There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 104
The Advice of the Enemy is Taken
1912
 103. Division of Opinion in the Roman Camp 105. The Romans are Ambushed 
LESSON 104
The Advice of the Enemy is Taken

Quibus verbīs commōtī, omnēs statim ē consiliō surrēxērunt, lēgātōsque vehementer hortātī sunt nē suā pertināciā rem in summum perīculum dēdēcerent: neque enim ūllum hostem sibi timendum esse, sī modō omnēs idem probārent; in dissēnsiōne autem nūllam esse spem.

Cum iam ad mediam noctem disputātum esset, tum dēmum Sabīnī sententia superāvit, ac māne castra mōtum īrō mōlitibus prōnūntiātum est. Cōnsūmpta est vigiliīs reliqua pars noctis, cum mīlitēs bona colligerent sua, nec satis scīrent quid in hībernīs relinquendum, aut quid sēcum portandum esset. Deinde prīmā lūce ē castrīs longissimō agmine maximīsque impedimentīs profectī sunt; plērīque enim nōn suspicābantur Ambiorīgem omnia ea, quae dē Germānōrum adventū dīxerat, mentītum esse, cum spērāret ita sē Rōmānōs ex hībernīs ēlicere posse.

At interim hostēs, quī ex nocturnō strepitū intellēxerant lēgātōs cōnstituisse cōnfēstim castra movēre, in silvās paulum sē recēperant īnsidiīsque locō idōneō collocātīs adventum Rōmānōrum cupidē exspectābant.

————————