There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput XXXVI Caput XXXVIII 
CAPUT XXXVII

Prīmā lūce Cornēlius, cum mandāta ultima Pūbliō dedisset, uxōrem līberōsque amplexus, in raedam cum Onēsimō ēscendit, ac celeriter profectus est; nec Drūsilla aut Cornēlia lacrimīs eum abeuntem prōsequī[1] prius dēstitit quam omnīnō ē cōnspectū discessit.

Tum Pūblius, suā auctōritāte īnsolitā laetus, tabellāriō Cōmum citō equō ad patruum praemissō, in raedās omnēs ēscendere iussit, atque ex oppidō cursum dīrēxit. Cui Sextus, dum flūmen Padum ponte trānseunt: “Quō nunc tendimus, frāter?” inquit. “Quam longē abest Cōmum et patruī vīlla?”

At Pūblius: “Sī omnia prōsperē prōcēdent,” inquit, “hodiē Mediolānum usque iter faciēmus. Crās spērō nōs ad fīnem itineris perventūrōs esse.”

“Mīror quam mox litterae ā patre adferantur,” inquit Cornēlia. “Lacrimās vix teneō, dum cōgitō eum fortasse multōs mēnsēs āfutūrum.”

“Bonō es animō,” inquit Drūsilla, quae vultū laetitiam simulābat, cum dolōrem magnum mente sentīret. “Pollicitus est sē certīs intervāllīs missūrum tabellāriōs, et litterās aliās quoque datūrum,[2] quotiēnscumque occurrisset[3] aliquis, quī in Ītaliam iter faceret. Cum dēmum Lugdūnum pervēnerit, tum dēnique ille coniectūram facere poterit, quam mox ad nōs redīre possit.”

Tum Sextus: “Pūblius,” inquit, “onere officī susceptī tam occupātus esse vidētur, ut nōbīscum vix colloquī velit. Quārē necessāriō ad[4] tē, māter, spectāmus, ut aliquid nārrēs, quō iūcundius diēs trānseat.”

Ac Drūsilla, quae mentēs līberōrum ā discessū[5] patris āvertere volēbat: “Meminī,” inquit, “mē saepe audīre fābulam dē iuvene et puellā, quī Babylōne[6] abhinc multōs annōs inīquō fātō periērunt. Dē hīs audīre vultis?”

“Ego audīre volō,” inquit Cornēlia, “nisi fābula nimis trīstis est.”

“Exitum certē haud laetum habet,” inquit māter; “sed rēs ipsa memorātū dignissima est.”

“Ecquid[7] inest,”[8] inquit Sextus, “dē elephantīs aut aliīs bēluīs, quae in illīs regiōnibus longinquīs reperiuntur?”

“Brevī sciēs,” inquit Drūsilla, cum Lūcium Annae trāderet: “Pȳramus et Thisbē, dē quibus haec fābula nārrātur, domōs habēbant vīcīnās. Diū inter sē amābant; cum autem Pȳramus virginem in mātrimōnium dūcere vellet, pater vetuit.

“Prīmō amantēs, ab[9] omnī spē dēstitūtī, quid facerent nōn habēbant. Tum forte animadvertērunt parietem utrīque domuī commūnem fissum esse tenuī rīmā, quam dūxerat[10] multō ante, cum fieret.

“Quam rīmam verbōrum iter fēcērunt. Cumque cōnstiterant, hinc Thisbē, illinc[11] Pȳramus, summissā vōce inter sē multa loquēbantur. Tum sub vesperum, postquam uterque suae partī parietis ōscula dederat, ‘valē’ maestī dīcēbant.

“Postrēmō, huius morae tam longae[12] impatientēs, silentiō noctis custōdēs fallere[13] cōnstituērunt et forās exīre, ut dēmum nūllō prohibente līberē colloquerentur. Atque in tenebrīs nē errārent, locus certus haud procul ā fonte gelidō cōnstitūtus est, quō convenīre possent.

