Azoara XXX | Azoara XXXII |
In n. d. p. e. m. Quanquam hominibus inde parum tractantibus, suus ad iudicii diem transitus plurimum accedit. Aliqui tamen novum illis ex Dei parte missum auscultant et irrident: suo nequaquam corde thesaurizantes illud, sed indignando dicentes: Iste nil aliud quam homo, sicut et nos, cum arte sua magica nobis accedit, cuius volumen allatum vel somnium est, suumve fictitium. Sed Deus omnium auditor et cognitor, omne verbum coelo terraque propalatum dinoscit. Villa quoque prius non nisi per confusionem et vim illatam, ad fidem conversa est. Alios enim nuncios carnales atque durabiles, cibis potientes ante te misimus, quod a sapientibus quaesitum perfecte cognosces. Cum quibus nostro veraci termino firmato, dilectos nostros salvavimus. Incredulos autem pessundedimus. Cur igitur non timetis, cum vobis librum nostra praecepta ferentem misimus?
¶ Quotquot villarum noxiarum, quarum loca caeteris gentibus restauravimus, huc usque confudimus, cum malorum praesenserant adventum, libenter se retraherent. Vos autem perfidiam minime derelinquetis, sed ad vestras mansiones revertetis, usque quo percunctati dicetis: Nos quidem erronei malefecimus. Hoc quidem verbum tacebitis, nisi prius quam si messis manu vestra prostrati. Nos quidem veritatem crebro sistentem falso protulimus, ut ipsum confunderet. Vobis autem tum ob falsiloquium, tum ob incredulitatem malum inferet Deus: cuius sunt universa coeli terraeque, cui semper assistunt, ipsum iugiter invocantes nocte dieque totius expertes ludibrii.
¶ Ubi sumpserunt e terra sibi constitutum Deum, et effectum? Si esset Deus nisi unus, omnia funditus perirent. Deus autem excelsi throni dominus, dictum eorum abhorret, cuius omnium opera perscrutantis, minime facta perscrutabitur, quisquam illius loco Deum alium assumens: quod verum esse, nemo demonstrare poterit. Hic sermo praesens etiam adhuc, atque praeteritum amplectitur. Plures etiam veritatis inscii, ab ipsa longe dissident. Prophetam nullum ante te misimus, nisi qui perhiberet Deum unum solum esse. Me igitur omnis adoret. Dicunt autem plures, Deum nullatenus hoc volentem sumpsisse filium qui tamen bonos homines, qui verbum praeceptumque Dei nullatenus transgrediuntur, diligit, sciens quod manibus inhaeret et posterius: coram quo nemo nisi suo iussu prolocutor vel exorator statuetur, Deum scilicet timens. Ponens autem secundum Dei loco, gehennam, prout mali merentur, introibit. Nonne vident increduli, quomodo coelum et terram illis primo creatis^) clausis atque sterilibus aperuimus, et ex qua omnia viventia produximus? Cur igitur non credunt? In terra quoque montes magnos ad ipsius firmitatem, et valles atque planicies ad itinera transitusque cognoscendos, et coelum tectum optimum posuimus: quae stulti nequaquam admirari sciunt. Diem item et noctem continuavimus, et solem ac lunam, et omnes in circulo mobili currentes fecimus. Nec ante te quenquam immortalem condidimus hominum, ut te mortuo superstes existeret. Omnis enim mortem gustabit, et vobis omnibus ad me redituris, quibusdam bonum quibusdam malum inferam. Increduli tamen te videntes, divinum nequaquam nomen invocantes, te non adorantem idola sua deridebunt. Homo enim res est festinans, et transitoria. Me autem vobis meas virtutes patefaciente, nolite festinare, vel impetum facere. Sed ipsi quaerent a te terminum illum, si verax es. Sciant autem omnes increduli, quorum faciebus atque lateribus ignis inhaerebit perpetuus, eum terminum ex improviso futurum, nemine praedocente ipsum. Tuncque stupidi facti, nusquam divertere se poterunt.
¶ Similiter caeterorum prophetarum ante te derisores, ex sui ludibrii modo malum sustinuerunt. Sed quis tuebitur vos die seu nocte a Deo? An illi, quos adoratis Dei loco, qui nec se a nobis liberare, neque vindicare queunt? Illos autem Deum nominare desinentes, parentesque suos, in vitae prolixitatem protraximus. Nonne videre queunt, quod terram e capitibus suis minuere fecimus? An se victores fore cogitant? Ego quidem vos nequaquam alloquor, nisi cum verbo divinitus misso, surdis inaudibili. Malo vero quoquam eos attingente dicunt, per Deum, nos ad nostri detrimentum viximus. Illa namque die, qua nullus iniuriam sentiet, nec beneficium quotquam, sive fuerit aureus, sinapisve granum computando praetermittemus, actusque omnium aequilibriter examinabimus. Moysi quoque, nec non et Aaron, alfurkan lucem atque memoriam timentibus corde Deum, et horam venturam tribuimus, sicut et hanc sibi doctrinam. Cur igitur non credunt eam?
¶ Abraham quoque prius discretam rerum actionem per me doctus, me audiente, patrem suum atque gentem increpans, quaesivit, Cur in idola credebant? Cui illi respondebant, se reperisse, parentes suos adoravisse illa. Eo quidem dicente, Tunc eos parentesque suos errore manifesto detineri: responderunt, Hoc ne serio seu ludi ore locutus es? Inquit ille: Unum solum Deum, coeli terraeque conditorem esse testor. Egoque per Deum vestra fallam idola, ut sic saltim convertatis vos ad fidem. Fregit igitur omnia praeter maximum, ad quod redirent. Illis deinde quaerentibus, quis hoc perpetrasset? responderunt alii, Se audisse illud fieri a quodam puero, cui nomen Abraham.
