There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput XXXVII Caput XXXIX 
CAPUT XXXVIII

Post cēnae tempus līberī aliquamdiū lūsērunt; tum, lūminibus accēnsīs, cum mātre sedēbant, dum Anna Lūcium cōnsōpīre cōnātur. Et postrēmō Cornēlia: “Mīror,” inquit, “quō pater hodiē pervēnerit.”

“Nesciō,” inquit Drūsilla; “sed profectō Tīcīnum usque prōgressus est; ac fortasse etiam longius iter fēcit, et nunc aliquā in vīllā noctem agere parat.”

“Meminī,” inquit Sextus, “patrem mentiōnem facere dē flūmine Tīcīnō, ubi Scīpiō ab Hannibale equestrī proeliō victus est. Eōdemne igitur nōmine et urbs et flūmen vocantur, māter?”

“Nōmina similia sunt,” inquit illa; “sed flūmen est Tīcīnus, et oppidum Tīcīnum. Urbs in rīpā flūminis posita est.”

Sed iam Pūblius, quī aliquamdiū āfuerat, ad cēterōs rediit, et: “Ad iter crās cōnficiendum,” inquit, “omnia nunc dēmum parāta sunt.”

“Cūr tam diū aberās?” inquit Cornēlia.

At ille: “Dum forīs negōtiīs variīs operam dō, caecum mīlitem vīdī, quī dīxit sē ōlim in Britanniā stīpendia fēcisse.”

“Quō cāsū ēvēnit,” inquit Sextus, “ut caecus esset? In aciē vulnerātus est?”

“Ipse fundā sē in adversum ōs[1] percussum esse dīxit,” inquit frāter. “Sed haec omnia abhinc multōs annōs accidērunt; et nunc cāsum suum aequissimō animō fert. In viā canis fidēlis[2] eius vēstīgia regēbat; ac mihi grātiās maximās ēgit, cum eī in manum dēnāriōs[3] aliquot trādidissem. Diū cum eō loquī voluī; sed rēs tam multae et variae cūrandae erant, ut ibi morārī nōn possem.”

“Age, Pūblī,” inquit Sextus, “ā prīncipiō exōrsus aliquid dē Britanniā nōbīs nārrā.”

Quō audītō, Pūblius: “Ante adventum Caesaris in Galliam haec īnsula paene incognita erat. Quīn etiam ipse dīcit tum vix ūllōs[4] praeter[5] mercātōrēs eam adīre solitōs esse, neque hīs ipsīs[6] quidquam ultrā ōram maritimam nōtum fuisse.

“Quārē Caesar, cum eō trānsīre in animō habēret, C. Volusēnum cum nāvī longā praemīsit, quī omnia prius explōrāret. Eō regressō,[7] ipse trānsvectus est, ac prīmō rem fēlīciter gessit.

“Sed noctū nāvēs longae, quae in lītus subductae[8] erant, aestū maximō complētae sunt; et onerāriae,[9] quās ad ancorās[10] dēligāverat, flūctibus sunt adflīctātae.[11]

“Quā rē ēvulgātā, Britannī, fortūnae opportūnitāte ūsī, bellum alacrēs renovāvērunt. Quōs tamen Caesar proeliīs fūdit prōsperīs; tum, quod hiems suberat,[12] obsidibus acceptīs, ad continentem sē recēpit.

“Posterō annō in īnsulam reversus, cum ultrā flūmen Tamesim prōgressus esset, hostibus undique superātīs, obsidēs plūrēs imperāvit, atque extrēmā aestāte in Galliam iterum trānsvectus est.

“Sed nē proxima quidem pars īnsulae ita ab eō perdomita erat. Et scrīptor Tacitus iūre dīcit Caesarem, etsī prōsperīs pugnīs terruerit incolās et lītore potītus sit, Britanniam posterīs magis ostendisse[13] vidērī quam trādidisse.

“Posteā īnsulae longa oblīviō[14] fuit; sed annōrum ferē centum intervāllō[15] opus renovātum est ab imperātōre Claudiō, quō auctōre[16] legiōnēs sunt trānsvectae, victae gentēs, et rēgēs quīdam captī sunt.

