There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput XXXVIII Caput XL 
CAPUT XXXIX

Posterō diē, priusquam reliquī gustāvērunt, Stasimus forās ēgressus in viā cum obviīs[1] loquēbātur; cum enim hās regiōnēs numquam anteā vīsisset, summō studiō exquīrēbat omnia.

Postrēmō occurrit homō habitū peregrīnō, quī ōlim cāsū aliquō manum āmīserat; prō quā uncō ferreō ūtēbātur. Ad quem Stasimus propius accessit ac dē rēbus variīs loquī coepit.

Cumque uncum ferreum aliquamdiū attentius observāsset: “Dīc, hospes,” inquit; “quō cāsū miserō manum tuam āmīsistī?”

Ille autem nihil respondit, ac statim aliā dē rē loquī contendit. Sed Stasimus, cognōscendī cupiditāte incēnsus, īnstābat ācrius et negābat[2] sē umquam hominem dīmissūrum, nisi id sibi respondisset.

Tum alter: “Hoc tibi respondēbō,” inquit, “sī prius iūrāveris tē posteā dē hāc rē nihil amplius rogātūrum.”

“Optimē,” inquit Stasimus. “Per deōs[3] deāsque omnēs iūrō mē nihil dē hāc rē posteā rogātūrum, sī modo[4] hoc ūnum mihi responderis.”

“Manus mea,” inquit alter, “bēluae immānis morsū dērepta est.”

Tum omnēs, quī circumstābant, cachinnōs maximōs sustulērunt; nam Stasimus, cognōscendī studiō etiam vehementius incēnsus, iūre iūrandō tamen impediēbātur quōminus plūra quaereret. Sed opportūnē hōra profectiōnis iam aderat; quārē ille haud invītus sē recēpit ad raedās, quae ante ōstium stābant.

Brevī omnēs forās ēgressī ēscendērunt et laetī profectī sunt; nam hōc diē ad fīnem itineris longī sē perventūrōs spērābant. Nec vērō prius cōnstitērunt, ut cibus dēprōmerētur, quam dīmidium viae iam cōnfectum est.

Līberī, cum paulisper in umbrā lūsissent, mātrem rogāvērunt numquid memoriā dignum recordārī posset.

Illa autem: “Brevī proficīscendum est,” inquit; “sed fortasse pauca dīcere possum dē facinore atrōcī fīliārum Danaī, sī haec numquam audīvistis.”

“Ego quidem numquam audīvī,” inquit Cornēlia. “Perge porrō dīcere, sī vīs, māter.”

“Danaō, quī fuit Libyae rēx, quīnquāgintā erant fīliae,” inquit Drūsilla; “frāter autem Aegyptus, rēx Arabiae, fīliōs totidem habēbat. Sed inter Danaum et fīliōs Aegyptī dissēnsiō orta est, atque ille, īnsidiās veritus, Libyā relictā sēdēs novās in Graeciā quaesīvit.

“Paucīs autem post annīs fīliī Aegyptī, mare[5] trānsvectī, patruum suum adiērunt rogātum ut eius fīliae sibi in mātrimōnium darentur.

“Danaus, quī iniūriārum sibi inlātārum nōndum oblītus erat, sē fīliās datūrum pollicitus est. Sed clam virginibus praecēpit ut in thalamōs[6] sēcum adferrent gladiōs, ut noctū iuvenēs cōnsōpītōs singulae singulōs[7] aggressae occīderent.

“Nūptiīs factīs, cum novī marītī somnō sepultī essent, tum mulierēs ē lectīs surgentēs suum quaeque[8] trucīdāvērunt. Et fāma est propter hoc scelus eās apud īnferōs ad aquam semper ferendam damnātās esse. Nam iussae sunt dōlium[9] complēre, cuius per fundum rīmōsum[10] statim effluit[11] aqua, quam illae urnīs īnfundere[12] numquam dēsinunt.”

“Fābulam quam trīstem!” inquit Cornēlia: “etsī illae scelestae certē poenā maximā dignae erant, quae imperiō patris tam impiō pāruissent.”

“Ūna tamen erat,” inquit Drūsilla, “quam marītī adulēscentis tantopere miseruit, ut foribus patefactīs eum dīmitteret, ut patrem et patriam repeteret incolumis.”