¶ Illum deinceps eorum praecepto in praesentiam hominum, qui testes inde fierent, adductum interrogabant, An hoc de suis idolis peregisset? Quibus ille respondit, Hoc a maximo superstite perpetratum esse: quod ut ab ipso, si quicquam proferre posset, percunctaretur, iniunxit. Illi itaque ad se conversi, capitibus inclinatis confessi sunt, se malos et erroneos extitisse. Quibus ille dixit, Nonne scivistis, ea nihil proferre potuisse? Cur Dei loco, bonorum et malorum impotentes adorastis? Hoc quidem et vobis et illis est inutile. An indiscreti vivitis? Dixerunt vero caeteri: Ad idolorum vindictam ille comburatur. Deus autem ignem frigescere, et salutem super Abraham quiescere iussit. Illi quidem nocere volentes, perdidimus: Ipsum autem et Loth liberantes, ad terram benedictam, ad opus gentium duximus. Et eorum alteri Isaac et Iacob, docentes homines vias rectas, proficisci dedimus. Quibus et orationis studium, et eleemosynarum, ac decimarum donum, fidemque divinam iniunximus. Loth quoque nos propicii, quoniam numero bonorum inerat, ipsum sapientem fecimus, et a villa male gerentium et incredulorum eduximus. Noe quoque nos prius adorantem exaudientes, gentemque suam ab illa peste generali liberavimus, et a suis contradictoribus, quos velut pessimos summersimus, vindicavimus. Nos item testes iudicii Davidis et Salomonis, quod de ovium in hominum cultus ingressu protendebant, Salomonem iudicando perspicaciorem, et in omnibus sapientem atque discretum fecimus. Davidi quoque montes et aves Deum invocantes submisimus, et magisterium Martialium indumentorum, quibus litis firmitas atque constantia paratur patefecimus. Et non inde gratias agetis? Salomonem rursus praebuimus, ut cum suo praecepto ventus immensus ad terram benedictam curreret: Et nos quidem scientes omnium existimus.
¶ Per ipsum item daemones subtus terram et aquas ad mira gerenda profecti sunt, me singula perspiciente. Iob rursum clamantem, Tu Deus omnium piis simus atque misericors, a malo superveniente me protege: nos exaudientes malum abstulimus, gentemque sibi suam atque substantiam restauravimus: cum simus propicii timentibus, et orantibus ac reminiscentibus. Ismael item et Hesdra, et Alchifla, indurantes omnes, et patientes, ac boni, nostram senserunt pietatem et misericordiam. Et Ionas, licet iracundus discederet, cogitans nos nihil super id quod invocabat posse, tenebris inclusis ait, non esse nisi Deum unum, se vero malum extitisse. Nos igitur respondentes illi, eum a tenebris liberavimus. Quippe nos salvamus singulariter credentes. Zachariam item, invocantem Deum, et dicentem, Tu Deus omnium optimus haeres, ne me solum dimittas: exaudivimus, suamque mulierem adaptavimus, eisque Ioannem dedimus. Quia ad nos adorandum proni, et diligentes, ac humiles semper reperti sunt. Omnium rursum mulierum optimae, ab omnibus intactae vulvae, nostram animam insufflavimus, et illam filiumque suum manifestum miraculum gentibus posuimus.
¶ Mea quidem est gens una, et ego sum Deus vester. Me ergo adorate. Sed licet gentes mea praecepta discrepant, ac me cunctae redibunt, nec quis credens beneque faciens quicquam suorum operum, cum nos omnia scribamus, amittet. Villa vero per nos confusa, nunquam convertetur, usquequo Gog et Magog exeant, et gentes undique conveniant. Hora verace tunc appropinquante, quam suis oculis increduli videntes lugebunt, dicentque: Heu heu, cur unquam erronei vel mali fuimus? Deus autem tunc inquiet: Vos, et quos adorastis Dei loco, gehennae lignum eritis, quo perseverabitis. Quo minime tenderetis, si illi dii, quos invocatis, veraces essent, atque iusti. Sed nunc vos omnes illuc ituri, ignis strepitum atque fervorem nil audientes gustabitis: unde prius benefaciens retrahetur, nec quid inde sentiet, nec illud maximum negotium timebit: sed perseveranter angelis sic alloquentibus eos associabitur. Haec est illa dies, quam praedicavimus, qua Deus scilicet coelum involvet atque plicabit sicut chartam: et sicut primo, ita nunc secundo faciet. Hoc enim vobis incumbit, ut iteremus. Post caetera quidem verba in psalterio scripsimus, istud solum de primo aliquo casu audierat: Quoniam viri boni terram haereditabunt, ad quam Deum invocantes applicabunt. Te quidem sola pietate nostra gentibus misimus, ut sola praecepta nostra doceas dicens: principaliter non esse nisi Deum unum, a quo si qui se diverterint, dic te fecisse nuncium, et nullatenus scire, utrum terminus sui reditus affinis sit, an remotus, et an malum propinquum sit, an longe venturum. Hoc enim solum praenoscitur a Deo domino nostro vero iudice, aeque dictum cordeque retentum dinoscente, qui nobis adversum incredulos auxilietur.