“Ex illō tempore pars proxima Britanniae paulātim in fōrmam prōvinciae redācta est. Variā autem fortūnā rēs agēbātur, dōnec Iūlius Agricola, Tacitī socer,[17] īnsulae praepositus est.

“Ille incolās et aestāte et hieme lacessīvit. Quīn etiam longē in Calēdoniam penetrāvit, cum prius, ubi[18] īnsula angustissima est, praesidia tam multa collocāvisset, ut hostēs quasi in aliam īnsulam summovērentur.[19]

“Sed nē tum quidem perdomita est terra tōta; ac multīs post annīs ab imperātōre Hadriānō ferē eōdem locō līmes[20] trānsversus[21] ā lītore ad lītus ductus est, quō facilius impetūs barbarōrum coërcērī[22] possent. Nam etiam[23] hodiē hominēs, quī Calēdoniam incolunt, cultum Rōmānum abnuunt, ac semper rēbus novīs[24] student.”

“Haec omnia mē cupiditāte īnsulae adeundae incendunt,” inquit Sextus; “etsī haud velim, ut iste veterānus īnfēlīx, ibi oculōs perdere.”

“Mē spē oblectō,” inquit Drūsilla, “nōs diū pāce fruī[25] iam posse. Prō patriā morī decōrum[26] est, sī ita fāta ferunt;[27] sed optima est vīta quiēta.”

Iam autem tumultū subitō forīs exortō, vōx audīta est ancillae, quae clārē clāmābat latrōnēs in tēcta inrumpere.

Quō audītō, Pūblius, gladiō arreptō, forās celeriter ēgressus

Mūrus Hadriānī
Mūrus Hadriānī
Photograph by R. S. Rogers
mūrus hadriānī
est, ut, sī opus esset, ministrīs subsidiō venīret. Interim Sextus sub subsellium refūgit, Drūsilla autem cum cēterīs trepida ēventum exspectābat.

Timor tamen nōn diūtinus[28] fuit; nam brevī Pūblius haud sine rīsū rediit, quī nūntiāvit ūnum ex equīs, vinculō ruptō, per āream vagantem ancillae terrōrem iniēcisse tantum, ut crēderet latrōnēs adesse.

Cum omnēs sē recreāssent ex timōre, et Sextus clam ē latebrīs prōdiisset: “Haec rēs mē admonet,” inquit Pūblius, “dē iūdiciō quōdam Servī Galbae, quī priusquam ā mīlitibus imperātor salūtātus est, prōvinciae Āfricae ōlim praeerat.”

“Haec nārrā, sīs, frāter,” inquit Sextus, quī nōlēbat quemquam sentīre sē nūper in latebrīs fuisse.

“Ōlim asinus erat,” inquit Pūblius, “cuius dē proprietāte[29] contrōversia fuit. Rēs in iūdicium dēlāta est. Testibus[30] autem levibus ob eamque rem difficilī vērī[31] coniectūrā, Galba imperāvit ut asinus ad lacum, ubi adaquārī[32] solēbat, dūcerētur capite opertō; tum, capite revēlātō,[33] trāderētur eī, ad quem suā sponte ā pōtiōne[34] rediisset.”

“Ille certē erat iūdex sollers,”[35] inquit Drūsilla. Tum Sextō et Cornēliae: “Sed vōbīs līberīs tempus cubitum eundī iam adest. Crās enim multō māne est surgendum, ut, sī fierī possit, ad patruī vīllam ante noctem perveniāmus.”

“Velim nōbīs paulō diūtius morārī liceat,” inquit Cornēlia; “nam crēdō Annam quoque aliquid nārrāre nōn nōlle.”

Quō audītō, Anna adrīsit, et māter: “Licet,” inquit, “dummodo fābula brevis sit.”

“Euge!” inquit Cornēlia. “Anna nostra semper iūcunda audītū nārrat.”