“Thisbē prior ēgressa, incolumis ad locum dēstinātum pervēnit. Dum autem ibi sub arbore sedet, ecce leō, quī modo bovem dīlaniāverat, ut sitim dēpelleret, ad fontem accessit. Quō vīsō, Thisbē pavida in spēluncam vīcīnam refūgit, vēlāmine relictō, quod ā tergō dēlāpsum erat.

“Leō, sitī dēpulsā, dum in silvās redit, vēlāmen forte inventum ōre cruentō discerpsit; quod sanguine tīnctum[14] cum Pȳramus, sērius ēgressus, per lūnam[15] animadvertisset, perterritus sē circumspiciēns in altō pulvere ferae certa vēstīgia vīdit.

“Tum iuvenis, vix compos mentis,[16] Thisbēn sine dubiō dīlaniātam esse ratus, sē vehementer incūsāns, quod puellam teneram in loca tam perīculōsa sōlam prōdīre passus esset, vēlāmen sublātum ad arborem sēcum tulit; atque ibi, cum vestī nōtae lacrimās et ōscula multa dedisset, in gladium suum incubuit.

“Dum ille humī moribundus iacet, Thisbē, nē amantem falleret,[17] ē spēluncā rediit, etsī magnō ex metū nōndum sē recreāverat. Quae cum Pȳramum moribundum et vāgīnam[18] gladiō[19] vacuam vīdisset, capillō discissō clārē clāmāvit, corpusque amantis amplexa, ad vītam eum revocāre cōnāta est. Sed frūstrā.

“Tum: ‘Tua manus,’ inquit, ‘amorque tē perdidit, īnfēlīx. Et[20] mihi est manus fortis et amor. Cōnsequar tē mortuum, nec vērō morte ipsā ā mē dīvellī poteris.’

“Quō dictō, ea quoque in gladium incubuit. Sīc illī, quōs parentēs dīiungere[21] voluerant, in morte coniūnctī sunt, atque ambōrum cinis ūnā in urnā requiēscit.”[22]

Līberī animīs intentīs mātrem haec nārrantem audierant, Cornēlia vērō vultū haud hilarī, sed Sextus: “Mīror, māter,” inquit, “tē tālia nārrāre audēre, cum Pūblius adest. Semper enim ille dē puellīs cōgitat, ac metuō nē quandō Pȳramum aemulārī[23] cōnētur.”

“Etiam tacēs?”[24] inquit Pūblius ērubēscēns. “Puerum tē[25] procāciōrem numquam vīdī! Sī sapiēs, malum cavēbis.”

“Nōlī īrāscī, mī fīlī,” inquit Drūsilla; “id enim nihil[26] prōficit. Nam aliquis bene dīxit: ‘Sprēta[27] exolēscunt;[28] sī īrāscāre,[29] agnita videntur.

“Haec verba nōn intellegō, māter,” inquit Cornēlia. “Nōnne plānius sententia dīcī potest?”

“Multō vērō,” inquit Drūsilla. “Vidē sī hoc facilius intellegī potest: ‘Sī maledicta[30] neglegās, omnēs ea oblīvīscuntur; sīn autem īrāscāre, tum omnēs crēdunt vēra esse ea, quae dicta sunt.

“Iam intellegō,” inquit Cornēlia; “et hīs verbīs bene praecipī[31] ego quoque exīstimō.”

Viātōrēs, cum complūra mīlia passuum iter fēcissent, paulō ante merīdiem cōnstitērunt hōramque ferē in umbrā arborum morātī sunt, ut equī reficerentur.

Interim Sextus, quī lātius vagātus erat, ad Pūblium accessit, et: “Cum tū,” inquit, “nunc tē prō patre familiās gerās, cēnseō omnia ad tē referenda esse. In agrō haud procul est arbor, cuius in rāmīs cōpiam maximam pōmōrum optimōrum animadvertī. Rogō ut mihi liceat in hanc arborem ēscendere, ut pōma pauca inde legam.”

