There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXIV XXVI 
LESSON XXV

In silvīs ad quās aestāte īmus est flūmen parvum. Hoc flūmen in flūmen magnum fluit. In flūmine magnō sunt multae et magnae nāvēs quae hominēs et rēs portant. Semper nāve ad urbem quae est prope casam nostram īmus. Haec nāvis est longa et angusta et alba. Nāvem amō quod est tam pulchra et tam celeriter it. Ōlim ego et pater ex urbe ad casam per flūmen parvum in nāviculā īvimus. Id ego amāvī, sed frāter meus nōn amāvit quod eum cum mātre et sorōribus īre necesse erat.

Cum in silvā sumus, nōs omnēs in aquam sine morā īmus. Per tōtum diem in flūmine sumus et magnī clāmōrēs ibi audīrī possunt. In flūmine est saxum magnum, paene īnsula.

Ad hoc saxum ego per aquam ambulāre possum. Ubi prope rīpam sum, tōtum corpus meum vidēre potes. Mox tergum, nōn corpus vidēs. Ubi prope saxum sum, caput meum sōlum vidērī potest. Aqua igitur nōn est alta, sed in flūmine natāre possum. Interdum per tōtum diem aut natō aut in saxō sedeō aut in rīpā lēgō. Nāviculam quoque habeō. Nōmen nāviculae est “Ānser.”

Sorōrēs meae et frāter meus quoque natant. Sorōrēs sunt puellae magnae et sē servāre possunt, sed frāter meus est parvus. Bene natat. Paucī puerī tam bene natant, sed sī etiam prope rīpam ambulat, caput nōn vidēs. Frāter autem nōn est validus, itaque, sī est in flūmine, numquam eum relinquō. Sī nōn natāre cupiō, in saxō sedeō et puer in aquā natat aut tēcta in rīpā aedificat.

Hanc vītam amō quod sum tam līber. “Ego sum rēx hominum,” interdum inquam. “Haec vīta sōla est bona.” Heu! Ubi hiems venit miser sum quod flūmen relinquō et nōn semper manēre possum. Semper hunc locum memoriā teneō.

 XXIV XXVI