Actus I Actus III 

 iSannio Aeschinvs Parmeno (Bacchis) recensere

 155SA. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium,
subvenite inopi. AE. otiose: nunciam ilico hic consiste.
quid respectas? nil periclist: numquam dum ego adero hic te tanget.
 SA. ego ĭstam invitis omnibus.
 AE. quamquamst scelestu’ non committet hodie umquam iterum ut vapulet.
 160SA. Aeschine, audi ne te ignarum fu͡isse dicas me͡orum morum:
leno ego sum. AE. scio. SA. at ita ut usquam fu͡it fide quisquam optuma.
tu quod te posteriu’ purges hanc iniuriam mi nolle
factam esse, hui(u)s non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar
neque tu verbis solves umquam quod mihi re male feceris.
 165novi ego vostra haec: “nollem factum: iusiurandum dabitur te esse
 indignum iniuria hac”—indignis quom egomet sim acceptus modis.

AE. abĭ prae strenue ac forĕs aperi. SA. ceterum hoc nihili facis?
AE. ĭ ĭntro nunciăm. SA. enĭm non sinam. AE. accede illuc, Parmeno
(nimium istoc abisti), hic propter hunc adsiste: em sic volo.

 170cavĕ nunciam oculos a meĭs oculis quoquam demoveas tuos
ne mora sit, si innuerim, quin pugnu’ continuo in mala haereat.
SA. istuc volo ergo ipsum experiri. AE. em serva. PA. omitte mulierem.
SA. o facinus indignum! AE. geminabit nisi caves. SA. ei, miseriam!
AE. non innueram; verum in ĭstam partem potiu’ peccato tamen.
 175i nunciam.—SA. quid hŏc reist? regnumne, Aeschine, hic tu possides?
AE. si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus.
SA. quid tibi re͡i mecumst? AE. nil. SA. quid? nostin qui sim? AE. non desidero.
SA. tetigin tuĭ quicquam? AE. si attigisses, ferres infortunium.
SA. qui tibi magis licet me͡am habere pro qua ego argentum dedi?
 180responde. AE. ante aedis non fecisse erĭt melius hic convicium;
nam si molestu’ pergis esse, iam intro abripiere atque ibi
usque ad necem operiere loris. SA. loris liber? AE. sic erit.
SA. ŏ hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus?
AE. si sati’ iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam.
 185SA. egŏn debacchatu’ sum autem an tŭ ĭn me? AE. mitte ista atque ad rem redi.

SA. quam rem? quo redeam? AE. iamne me vis dicere id quod ăd te attinet?
SA. cupio, modo aequi aliquid. AE. vah leno iniqua me non volt loqui.
SA. leno sum, fateor, pernicies communis adulescentium,
periuru’, pesti’; tamĕn tibi a me nulla est orta iniuria.
 190AE. nam hercle etiam hoc restat. SA. illuc quaeso redĭ quo coepisti, Aeschine.
AE. minis viginti tŭ ĭllam emisti (quae res tibi vortat male!):
argenti tantum dabitur. SA. quid si ego tibi ĭllam nolo vendere?
coges me? AE. minime. SA. namque id metui. AE. neque vendundam censeo
quae liberast; nam ego liberali illam adsero causa manu.
 195nunc vide utrum vis, argentum accipere an causam meditari tuam.
delibera hoc dum ego redeo, leno.

Sannio recensere

 pro supreme Iuppiter,
minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
domŏ me eripuit, verberavit; mĕ ĭnvito abduxit meam
(ob male facta haec tantidem emptam postulat sibi tradier);
 200homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
verum enĭm quando bene promeruit, fiat: su͡om ius postulat.
age, iam cupio si modo ărgentum reddat. sed ego hŏc hariolor:
ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico

vendidisse me; dĕ ărgento—somnium: “mox; cras redi.”
 205id quoque possum ferre si modo reddat, quamquam iniuriumst.
verum cogito id quod res est: quando e͡um quaestum occeperis,
accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst.
sed nemo dabit—: frustra egomet mecum has rationes puto.

 iiSyrvs Sannio recensere

 SY. Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo atque etiam
 210bene dicat secum esse actum.—quid ĭstuc, Sanniost quod te audio
nescioquid concertasse cŭm ero? SA. numquam vidi iniquius
certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
ego vapulando, ill’ verberando, usque ambo defessi sumus.
SY. tua culpa. SA. quid agerem? SY. adulescenti morem gestum oportuit.
 215SA. qui potui meliu’ quĭ hodie usque os praebui? SY. age, scis quid loquar:
pecuniam in loco neglegere maxumum interdumst lucrum. hui
metuisti, si nunc de tu͡o iure concessisses paullulum atque
adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
ne non tibi istuc feneraret? SA. ego spem pretio non emo.
 220SY. numquam rem facies: abĭ, nescis inescare homines, Sannio.

