Vulgata Clementina/Liber Quartus Esdrae

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2021. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber Quartus Esdræ

 Liber Tertius Esdræ Index testimoniorum a Christo et Apostolis citatorum 

1 Liber Esdræ prophetæ secundus, filii Sarei, filii Azarei, filii Helciæ, filii Sadaniæ, filii Sadoch, filii Achitob, 2 filii Achiæ, filii Phinees, filii Heli, filii Ameriæ, filii Asiel, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziæ, filii Borith, filii Abisei, filii Phinees, filii Eleazar, 3 filii Aaron, ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxerxis regis Persarum. 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens, 5 Vade, et nuncia populo meo facinora ipsorum, et filiis eorum iniquitates, quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum : 6 quia peccata parentum ipsorum in illis creverunt. Obliti enim ei sacrificaverunt diis alienis. 7 Nonne ego eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis ? Ipsi autem irritaverunt me, et consilia mea spreverunt. 8 Tu autem excute comam capitis tui, et projice omnia mala super illos : quoniam non obedierunt legi meæ. Populus autem est indisciplinatus. 9 Usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli ? 10 Reges multos propter eos subverti. Pharaonem cum pueris suis, et omnem exercitum ejus percussi. 11 Omnes gentes a facie eorum perdidi, et in Oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi, et omnes adversarios eorum interfeci. 12 Tu vero loquere ad eos, dicens : Hæc dicit Dominus. 13 Nempe ego vos per mare transmeavi, et plateas vobis initio munitas exhibui. Ducem vobis dedi Moysen, et Aaron sacerdotem : 14 lucem vobis per columnam ignis præstiti, et magna mirabilia feci in vobis : vos autem mei obliti estis, dicit Dominus. 15 Hæc dicit Dominus omnipotens : Coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis : 16 et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmurastis. 17 Ubi sunt beneficia, quæ præstiti vobis ? Nonne in deserto cum esuriretis, proclamastis ad me, 18 dicentes, Ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos ? melius nobis fuerat servire Ægyptiis, quam mori in deserto hoc. 19 Ego dolui gemitus vestros, et dedi vobis manna in escam. Panem angelorum manducastis. 20 Nonne cum sitiretis, petram excidi, et fluxerunt aquæ in saturitate ? propter æstus foliis arborum vos texi. 21 Divisi vobis terras pingues : Chananæos, et Pherezæos, et Philisthæos, a facie vestra projeci : quid faciam vobis adhuc : dicit Dominus ? 22 Hæc dicit Dominus omnipotens. In deserto cum essetis in flumine Amorrhæo sitientes, et blasphemantes nomen meum, 23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aquam, dulce feci flumen. 24 Quid tibi faciam Jacob ? Noluisti obedire Juda. Transferam me ad alias gentes, et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea. 25 Quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam. Petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor. 26 Quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. Maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia. 27 Non quasi me dereliquistis, sed vosipsos, dicit Dominus. 28 Hæc dicit Dominus omnipotens, Nonne ego vos rogavi, ut pater filios, et ut mater filias, et ut nutrix parvulos suos, 29 ut essetis mihi in populum, et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios, et ego vobis in patrem ? 30 Ita vos collegi, ut gallina pullos suos sub alas suas. Modo autem quid faciam vobis ? Projiciam vos a facie mea. 31 Oblationem cum mihi attuleritis, avertam faciem meam a vobis. Dies enim festos vestros, et neomenias et circumcisiones repudiavi. 32 Ego misi pueros meos, prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis, et laniastis corpora eorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus. 33 Hæc dicit Dominus omnipotens, Domus vestra deserta est : Projiciam vos sicut ventus stipulam, 34 et filii procreationem non facient : quoniam mandatum meum neglexerunt, et quod malum est coram me, fecerunt. 35 Tradam domos vestras populo venienti, qui me non audientes credunt : quibus signa non ostendi, facient quæ præcepi. 36 Prophetas non viderunt, et memorabuntur iniquitatum eorum. 37 Testor populi venientis gratiam, cujus parvuli exultant cum lætitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credentes quæ dixi. 38 Et nunc frater aspice, quæ gloria : et vide populum venientem ab oriente, 39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac, et Jacob, et Osee, et Amos, et Michææ, et Joël, et Abdiæ, et Jonæ, 40 et Nahum, et Habacuc, Sophoniæ, Aggæi, Zachariæ, et Malachiæ, qui et angelus Domini vocatus est.

