noscit.

¶ Cum hoc tibi divinitus misso spiritus benedictus, penitusque iustus tuum cor penetravit, ut cum eo castiges Arabice, et manifeste. Has tamen virtutes in primis libris descriptas, filii Israel scire deberent. Si librum autem hunc cuilibet traderemus ad legendum, non crederet eorum quisquam: adeo pressimus incredulorum corda.

¶ Non enim credent ante mali gravis adventum, quod statim subitoque veniet. Quo contingente, dicent se minime castigatos fuisse, mentiendo. Nullam enim gentem confudimus, nisi praemisso monitore. Nec enim cuiquam iniuriam fecimus. Aduentumne velocem nostrae vindictae petunt? Quod enim quantumlibet morae spacium vitae suae permissum prodest, ad malum auferendum? Quod vere demum accidet. Hunc autem composuisse librum diabolis tum difficile, tum impossibile fuit: cum ipsi procul ab audientia semoti sint. Cum Deo nullatenus invoces alium, ne damneris: teque bonis atque credentibus parificando, gentem propinquam castiga. Cui te minime sequenti, dic: A tuis quidem operibus liber, illis dissideo, me Deo pio commendans, qui cuncta videns et audiens, vos oratum surgentes aspicit. Super peccatores autem, et mimos cantilenarum discurrentium, nil nisi falsa dicentium, diaboli quiescunt, nisi poenituerint, et credentes benefecerint, Deumque iugiter invocaverint, et post malum illatum se vindicaverint. Sciant autem increduli, quam viam profecti sint.

  1. Interrogatus pro sciscitatus, vel cum interrogasset.