65. The Boyhood of Daniel Boone | 67. The End of the Pequots (Continued) |
Nātiō Indōrum crūdēlissima, quae haud procul ā Novō Londīniō habitābat, quondam īnsidiās collocāre ac colōnōs singulōs undique interficere subitō coepit. Quibus rēbus nūntiātīs, ē prōvinciā proximā manus exigua missa est, quae agricolīs auxiliō esset poenāsque ab Indīs repeteret. At mīlitēs longē ā lītore prōgredī nōn audēbant; quī igitur, parvō frūmentī numerō dīreptō tabernāculīsque paucīs incēnsis, ē fīnibus hostium brevī domum sē recēpērunt. Barbarī vērō, hāc iniūriā graviter permōtī, incendia ac caedēs undique etiam crūdēlius iam miscuērunt.
Tum dēnique ē prōvinciā missa est classis, cuius praefectus iussus erat mīlitēs expōnere in quōdam portū parvō, quī haud longē ā castrīs Indōrum aberat. Ille autem, hostēs ita cōnsilium suum facile cōgnōscere posse arbitrātus, praeter ilium portum nāvigāvit, cumque classis ē cōnspectū barbarōrum longē discessisset, tum dēmum nāvēs ad lītus appulit. Deinde in terram ēgressus, sine morā per silvās viā deviā cum exercitū profectus est, ut ā tergō hostēs adorīrētur. In itinere quāsdam Indōrum nātiōnēs fīnitimās adiit, ē quibus multī armātī operam suam pollicitī sunt. Sīc postrēmō perventum est ad sēdēs hostium, quī, ratī propter timōrem colōnōs praetervectōs esse, iam minus dīligenter castra sua custōdiēbant.