1 Hæc dicit Dominus : Ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. 2 Mater quæ eos generavit, dicit illis, Ite filii, quia ego vidua sum et derelicta. 3 Educavi vos cum lætitia, et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo vestro, et quod malum est coram eo, fecistis. 4 Modo autem quid faciam vobis ? Ego vidua sum et derelicta : ite filii, et petite a Domino misericordiam. 5 Ego autem te pater testem invoco super matrem filiorum, qui noluerunt testamentum meum servare, 6 ut des eis confusionem, et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. 7 Dispergantur in gentes nomina eorum, deleantur a terra : quoniam spreverunt sacramentum meum. 8 Væ tibi Assur, qui abscondis iniquos penes te. Gens mala, memorare quid fecerim Sodomæ et Gomorrhæ, 9 quorum terra jacet in piceis glebis et aggeribus cinerum : sic dabo eos, qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens. 10 Hæc dicit Dominus ad Esdram, Nuncia populo meo, quoniam dabo eis regnum Jerusalem, quod daturus eram Israël. 11 Et sumam mihi gloriam illorum, et dabo eis tabernacula æterna, quæ præparaveram illis. 12 Lignum vitæ erit illis in odore unguenti, et non laborabunt, neque fatigabuntur. 13 Ite, et accipietis. Rogate vobis dies paucos, ut immorentur. Jam paratum est vobis regnum : vigilate. 14 Testare cælum et terram. Contrivi enim malum, et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus. 15 Mater amplectere filios tuos, educa illos in lætitia. Sicut columba confirma pedes eorum : quoniam te elegi, dicit Dominus. 16 Et resuscitabo mortuos de locis suis, et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in Israël. 17 Noli timere mater filiorum : quoniam te elegi, dicit Dominus. 18 Mittam tibi adiutorium pueros meos Isaiam, et Jeremiam, ad quorum consilium sanctificavi, et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus, 19 et totidem fontes fluentes lac et mel : et montes immensos septem, habentes rosam et lilium, in quibus gaudio implebo filios tuos. 20 Viduam justifica, pupillo judica, egenti da, orphanum tuere, nudum vesti, 21 confractum et debilem cura, claudum irridere noli, tutare mancum, et cæcum ad visionem claritatis meæ admitte. 22 Senem et juvenem intra muros tuos serva : 23 mortuos ubi inveneris, signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. 24 Pausa et quiesce populus meus, quia veniet requies tua. 25 Nutrix bona nutri filios tuos, confirma pedes eorum. 26 Servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet : eos ego enim requiram de numero tuo. 27 Noli fatigari. Cum enim venerit dies pressuræ et angustiæ, alii plorabunt : et tristes erunt : tu autem hilaris et copiosa eris. 28 Zelabunt gentes, et nil adversus te poterunt, dicit Dominus. 29 Manus meæ tegent te, ne filii tui gehennam videant. 30 Jucundare mater cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus. 31 Filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de lateribus terræ, et misericordiam cum illis faciam : quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens. 32 Amplectere natos tuos usque dum venio, et præstem illis misericordiam : quoniam exuberant fontes mei, et gratia mea non deficiet. 33 Ego Esdras præceptum accepi a Domino in monte Oreb, ut irem ad Israël : ad quos cum venirem, reprobaverunt me, et respuerunt mandatum Domini : 34 Ideoque vobis dico gentes, quæ auditis, et intelligitis, Expectate pastorem vestrum, requiem æternitatis dabit vobis : quoniam in proximo est ille, qui in fine sæculi adveniet. 35 Parati estote ad præmia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per æternitatem temporis. 36 Fugite umbram sæculi hujus : accipite jucunditatem gloriæ vestræ. Ego testor palam salvatorem meum. 37 Commendatum donum accipite et jucundamini, gratias agentes ei qui vos ad cælestia regna vocavit. 38 Surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini. 39 Qui se de umbra sæculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. 40 Recipe Sion numerum tuum, et conclude candidatos tuos qui legem Domini compleverunt. 41 Filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus. Roga imperium Domini ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio. 42 Ego Esdras vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis collaudabant Dominum. 43 Et in medio eorum erat juvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus imponebat coronas, et magis exaltabatur : Ego autem miraculo tenebar. 44 Tunc interrogavi angelum, et dixi : Qui sunt hi, Domine ? 45 Qui respondens dixit mihi : Hi sunt qui mortalem tunicam deposuerunt, et immortalem sumpserunt, et confessi sunt nomen Dei : Modo coronantur, et accipiunt palmas. 46 Et dixi angelo : Ille juvenis, quis est, qui eis coronas imponit, et palmas in manus tradit ? 47 Et respondens dixit mihi : Ipse est filius Dei, quem in sæculo confessi sunt : ego autem magnificare eos cœpi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 48 Tunc dixit mihi angelus : Vade, annuncia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.

