There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 102
Unexpected Trouble
1912
 Map: Gallia 103. 
LESSON 102
A Parley with the Enemy

Ad colloquium missus est C. Arpinēius, eques Rōmānus, et Q. Iūnius, Hispāniēnsis, quī iam ante ā Caesare ipsō saepe dēlēctus erat, ut cum Ambiorīge ageret.

Eīs, cum extrā mūnītiōnēs ēgressī essent, rēx cōnfīrmāvit Gallōs ūniversōs cōnstituisse eō ipsō diē omnia hīberna Caesaris simul oppugnāre, nē quā legiō alterī legiōnī subsidiō venīre posset; sē tamen invītum castra oppugnāsse, sed voluntātī cēterōrum Gallōrum cīvitātem suam resistere nōn potuisse. “Nec tamen,” inquit, “Caesaris in mē beneficiōrum immemor sum; itaque vōs magnopere hortor, ut quam celerrimē exercitum vestrum ad proxima hīberna dēdūcātis. Magna enim manus Germānōrum Rhēnum nuper trānsiit, quōrum multitūdinī nūllō modō resistere poteritis. Quārē salūtī vestrae statim cōnsulite.” Simul pollicitus est sē Rōmānōs per fīnis suōs incolumēs iter facere passūrum.

Quā ōrātiōne habita, discessit Ambiorīx; nūntiī autem rediērunt in castra lēgātōsque dē rēgis verbīs cērtiōrēs fēcērunt.

————————