There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 67
The End of the Pequots (Continued)
1912
 66. The End of the Pequots 68. A Difficult Escape 
LESSON 67
The End of the Pequots (Continued)

Noctū castris appropinquāvērunt colōnī. Intus erant uxōrēs quoque līberīque Indōrum, intusque audīrī poterat cantus barbarōrum, quī, circum ignīs saltantēs, victōriās superiōrēs celebrābant. Colōnī aliquamdiū tacitī exspectāvērunt; tum, cum diēs iam illūcēsceret Indīque saltandō dēfessī somnō quiēscerent gravī, subitō in castrā portīs duābus inrūpērunt.

Quō impetū repentīnō commōtī, hostēs tamen celeriter ē lectīs exsiluērunt, tabernāculīsque interpositīs, tēla in mīlitēs conicere fortiter coepērunt plūrima. Quō animadversō, dux colōnōrum statim intellēxit cōnsilium sibi mūtandum esse, suōsque tabernāculis ignēs admovēre iussit, deinde celeriter ēgressōs undique castra circumstāre. Quō modō Indī miserī, ignl ē castrīs fugere coāctī, ā colōnīs paene ad ūnum interfectī sunt; et sī quī forte aciem perrūperant, eōs sociī Indī libenter occīdērunt.

In proeliō multī quoque ē colōnīs sunt vulnerātī, atque exercitus statim Novum Londīnium sē recipere coāctus est; quō, ut iussum erat, nāvēs iam redierant, ut ibi ducem mīlitēsque exspectārent. Sed hostēs paucīs post mēnsibus alterā pugnā victī sunt, neque umquam posteā iniūriam ūllam colōnīs facere potuērunt; quīn etiam brevī in manūs parvās divīsī, aliī in aliam nātiōnem ascitī sunt.

————————