There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 68
A Difficult Escape
1912
 67. The End of the Pequots (Continued) 69. Stories about Daniel Boone 
LESSON 68
A Difficult Escape

Quondam puerī duo sine timōre in agrīs apertīs cotīdiē laborābant; nam, etsī colōnī tum bellum cum Gallīs Indīsque gerēbant, in hīs regiōnibus nēmō barbarōs ūllōs nuper viderat. Sed ōlim duo Indī subitō ex arboribus ērūperunt proximīs, puerīsque arreptīs sē celerrimē in silvam recēpērunt. Quā rē novā perterritus puer minor flēre coepit; sed alter, quī plānē sentiēbat flētum nihil prōfutūrum esse, frātrem hortātus est ut sē fortiter gereret. Per silvam ūnā cum captīvīs iam properābant barbarī. Quī, postquam sic diēs multōs iter fecērunt, ad lacum pervēnērunt longinquum, ubi cum aliīs cīvibus suīs hiemāre cōnstituerant.

Ibi dum morantur, linguam barbarōrum discere coepērunt puerī. Quō modō maior prīmā aestāte repperit Indōs in animō habēre in Canadam dūcere captīvōs, eōsque ibi in servitūtem Gallīs vēndere. Quārē, cibō armīsque arreptīs, frātres duo ex hībernīs noctū clam fūgērunt; ubi autem diēs illūxit, in arbore cavā sē somnō dedērunt.

Interim Indī cum canibus undique puerōs quaerēbant. At frāter maior, cum canēs propius ad arborem accessissent, ē somnō lātrātū excitātus, callidō ūsus cōnsiliō frūstum carnis eīs prōiēcit. Quae rēs puerīs salūtī fuit; cum enim canēs carnem dēvorārent, barbarī nihil suspicantēs arborem praeteriērunt. Quō vīsō, puerī rursus profectī per silvās errāvērunt, dōnec fame labōribusque paene cōnfectī sunt; tum in quoddam oppidum colōnōrum sibi anteā īgnōtum subitō pervēnērunt.

————————