Azoara XXXI | Azoara XXXIII |
In n. etc. Genus humanum, Deum time, quoniam horae maximae terraemotus est timendus, die resurrectionis, quando nutrix suum alumnum renuet praegnans aborsum faciet, omnisque (licet falso) videbitur ebrius. Quoniam Deus malum inferet gravissimum: qui scripto notabit omnem insipienter ratiocinantem in Deum, et sequacem diaboli mali. Singulos namque tales aberrabit, et ad ignis poenam mittet. Quare de resurrectione dubitat quisquam? Nonne vos e terra primo plasmavimus? secundo a spermate praeiacente, sanguineque sequente? tertio coagulata massa? quarto forma similitudinis, non nunquam dissimilitudinis produximus? Vobis quidem ad plenam noticiam ex plano singula, qui matris alvum conceptui mansionem ad terminum scitum efficio: post quem pueros educo, et ad virilitatem integram adduco. Et erit quidam mortis iuri cito suppositus, quidam autem ad vitam peiorem deductus: ubi primo discretus inscius efficitur. Terra quidem stabilis aqua super ipsam cadente, movetur atque fructificat 41: et ex omni nascentium genere duo parilia decentia per eam orta sunt. Haec quidem digna sunt memoria, quod Deus est veracissimus, mortuos vivificans, et omnipotens, et e foveis resuscitans omnes in hora totius experte mendacii. Quidam in Deum insipienter invecti, libro manifesto contradicentes, in hoc saeculo dedecus, et in futuro poenam ignis patientur, secundum actuum praecedentium mensuram, Deo nocente nemini. Quidam item non recto modo Deum invocantes, si quid boni lucrantur, credent in illum: si quid autem mali, faciem suam avertunt. Et sic hoc, aliudque saeculum, quod est damnum maximum, amittent. Errore autem longinquo involvuntur, quoniam Dei loco bonorum et malorum impotentes adorant, proniores ad sibi nocivum, quam ad commodum: Sicque dominus est pravus, sibique servientes nequam et imperiti. Deus autem omne suum velle complens, Paradisum iocundam credentibus et benegerentibus tribuet. Aestimans Deum nequaquam futurum vindicem in hoc, saeculoque futuro, per funem coelestem ascendat, et an sic sua quiescat iracundia, perpendat. Iam tibi coelitus missa re manifesta, quos vult, in viam rectam Deus diriget: qui super omnia potens, illa die credentium et Iudaeorum, ac leges variantium Christianorum, item et gentilium ac incredulorum iudex atque discussor intererit. Nonne videre queunt, qualiter universa coeli terraeque, ac sol et luna, simul et sidera et montes, ac arbores et bestiae, pluresque gentium, caeteris in malo suo manentibus, Deum adorant? A quo quilibet dedecoratus, et repulsus, nusquam honoratur. Controversantibus Deo, simul et incredulis, ipse totum velle suum perficiens, vestes igneas adaptabit, eorum ventres et capita, cutesque foco volvens perpetuo, exireque inde volentem repellens, ut fervorem indeficienter degustet.
¶ Credentibus, et benefacientibus paradisum praebens, illis armillas aureas, et margaritas, moniliaque, vestesque sericas adaptabit, viamque rectam, verbumque gratum edocebit. Incredulis autem, et a via praemonstrata se divertentibus, et templum Haran, cuius peregrinationem iugemque mansionem aeque bonas posuimus, minime diligentibus, vel malum inferentibus malum gravissimum imprimet. Abrahae quidem hoc templum fundare, et ipsum benedicere ac emundare, propter advenientes et inibi morantes, ac Deum adorantes, Deoque nullum statuere participem, et ad templum praedictum peregrinationem praedicando persuadere, quo super bestias undique veniant, ut sibi proficuum testificando videant, diebusque determinatis Deum nominando bestias sacrificent: Unde tum se tum pauperes et egenos pascant, negotiaque sua peragant, et vota compleant, ac templum vetustum circumeant: quod factum maximum a Deo summe remuneratur, iniunximus. Omnes quidem bestias licitas statuimus, exceptis superius adscriptis abstinentiae. Omnem rem malam, et falsum testimonium evitate: nec iniuste Deo participem statuite. Hoc enim agens, est quasi quis e coelo decidens, vel ab avibus devorandus, vel a ventis in pulverem redigendus. Qui Deum corde timens, ipsius praecepta maxima peregerit, post templi beneficium summum proficuum hora determinata suscipiet. Cuiquam gentium locum scitum disposuimus, ubi Deum invocando et glorificando ipsi, qui est unus et solus, bestias immolarent hora praescripta. Unde sibi victum et pauperibus ac egenis acciperent in Dei nomine. Bonis etenim summum gaudium est sperandum, amorque divinus, cum illi cordibus supplicibus iugiter orant, accidentia sibi patienter sustineant, eleemosynas et hostias divino praecepto peragant. Quippe Deus hominibus omnia commoda fecit, ut sibi grates inde reddant, [1]Qui carnes cruoremve sibi nequaquam