“Eam summīs laudibus extulit poēta Horātius,” inquit Pūblius. “Nam ab eō ‘splendidē mendāx’ vocātur, et ‘in omne[13] virgō nōbilis[14] aevum.’ Nec quidquam eīs verbīs[15] generōsius est, quibus illa marītum dīmittit:

‘Mē pater saevīs oneret[16] catēnīs,
Quod virō clēmēns[17] miserō pepercī;
Mē vel[18] extrēmōs[19] Numidārum in agrōs
Classe relēget:[20]
Ī pedēs quō tē rapiunt et aurae,[21]
Dum favet[22] nox et Venus;[23] ī secundō
Ōmine, et nostrī[24] memorem[25] sepulchrō[26]
Scalpe[27] querellam.

“Quid vērō puellā factum est, māter?” inquit Cornēlia.

“Prīmō in vincula coniecta est,” inquit Drūsilla. “Sed posteā resēdit īra patris, et marītus revocātus spōnsam[28] ad sē recēpit.”

Iam autem tempus abeundī erat. Quārē omnēs, cum surrēxissent, ad raedās rediērunt, brevīque rūrsus Cōmum versus prōgrediēbantur.

“Quam vellem,” inquit Cornēlia, “pater quoque nunc

Lacus ad quem cōmum positum est
Lacus ad quem cōmum positum est
lacus ad quem cōmum positum est
adesset! Ego quidem nōn intellegō quō modō hōs[29] mēnsēs eō carēre[30] possīmus.”

“Bonō es animō,” inquit māter, “et scītō[31] patrem, quam prīmum potuerit, ad nōs reditūrum esse.”

Tum Pūblius, ut ad rēs aliās mentēs līberōrum āverteret: “Vōbīsne nōtum est,” inquit, “urbem, ad quam properāmus, patriam esse illīus Plīnī, quī litterās dē monte Vesuviō scrīpserit?”

“Id numquam audīvī,” inquit Sextus. “Dē eius factīs amplius, sīs.”

“Plīnius erat vir urbānus,” inquit Pūblius, “hūmānitātī ac litterīs[32] dēditus. Ōlim amīcō suō Tacitō scrīpsit sē nūper īsse vēnātum aprōsque[33] trēs cēpisse. Quōque mīrābilior rēs esse videātur, commemorat sē nec vēnābulum nec lanceam portāsse, sed manū tenuisse stilum et pugillārēs. Dum autem ad rētia[34] sedet, ecce trēs aprī in plagās[35] incurrunt!”[36]

“Hahahae!” inquit Cornēlia. “Vēnātiōnem sānē facilem!”

“Ipse, ut suspicor,” inquit Pūblius, “litterīs magis quam vēnātiōnī studēbat.[37] Dīcit saltem sē prō lanceā stilum attulisse, ut, sī manūs vacuās, plēnōs tamen pugillārēs domum reportāret. Addit quoque animum mīrābiliter mōtū corporis excitārī, ac silvās et sōlitūdinem[38] vēnātiōnī datam[39] magna cōgitātiōnis incitāmenta[40] esse. Quārē adfirmat nōn Diānam magis in montibus quam Minervam errāre.”

“Hoc haud intellegō,” inquit Cornēlia. “Cēnsēbatne hodiē deās ipsās in montibus vagārī?”

“Nūllō modō,” inquit māter. “Diāna vēnātiōnī studet, Minerva autem artium litterārumque est cultrīx.[41] Plīnius igitur vult dīcere nōn modo vēnātōrēs[42] sed etiam scrīptōrēs in montibus loca ad operam suam ēdendam apta invenīre posse.”

“Ego quidem metuō,” inquit Pūblius, “nē ille interdum ostentātiōnis causā nōnnūlla fēcerit. Nam fortasse meministis eum, cum adulēscēns Mīsēnī cum mātre relictus esset, librum Titī Līvī in āreā lēgisse, cum cēterī, ignibus ē Vesuviō relūcentibus perterritī, ex oppidō undique fugerent.

“Quaedam autem perūtilia[43] certē ab illō excōgitāta sunt. Velut eō auctōre Cōmēnsēs lūdum aperuērunt. Nam ōlim Comī,[44] cum ad eum salūtātum vēnisset cuiusdam vīcīnī fīlius praetextātus,[45] puerum rogāvit ubi studēret.[46] Ille autem respondit: ‘Mediōlānī.’