1 Anno tricesimo ruinæ civitatis eram in Babylone, et conturbatus sum super cubiculo meo recumbens, et cogitationes meæ ascendebant super cor meum : 2 quoniam vidi desertionem Sion, et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone. 3 et ventilatus est spiritus meus valde, et cœpi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 et dixi : O dominator Domine, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti populo, 5 et dedisti Adam corpus mortuum : sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitæ, et factus est vivus coram te : 6 et induxisti eum in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret. 7 Et huic mandasti diligere viam tuam, et præterivit eam, et statim instituisti in eo mortem, et in nationibus ejus, et natæ sunt gentes, et tribus, et populi, et cognationes, quarum non est numerus. 8 Et ambulavit unaquæque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant præcepta tua. 9 Iterum autem in tempore induxisti diluvium super inhabitantes sæculum, et perdidisti eos. 10 Et factum est in unoquoque eorum, sicut Adæ mori, sic his diluvium. 11 Dereliquisti autem unum ex his Noë cum domo sua, et ex eo justi omnes. 12 Et factum est, cum cœpissent multiplicari, qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas : et cœperunt iterato impietatem facere plus quam priores. 13 Et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi virum ex his, cui nomen erat Abraham. 14 Et dilexisti eum, et demonstrasti ei soli voluntatem tuam : 15 et disposuisti ei testamentum æternum, et dixisti ei, ut non umquam derelinqueres semen ejus. Et dedisti ei Isaac, et Isaac dedisti Jacob et Esau. 16 Et segregasti tibi Jacob, Esau autem separasti. Et factus est Jacob in multitudine magna. 17 Et factum est cum educeres semen ejus ex Ægypto, adduxisti super montem Sina. 18 Et inclinasti cælos, et statuisti terram, et commovisti orbem, et tremere fecisti abyssos, et conturbasti sæculum, 19 et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terræmotus, et spiritus, et gelu, ut dares semini Jacob legem, et generationi Israël diligentiam. 20 Et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum. 21 Cor enim malignum bajulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui de eo nati sunt. 22 Et facta est permanens infirmitas, et lex cum corde populi, cum malignitate radicis : et discessit quod bonum est, et mansit malignum. 23 Et transierunt tempora, et finiti sunt anni : et suscitasti tibi servum nomine David, 24 et dixisti ei ædificare civitatem nominis tui, et offerre tibi in eadem thus et oblationes. 25 Et factum est hoc annis multis, et deliquerunt qui habitabant civitatem, 26 in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes ejus. Utebantur enim et ipsi corde maligno. 27 Et tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum. 28 Numquid meliora faciunt, qui habitant Babylonem ? Et propter hoc dominabitur Sion ? 29 Factum est cum venissem huc, et vidissem impietates, quarum non est numerus : et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno, et excessit cor meum : 30 quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes, et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum, et conservasti inimicos tuos, et non significasti. 31 Nihil memini quomodo debeat derelinqui via hæc. Numquid meliora facit Babylon quàm Sion ? 32 aut alia gens cognovit te præter Israël ? aut quæ tribus crediderunt testamentis tuis, sicut Jacob ? 33 Quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. Pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum. 34 Nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in sæculo : et non invenietur nomen tuum, nisi in Israël. 35 Aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram ? aut quæ gens sic observavit mandata tua ? 36 Hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.