assumit, sed ut timeatur, appetit. Ipseque bonis bonum nuncium mittens, eos a malis protegit: Subdolum autem, et furem, vel in credulum nullatenus diligit. Suis expugnatoribus, velut iam praediximus, malum ingerant, et Deus est vindex optimus, firmus, et immensus, qui vult rebelles et vindices fieri, [2]Aliter enim turres, et mesquide, templaque quibus Deus multum invocatur, penitus pessundarentur, et e domibus suis eiicerentur iniuste dicentes: Deus est dominus noster. Illi quibus ego Deus, omnium rerum finis, copiam et sufficientiam indulsi, tellure orationibus insistunt, eleemosynas ac decimas tribuunt, remque scitam praecipiunt, nefanda prohibent. Sin autem tibique contradixerint, similiter et praedecessoribus fecerunt, velut Noem et Hat atque Themuth suae gentes,
¶ Abrahae quoque, nec non et Loth suus populus, gensque Madian, Moysique sua contradixit. Ego vero spacium illis incredulis, permisi, deinceps eosdem suo malo cepi. Quot villarum manu nostra suam ob maliciam pessundatarum apparent vestigia, parietibus et puteis ac municipiis superstitibus? Quare per terras non proficiscuntur, ut sic saltem corda sensata et aures audientes acciperent? Oculorum etenim caecitas minus officit, quam cordis. Sed quanquam plures ad malum sint promptiores, Deus a termino iam praescripto nequaquam digreditur. Apud ipsum autem erit dies, quales sunt anni mille a nobis dinumerati. Ad nos autem opportebat redire villas omnes, quas post spacium primo datum diruimus. Vos homines, ego tantum sum castigator et expositor. Omnes credentes et benegerentes, veniam victumque bonum assequentur: Nostris praeceptis resistentes, igni deputantur perhenni. A Deo quidem nullus nuncius seu propheta missus est, nisi a cuius corde diabolicis suggestionibus et voluptatibus affecto malum abradat, et bonum inserat Deus, ipse sapiens et incompraehensibilis. Diabolus autem hominibus infirmi cordis mala visu formosa parat. Sed illi longis involventur contrarietatibus. Semper enim contradicent Dei praeceptis, usquequo vel hora subita, vel malum improvisum superveniat. Illa quidem die Deus iudex credentes et benefacientes in paradisum introducet, et omni suo voto ditabit: Incredulis et contradicentibus dedecus et malum inferet. Praedatum vel expugnatum profecti, et armis vel natura mortui, a Deo optimo remuneratore mercedem maximam adipiscentur, in optimo idoneoque loco statuendi. Consimiliter facta sibi rependens, et ob hoc deinceps iniuriam recipiens, Deum pium veniae datorem vindicem habebit, qui diei noctem inducit, et econtra, praeter quem non est Deus. Ipse quidem est immensus et verax, adorata vero sui loco mendacia. Ille quidem aquas de coelo dimittit ad terrae virorem, omnia quoque terrestria aequoreaque, et naves mari currentes Dei praecepto hominum commodo fecit. Coelum ne cadat in terram, nisi mandato suo, sustinet, et veniam ac misericordiam hominibus praebet, quos vivificat atque mortificat, nec non et resuscitat. Eius enim est omnis virtus atque potentia: homines tamen permanebunt in credulitate. Cum a nobis cuique gentium lex, quam sequuntur, sit imposita, in tuo tibi minime controversantur negotio. Sed tu Deum adora, cuius est via recta. Tecum disputare volentibus dic, Deum solum omnes actus tuos agnoscere, qui die postrema lites omnes et contrarietates discutiet: quod velut libro praescriptum sibi levissimum est, cum et eius sint universa. Aliud invocantes loco Dei, cuius demonstratione scientiaque carent, vindice carebunt. Quorum facies in nostrarum virtutum lectione colore immutantur, et ipsi fere lectoribus eorum malum inferunt. Vobis quidem isto deterius praedico, ignem videlicet perpetuum, vobis a Deo praedestinatum, viamque malam.
¶ Vos viri, novam a me parabolam audituri, memores efficiamini. Omnes adorati a vobis, Deique loco vocati, culicem unum facere nullatenus possunt: nec vos illis quicquam auferre, si vobis subripuerint. Et sic omnes vos, interrogans scilicet et interrogatus, debiles et inanes estis. De Deo quidem firmo preciosissimoque, quia nequaquam modo debito loquimini, qui cognoscens omnia, ex angelis et hominibus nuncios mittit, optime discernens, quid manibus inest, quidque posterius. Vos itaque viri boni, coram Deo vos flectite, ipsum adorantes, et ad processum in anteriora benefacite, et lites pro posse vestro facultateque peragite. Hoc enim praecipit Deus, nil nisi iustum in lego disponens, quam pater vester Abraham tenens, vos fideles et credulos primo vocavit. Unde testis est hic noster propheta, sicut et vos caeterarum gentium testes eritis. Orationes igitur et eleemosynas ac decimas faciendo, Deo cohaerete, qui dominus vester, bonus et iudex optimus.