‘Cūr nōn hīc?’ inquit Plīnius.

“Tum pater puerī, quī forte aderat: ‘Quod nūllōs hīc praeceptōrēs habēmus.’

“Opportūnē accidit ut complūrēs patrēs audīrent, et Plīnius: ‘Quārē nūllōs?’ inquit. ‘Quantō melius sit līberōs vestrōs hīc potissimum[47] discere! Quid sī ad praeceptōrēs condūcendōs pecūniam cōnferātis omnem, quam nunc in[48] habitātiōnēs,[49] in viātica,[50] in ea quae peregre[51] emuntur, impenditis?’[52]

“Nē longum sit,[53] Plīnius pollicitus est sē ipsum datūrum tertiam partem eius, quod cēterīs placēret. Tōtum[54] enim ipse dare nōluit, quod exīstimābat parentēs, sī partem mūneris sustinērent, maiōre cūrā praeceptōrēs ēlēctūrōs esse.”

Viātōrēs, cum haec et tālia inter sē loquerentur, celeriter prōgrediēbantur; ac sub vesperum Cōmum tandem perventum est, ubi Cornēlī frāter grātissimō hospitiō eōs accēpit.

——————————
References
  1. obviīs: i.e., people coming up.
  2. negābat: cf. XVII, 17.
  3. per deōs, etc.: a comic oath.
  4. modo, only.
  5. mare: acc. retained with pass.
  6. thalamus, -ī, m., marriage chamber.
  7. singulae singulōs: i.e., each her own.
  8. suum quaeque: cf. VIII, 84.
  9. dōlium, -ī, n., cask.
  10. rīmōsus, -a, -um, adj., leaky.
  11. effluō, -fluere, -flūxī, intr., flow out.
  12. īnfundō, -fundere, -fūdī, -fūsus, tr., pour in.
  13. omne: modifier of aevum.
  14. nōbilis, famed (cf. nōscō).
  15. eīs verbīs: abl.
  16. onerō, -āre, -āvī, -ātus, tr., load down; oneret, hort. subjv. with concessive force.
  17. clēmēns, -entis, adj., merciful(ly).
  18. vel, even.
  19. extrēmōs, far distant.
  20. relēgō, -āre, -āvī, -ātus, tr., banish.
  21. pedēs … aurae: with reference to travel by land and sea.
  22. faveō, favēre, fāvī, fautūrus, intr., be propitious.
  23. Venus: i.e., love.
  24. nostrī: for meī; obj. gen.
  25. memor, -oris, adj., reminding (of).
  26. sepulchrō: place where.
  27. scalpō, scalpere, scalpsī, scalptus, tr., carve, inscribe.
  28. spōnsa, -ae, f., bride.
  29. hōs, these (coming).
  30. carēre, get along without.
  31. scītō: fut., as regularly with this verb.
  32. litterīs, literature.
  33. aper, -prī, m., boar.
  34. rēte, -is, n., net.
  35. plagae, -ārum, f., trap.
  36. incurrō, -currere, -currī or -cucurrī, -cursum, intr., run (into).
  37. studēbat, had an eye (to).
  38. sōlitūdō, -inis, f., isolation.
  39. datam: i.e., incidental to.
  40. incitāmentum, -ī, n., encouragement.
  41. cultrīx, -īcis, f., patroness.
  42. vēnātor, -ōris, m., hunter.
  43. perūtilis, -e, adj., very useful.
  44. Cōmī: loc. of Cōmum.
  45. praetextātus, -a, -um, adj., wearing the toga praetexta, (a mark of childhood; cf. XXXV, 12).
  46. studēret, went to school.
  47. hīc potissimum, here of all places.
  48. in: for.
  49. habitātiō, -ōnis, f., rooms.
  50. viāticum, -ī, n., traveling money.
  51. peregre, adv., out of town.
  52. impendō, -pendere, -pendī, -pēnsus, tr., spend.
  53. Nē longum sit, freely, Not to make a long story of it.
  54. Tōtum, the whole (sum).
 Caput XXXVIII Caput XL