Tum Anna: “Rēx noster Solomōn, hominum omnium sapientissimus,[36] maximā sollertiā contrōversiās dīiūdicābat. Velut ōlim ad eum vēnērunt duae mulierēs, quae sēcum ūnum īnfantem adferēbant, quem utraque suum esse adfirmāvit.

“Ē quibus altera:[37] ‘Nūper, ō rēx,’ inquit, ‘ex mē et ex istā muliere fīliī nātī sunt. Sed ista, suō puerō mortuō, cum meum fīlium abstulisset, in gremiō meō īnfantem mortuum dēposuit. Quārē ego, ubi experrēcta sum, alterius[38] fīlium in gremiō invēnī.’

“Tum altera: ‘Nōlī, ō rēx, eī crēdere,’ inquit. ‘Hoc tōtum[39] fictum est. Ego huius puerī vēra sum māter.’

“Rēx, cum haec audīvisset, ministrō imperāvit ut gladium statim adferret. Quō adlātō, iussit īnfantem vīvum in partēs duās discindī, ut mulier utraque aequam partem habēret.

“Tum illa, quae vērē māter erat, in lacrimās effūsa: ‘Istī mulierī improbae,’ ōrat, ‘parvulum miserum trāde incolumem, ō rēx. Nōlī, obsecrō, eum trucīdāre.’ Sed altera: ‘Statim discindātur, ut utraque nostrum[40] aequam partem habeat.’

“Quō audītō, rēx ministrum iussit gladium recondere,[41] puerum autem eī trādidit, quae amōre suō comprobāverat sē esse mātrem vēram.”

“Haec est fābula adprīmē lepida,” inquit Cornēlia; “et gaudeō mē ūnam dēmum rem audīvisse, cuius ēventus pulcherrimus erat.”

Līberī tum alacrēs discessērunt; ac brevī cēterī quoque cōnsecūtī sunt.

——————————
References
  1. in adversum ōs, full in the face.
  2. fidēlis, -e, adj., faithful.
  3. dēnārius, -ī, m., denarius (worth about fifteen cents).
  4. ūllōs, anyone.
  5. praeter, excepting.
  6. ipsīs, even.
  7. regredior, -gredī, -gressus sum, intr., return.
  8. subdūcō, -dūcere, -dūxī, -ductus, tr., draw up.
  9. onerāria, -ae, f., transport.
  10. ancora, -ae, f., anchor.
  11. adflīctō, -ārī, -āvī, -ātus, tr., rack.
  12. subsum, -esse, intr., be near.
  13. ostendisse, to have opened up.
  14. oblīviō, -ōnis, f., neglect.
  15. intervāllō, after an interval.
  16. quō auctōre, under whose command.
  17. socer, -erī, m., father-in-law.
  18. ubi, at the point where.
  19. summoveō, -movēre, -mōvī, -mōtus, tr., remove, shut off.
  20. līmes, -itis, m., fortified wall.
  21. trānsversus, -a, -um, adj., straight across.
  22. coërceō, -ercēre, -ercuī, -ercitus, tr., check.
  23. etiam, even.
  24. rēbus novīs, dat., revolution.
  25. fruor, fruī, frūctus sum, intr., enjoy.
  26. decōrus, -a, -um, adj., seemly, glorious. The sentiment is quoted from Horace.
  27. ferunt, demand.
  28. diūtinus, -a, -um, adj., long continued.
  29. proprietās, -ātis, f., ownership.
  30. testis, -is, m. and f., witness, Two abl. absolutes are connected by ob eamque rem. (cf. note on XIV, 20).
  31. vērī: obj. gen.
  32. adaquō, -āre, -āvī, -ātus, tr., lead to water.
  33. revēlō, -vēlāre, -vēlāvī, -vēlātus, tr., uncover.
  34. pōtiō, -ōnis, f., watering.
  35. sollers, -ertis, adj., resourceful.
  36. sapiēns, -entis, adj., wise.
  37. Ē quibus altera, One of whom.
  38. alterius: supplying the missing gen. of alius.
  39. Hoc tōtum, This whole story.
  40. nostrum: partit. gen
  41. recondō, -condere, -condidī, -conditus, tr., sheathe.
 Caput XXXVII Caput XXXIX