1 Et respondit ad me angelus, qui missus est ad me, cui nomen Uriel, 2 et dixit mihi, Excedens excessit cor tuum in sæculo hoc, et comprehendere cogitas viam Altissimi. 3 Et dixi : Ita Domine meus. Et respondit mihi, et dixit : Tres vias missus sum ostendere tibi, et tres similitudines proponere coram te. 4 de quibus mihi si renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam, quam desideras videre, et docebo te, unde sit cor malignum. 5 Et dixi : Loquere Domine meus. Et dixit ad me : Vade pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem, quæ præteriit. 6 Et respondi, et dixi : Quis natorum poterit facere, ut me interroges de his ? 7 Et dixit ad me : Si essem interrogans te, dicens : Quantæ habitationes sunt in corde maris, aut quantæ venæ sunt in principio abyssi, aut quantæ venæ sunt super firmamentum, aut qui sunt exitus paradisi : 8 diceres mihi fortassis, in abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in cælum umquam ascendi. 9 Nunc autem non interrogavi te, nisi de igne, et vento, et die, per quem transisti, et a quibus separari non potes : et non respondisti mihi de eis. 10 Et dixit mihi : Tu quæ tua sunt, tecum coadolescentia, non potes cognoscere : 11 et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam, et jam exterius corrupto sæculo intelligere corruptionem evidentem in facie mea ? 12 Et dixi illi : Melius erat nos non esse, quam adhuc viventes vivere in impietatibus, et pati, et non intelligere de qua re. 13 Et respondit ad me, et dixit : Proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem. 14 Et dixerunt : Venite et eamus, et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nobis, et faciamus nobis alias silvas. 15 Et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem, et dixerunt : Venite ascendentes, debellemus silvas campi, ut et ibi consummemus nobismetipsis aliam regionem. 16 Et factus est cogitatus silvæ in vanum, venit enim ignis, et consumpsit eam. 17 Similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim arena, et prohibuit eos. 18 Si enim esses judex horum, quem inciperes justificare, aut quem condemnare ? 19 Et respondi, et dixi : Utique vanam cogitationem cogitaverunt. Terra enim data est silvæ, et mari locus portare fluctus suos. 20 Et respondit ad me, et dixit : Bene tu judicasti, et quare non judicasti tibimetipsi ? 21 Quemadmodum enim terra silvæ data est, et mare fluctibus suis : sic qui super terram inhabitant, quæ sunt super terram intelligere solummodo possunt : et qui super cælos quæ super altitudinem cælorum. 22 Et respondi, et dixi : Deprecor te Domine, ut mihi detur sensus intelligendi. 23 Non enim volui interrogare de superioribus tuis, sed de his quæ pertranseunt per nos quotidie. Propter quid Israël datus in opprobrium gentibus, quem dilexisti populum, datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptæ nusquam sunt : 24 et pertransivimus de sæculo, ut locustæ, et vita nostra stupor et pavor, et nec digni sumus misericordiam consequi. 25 Sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos ? et de his interrogavi. 26 Et respondit ad me, et dixit : Si fueris plurimum scrutatus, frequenter miraberis : quoniam festinans festinat sæculum pertransire, 27 et non capit portare, quæ in futuris temporibus justis repromissa sunt : quoniam plenum iniustitia est sæculum hoc et infirmitatibus. 28 De quibus autem interrogas, dicam : seminatum enim est malum, et necdum venit destructio ipsius. 29 Si ergo non inversum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ubi seminatum est bonum. 30 Quoniam gramen seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio : et quantum impietatis generavit usque nunc, et generat usque cum veniat area ? 