XXIII | XXV |
Virī quī Rōmae habitābant Rōmānī vocābantur. Virī quī in Germāniā, in Galliā, in Britanniā habitābant barbarī vocābantur. Quī sunt eī barbarī? Eī barbarī sunt Gallī quī Rōmam sē movent. Rōmānōs nōn amant nam līberī esse cupiunt, sed Rōmānī dominī esse cupiunt et illōs servōs facere cupiunt. Nunc igitur ad urbem sē movent. Crās urbem oppugnābunt. Dēlēbuntne urbem? Sunt barbarī saevī. Barbarī sunt perfidī et saepe urbēs dēlent et incolās in fugam dant. Facile urbem expugnābunt nam multōs mīlitēs mittunt et validī sunt et Rōmānī sunt paucī. Quod cōnsilium in animō habent? Quō modō hoc facient? Mallum cōnsilium habent sed dux barbarōrum celeriter videt, statim imperat et omnēs barbarī pārent. Dux cōnsilium reperiet. Quī Rōmānās iuvābunt? Quī urbem servābunt? Heu! Urbs nōn servābitur. Expugnābitur et dēlēbitur.
Ānserēs cōnsilium cēpērunt. Dux ānserum cēterōs ānserēs convocāvit. Tum circumspectāvit et dīxit hoc: “Rēx ānserum sum. Celeriter venīte et audīte. Nōn est tempus morae. Vōbīs rem malam dīcō. Hostēs ad urbem nostram sē movent. Nōn sōlum hostēs sunt sed etiam barbarī sunt. Nox est. Nocte oppugnābunt. Ā tergō urbem oppugnābunt. Tōtam urbem dēlēbunt. Neque virōs līberōs neque servōs servābunt, neque hominēs neque bēstiās servābunt. Omnēs necābunt. Tōtōs agrōs vastābunt. Undique errābunt. Omnia vāstābunt. Dūrus erit labor amīcōrum vestrōrum. Hoc memoriā tenēte. Nunc virī Rōmānī sunt dēfessī et dormiunt. Neque vir līber neque servus neque bēstia hostēs videt. Nōs sōlī hanc rem scīmus. Tempus est virōs incitāre. Vōs ānserēs statim clāmōrem facite et virōs incitāte. Rōmam servāte.”
Expugnāvēruntne barbarī Rōmam? Minimē, nam ānserēs Rōmam servāvērunt.
XXIII | XXV |