There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 103
Division of Opinion in the Roman Camp
1912
 102. A Parley with the Enemy 104. The Advice of the Enemy is Taken 
LESSON 103
Division of Opinion in the Roman Camp

Q. Sabinus et L. Cotta lēgātī, rē repentīnā permōtī, ea verba, etsī ab hoste dicta erant, tamen nōn neglegenda esse exīstimābant itaque, cōnsiliō convocātō, quid optimum factū esset diū disputātum est.

Tribūnī centuriōnēsque complūrēs nihil sibi temerē agendum, neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum iūdicābant; cum enim castra mūnitissima essent, crēdēbant sē Germānīs facīle resistere posse, dōnec Caesar cum legiōnibus subsidiō veniret. Sabīnus autem, veritus nē Gallī cum Germānīs sē coniungerent, statim discēdendum cēnsuit; aciēbat enim Germānīs magnō dolōrī fuisse victōriās superiōrēs Rōmānōrum, neque arbitrābātur Gallōs, quī tot contumēliās ā Rōmānīs accēperant, sē cum hoste quōvīs coniungere dubitātūrōs.

Ōrātiōne in utramque partem habitā, cum Cotta sententiae collēgae suī ācriter resisteret, Sabīnus postrēmō īratus “Fīat,” inquit, “ut vōbīs vidētur; ego nōn is sum, quī mortis perīculō magnopere terrear.”

————————