Prologus | Actus II |
Storax!—non rediit hac nocte a cena Aeschinus
neque servolorum quisquam qui advorsum ierant.
profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam
aut ibi si cesses, evenire ea satius est
30quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
irata quam illa quae parentes propitii.
uxor, si cesses, aut te amare cogitat
aut tete amari aut potare atque animo obsequi
et tibi bene esse soli, quom sibi sit male.
35ego quia non rediit filius quae cogito et
quibu’ nunc sollicitor rebu’! ne aut ille alserit
aut uspiam ceciderit aut praefregerit
aliquid. vah quemquamne hominem in animo instituere aut
parare quod sit carius quam ipsest sibi!
40atque ex mĕ hĭc natu’ non est sed ĕx fratre. is adeo
dissimili studiost iam inde ab adulescentia:
egŏ hanc clementem vitam urbanam atque otium
secutu’ sum et, quod fortunatum isti putant,
uxorem, numquam habui. ille contra haec omnia:
45ruri agere vitam; semper parce ac duriter
se habere; uxorem duxit; nati filii
duo; inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;
eduxi a parvolo; habui amavi pro meo;
in e͡o me oblecto, solum id est carum mihi.
50ille ut item contra me habeat facio sedulo:
do praetermitto, non necesse habeo omnia
pro me͡o iure agere; postremo, alii clanculum
patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
ea ne me celet consuefeci filium.
55nam qui mentiri aut fallere institerit patrem aut
audebit, tanto magis audebit ceteros.
pudore et liberalitate liberos
retinere satius esse credo quam metu.
haec fratri mecum non conveniunt neque placent.
60venit ad me saepe clamităns “quid agi’, Micio?
quor perdis adulescentem nobis? quor amat?
quor potat? quor tu his rebu’ sumptum suggeris,
vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.”
nimium ipse durust praeter aequomque et bonum,
65et errat longe meă quidem sententia
qui imperium credat gravius esse aut stabilius
vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur.
mea sic est ratio et sic animum induco meum:
malo coactu’ qui suom officium facit,
70dum id rescitum iri credit, tantisper cavet;
si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
ill’ quem beneficio adiungas ex animo facit,
studĕt par referre, praesens absensque idem erit.
hoc patriumst, potiu’ consuefacere filium
75suă sponte recte facere quam alieno metu:
hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit
fateatur nescire imperare liberis.
sed estne hic ipsu’ de quo agebam? et certe is est.
nescioquid tristem video: credo, iam ut solet
80iurgabit. salvom te advenire, Demea,
gaudemus.
DE. Ehem ŏpportune: tĕ ĭpsum quaerito.
MI. quid tristis es? DE. rogas me ubi nobis Aeschinus
siet? quid tristis ego sum? MI. dixin hoc fore?
quid fecit? DE. quid ĭlle fecerit? quem neque pudet
85quicquam neque metuit quemquam neque legem putat
tenere se ullam. năm ĭlla quae ante(h)ac facta sunt
omitto: modo quid dissignavit? MI. quidnam id est?
DE. fores effregit atque in aedis inruit
alienas; ipsum dominum atque omnem familiam
90mulcavit usque ad mortem; eripuit mulierem
quăm amabat: clamant omnes indignissume
factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio,
dixere! in orest omni populo. denique,
si conferendum exemplumst, non fratrem videt
95re͡i dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
nullum huiu’ simile factum. haec quom illi, Micio,
dico, tibi dico: tŭ ĭllum corrumpi sinis.
MI. homine imperito numquam quicquam iniustiust,
qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.
100DE. quorsum istuc? MI. quia tu, Demea, haec male iudicas.
non est flagitium, mihi crede, adulescentulum
scortari neque potare: non est; neque fores
effringere. haec si neque ego neque tu fecimus,
non siit egestas facere nos. tu nunc tibi
105id laudi duci’ quod tum fecisti inopia?
iniuriumst; nam si esset unde id fieret,
faceremus. et tŭ ĭllum tuom, si esses homo,
sineres nunc facere dum per aetatem decet
potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
110alieniore aetate post faceret tamen.
DE. pro Iuppiter, tŭ homo adigi’ mĕ ad insaniam!
non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. ah
ausculta, ne me optundas de hac re saepius:
tu͡om filium dedisti adoptandum mihi;
115is meus est factu’: siquid peccat, Demea,
mihi peccat; ego ĭlli maxumam partem fero.
opsonat potat, olet unguenta: de meo;
amăt: dabitur a me argentum dŭm erit commodum;
ubi non erit fortasse excludetur foras.
120fores effregit: restituentur; discidit
vestem: resarcietur; et—dis gratia—
e‹s›t unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.
postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum:
te plura in hac re peccare ostendam. DE. ei mihi,
125pater esse disce ab aliis qui vere sciunt.
MI. natura tŭ ĭlli pater es, consiliis ego.
DE. tun consulis quicquam? MI. ah, si pergis, abiero.
DE. sicin agis? MI. an ego totiens de e͡adem re audiam?
DE. curaest mihi. MI. et mihi curaest. verum, Demea,
130curemus aequam uterque partem: tu alterum,
ego item alterum; nam ambos curare propemodum
reposcere illumst quem dedisti. DE. ah Micio!
MI. mihi sic videtur. DE. quid ĭstic? si tibi ĭstuc placet,
profundat perdat pereat; nil ad me attinet.
135iam si verbum unum posthac . . MI. rursum, Demea,
irascere? DE. an non credi’? repeto quem dedi?
aegrest; alienu’ non sum; si obsto . . em desino.
unum vis curem: curo; et est dis gratia
quom ita ut volo est. iste tuos ipse sentiet
140posteriu’ . . nolo in illum graviu’ dicere.
nec nil neque omnia haec sunt quae dicit: tamen
non nil molesta haec sunt mihi; sed ŏstendere
me aegre pati illi nolui. năm itast homo:
quom placo, advorsor sedulo et deterreo;
145tamĕn vix humane patitur; verum si augeam
aut etiam adiutor si‹e›m ĕius iracundiae,
insaniam profecto cŭm ĭllo. etsi Aeschinus
non nullam in hac re nobis facit iniuriam.
quăm hĭc non amavit meretricem? aut quoi non dedit
150aliquid? postremo nuper (credo iam omnium
taedebat) dixit velle uxorem ducere.
sperabam iam defervisse adulescentiam:
gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est,
volŏ scire atque hominem convenire, si apŭd forumst.
Prologus | Actus II |