Pūblius, frātris obsequentiā[32] tam īnsolitā gaudēns: “Licet,”[33] inquit. “Agricola profectō nōbīs pauca pōma nōn invidēbit.”

Tum Sextus: “Maximās tibi grātiās agō, frāter,” inquit, “quī potestātem mihi tam cōmiter fēcerīs. Nunc aequō animō cōnfitērī possum mē iam paulō ante ēscendisse in arborem, et, pede fallente, rāmōs aliquot frēgisse. Gaudeō id nōn iniussū tuō factum esse.”

Quō audītō: “Quid est, puer nēquam?”[34] inquit Pūblius īrā incēnsus. “Itane mē impūne lūdificārī posse putās? Moriar,[35] nisi efficiam ut[36] tē paeniteat umquam in istum agrum pervēnisse!”

“Cūr, obsecrō, frāter?” inquit Sextus, quasi iniūriā increpitus;[37] “nōnne tū ipse mihi permīsistī, ut in arborem ēscenderem?”

Priusquam Pūblius respondēre posset, advēnit agricola, quī prō damnō inlātō satisfactiōnem[38] postulābat. Quem cum Pūblius aureō contentum dīmīsisset, omnēs iterum in raedās ēscendērunt, et lēniter Mediōlānum versus vectī sunt.

Interim Sextus, astūtiā[39] suā ēlātus, interdum ex intervāllō rīdēbat. Sed Pūblius, auctōritātem suam ita lūdibriō habitam dolēns, duās per hōrās cum cēterīs vix colloquī voluit.

Haud multō ante vesperum in oppidum perventum est; ubi viātōrēs ad quendam caupōnem, cuius fāma ad eōs Placentiam usque pervēnerat, libenter dēvertērunt.

Urnae
Urnae
Keystone View Company
urnae
——————————
References
  1. prōsequor, -sequī, -secūtus sum, tr., follow, watch.
  2. datūrum, would dispatch.
  3. occurrisset: sc. sibi.
  4. ad, to.
  5. discessus, -ūs, m., departure, absence.
  6. Babylōne: loc. of Babylōn.
  7. Ecquid: cf. XXX, 9.
  8. īnsum, inesse, īnfuī, intr., be in.
  9. ab, by.
  10. dūxerat, had acquired.
  11. hinc … illinc, advs., on this side … on that.
  12. tam longae: trans. freely.
  13. fallere, give the slip to.
  14. tingō, tingere, tīnxī, tīnctus, tr., stain.
  15. per lūnam, in the moonlight.
  16. compos, -otis, possessed (of); compos mentis, in (one’s) senses.
  17. falleret, disappoint.
  18. vāgīna, -ae, f., scabbard.
  19. gladiō: abl.
  20. Et: i.e., etiam.
  21. dīiungō, -iungere, -iūnxī, -iūnctus, tr., separate.
  22. requiēscō, -quiēscere, -quiēvī, -quiētum, intr., rest.
  23. aemulor, -ārī, -ātus sum, tr., rival.
  24. Etiam tacēs? Will you be still?
  25. tē: abl.
  26. nihil: adv. acc.
  27. sprēta, neut. part., things ignored; or a rel. clause may be used.
  28. exolēscō, -olēscere, -olēvī, -olētum, intr., be forgotten.
  29. īrāscāre: subj. indef. second sing.
  30. maledictum, -ī, n., taunt.
  31. praecipī: impers. infin.
  32. obsequentia, -ae, f., deference.
  33. Licet, freely, Very well.
  34. nēquam, indecl. adj., worthless, good for nothing.
  35. Moriar: a wish.
  36. efficiam ut, etc., make you regret.
  37. increpō, -crepāre, -crepuī, -crepitus, tr., blame, rebuke.
  38. satisfactiō, -ōnis, f., payment.
  39. astūtia, -ae, f., smartness.
 Caput XXXVI Caput XXXVIII