SA. credo istuc melius esse; verum ego numquam adeo astutus fui
quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.
SY. age, novi tuom animum: quasi iam usquam tibi sint viginti minae
dum huic obsequare; praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. SA. hem.
 225SY. co͡emisse hinc quaĕ ĭlluc veheres multa, navem conductam: hoc, scio,
animu’ tibi pendet. ubi ĭllinc, spero, redieris tamen, hoc ages.
SA. nusquam pedem! perii hercle: hac illi spĕ hŏc inceperunt. SY. timet:

inieci scrupulum homini. SA. o scelera: illuc vide
ut in ĭpso articulo oppressit. emptae mulieres
 230complures et item hinc alia quae porto Cyprum.
nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst.
nunc si hoc omittō—, actum agam ubi ĭllinc rediero;
nil est; refrixerit res—“nunc demum venis?
quor passu’s? ubi eras?”—ut sit satius perdere
 235quăm hĭc nunc manere tam diu aut tum persequi.
SY. iamne enumerasti quot ăd te rediturum putes?
SA. hoccin ĭllo dignumst? hoccin incipere Aeschinum,
per ŏppressionem ut hanc mi eripere postulet!
SY. labascit: unum hoc habeo. vidĕ si sati’ placet:
 240potius quam venias in periclum, Sannio,
servesne an perdas totum, dividuom face;
minas decem conradet alicunde. SA. ei mihi,

etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
pudet nil? omnis dentis labefecit mihi,
 245praeterea colaphis tuber est totum caput:
etiam insuper defraudet? nusquam abeo. SY. ut lubet.
numquid vis quin abeam? SA. immo hercle hoc quaeso, Syre:
utut haec sunt acta, potiu’ quam litis sequar,
meum mihi reddatur saltem quanti emptast, Syre.
 250sciŏ te non usum ante(h)ac amicitia mea:
memorem me dices esse et gratum. SY. sedulo
faciam. sed Ctesiphonem video: laetus est
dĕ amica. SA. quid quod te oro? SY. paullisper mane.

 iiiCtesipho Sannio Syrvs recensere

CT. Abs quivis homine, quom est opus, beneficium accipere gaudeas;
 255verum enĭmvero id demum iuvat si quem aequomst facere is bene facit.
o frater, frater, quid ego nunc te laudem? sati’ certo scio,
numquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.
itaque unam hanc rem mĕ habere praeter alios praecipuam arbitror,
fratrem, hominem neminem esse primarum artium mage principem.
 260SY. o Ctesipho. CT. o Syre, Aeschinūs ubĭst? SY. ellum, te exspectat domi. CT. hem.
SY. quid ĕst? CT. quid sit? illi(u)s opera, Syre, nunc vivo. festivom caput;

quin omnia sibi post putarit esse prae me͡o commodo;
maledicta famam me͡um laborem et peccatum in se transtulit.
nil pote supra. quidnam fori’ crepuit? SY. manĕ mane: ipse exit foras.

 ivAeschinvs Ctesipho Syrvs Sannio recensere

 265AE. Vbi est ill’ sacrilegus? SA. me quaerit. num quid nam ecfert? occidi:
nil video. AE. ehem opportune: te ipsum quaero: quid fit, Ctesipho?
in tutost omni’ res: omitte vero tristitiem tuam.
CT. ego ĭllam hercle vero omitto quiquidem te habeam fratrem: o mi Aeschine,
o mi germane! ah vereor coram in os te laudare amplius,
 270ne id adsentandi mage quam quo habeam gratum facere existumes.
AE. age, inepte, quasi nunc non norimu’ nos inter nos, Ctesipho.
hoc mihi dolet, nos paene sero scisse et paene in eum locum
redisse ut, si omnes cuperent, nil tibi possent auxiliarier.
CT. pudebat. AE. ah stultitiast istaec, non pudor. tăm ŏb parvolam
 275rem paene e patria! turpe dictu. de͡os quaeso ut ĭstaec prohibeant.

CT. peccavi. AE. quid ait tandem nobis Sannio? SY. iam mitis est.
AE. ego ad forum ibo ut hunc absolvam; tŭ ĭntro ad illam, Ctesipho.
SA. Syre, insta. SY. eamu’; namque hic properat in Cyprum. SA. ne tam quidem
quam vis: etiam maneo otiosus hic. SY. reddetur; ne time.
 280SA. at ut omne reddat. SY. omne reddet; tacĕ modo ac sequere hac. SA. sequor.—
CT. heus heus Syre. SY. em quid ĕst? CT. obsecro hercle te, hominem istum inpurissimum
quam primum absolvitote ne, si magis irritatus siet,
aliqua ad patrem hoc permanet atque ego tum perpetuo perierim.
SY. non fiet; bono animo esto; tu cŭm ĭlla intu’ te oblecta interim
 285et lectulos iubĕ sterni nobis et parari cetera.
ego iam transacta re convortam me domum cum opsonio.
CT. ita quaeso. quando hoc bene successit, hilare[m] hunc sumamus diem.

 Actus I Actus III