31 Æstima autem apud te gramen mali seminis, quantum fructum impietatis generavit : 32 quando secatæ fuerint spicæ, quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere ? 33 Et respondi et dixi : Quomodo, et quando hæc ? Quare modici et mali anni nostri ? 34 Et respondit ad me, et dixit mihi : Non festines tu super Altissimum. Tu enim festinas inaniter esse super ipsum. Nam excessus tuus multus. 35 Nonne de his interrogaverunt animæ justorum in promptuariis suis, dicentes, Usquequo spero sic ? et quando veniet fructus areæ mercedis nostræ ? 36 Et respondit ad ea Jeremiel archangelus, et dixit : Quando impletus fuerit numerus seminum in vobis, quoniam in statera ponderavit sæculum, 37 et mensura mensuravit tempora, et numero numeravit tempora, et non commovit, nec excitavit usquedum impleatur prædicta mensura. 38 Et respondi, et dixi : O dominator Domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate. 39 Et ne forte propter nos non impleantur justorum areæ, propter peccata inhabitantium super terram. 40 Et respondit ad me, et dixit : Vade et interroga prægnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix ejus retinere partum in semetipsa ? 41 Et dixi, Non potest Domine. Et dixit ad me, In inferno promptuaria animarum matrici assimilata sunt. 42 Quemadmodum enim illa festinat quæ parit effugere necessitatem partus : sic et hæc festinat reddere ea quæ commendata sunt. 43 Ab initio tibi demonstrabitur de his quæ concupiscis videre. 44 Et respondi, et dixi : Si inveni gratiam ante oculos tuos : et si possibile est, et si idoneus sum, 45 demonstra mihi, si plusquam præteritum sit habet venire, aut plura pertransierunt supra quàm futurum est. 46 Quid pertransivit, scio : quid autem futurum sit, ignoro. 47 Et dixit ad me : Sta super dexteram partem, et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis. 48 Et steti, et vidi : et ecce fornax ardens transiit coram me. Et factum est, cum transiret flamma, vidi, et ecce superavit fumus. 49 Post hæc transiit coram me nubes plena aquæ, et immisit pluviam impetu multam : et cum transiisset impetus pluviæ, superaverunt in ea guttæ. 50 Et dixit ad me : Cogita tibi sicut crescit pluvia amplius quàm guttæ, et ignis quàm fumus : sic superabundavit quæ transivit mensura. Superaverunt autem guttæ, et fumus : 51 et oravi, et dixi, Putas vivo usque in diebus illis ? vel quid erit in diebus illis ? 52 Respondit ad me, et dixit, De signis, de quibus me interrogas, ex parte possum tibi dicere : de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.

1 De signis autem : ecce dies venient, in quibus apprehendentur qui inhabitant terram in censu multo : et abscondetur veritatis via : et sterilis erit a fide regio : 2 et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides, et super quam audisti olim : 3 et erit imposito vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4 Si autem tibi dederit Altissimus vivere, videbis post tertiam tubam, et relucescet subito sol noctu, et luna ter in die, 5 et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam, et populi commovebuntur : 6 et regnabit, quem non sperant qui inhabitant super terram, et volatilia commigrationem facient : 7 et mare Sodomiticum pisces rejiciet, et dabit vocem noctu, quam non noverant multi. Omnes autem audient vocem ejus, 8 et chaos fiet per loca multa, et ignis frequenter remittetur, et bestiæ agrestes transmigrabunt, et mulieres menstruatæ parient monstra, 9 et in dulcibus aquæ salsæ invenientur, et amici omnes semetipsos expugnabunt : et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum : 10 et quæretur a multis, et non invenietur : et multiplicabitur iniustitia, et incontinentia super terram. 11 Et interrogabit regio proximam suam, et dicet, Numquid per te pertransiit justitia justum faciens ? Et hoc negabit. 12 Et erit in illo tempore, et sperabunt homines, et non impetrabunt : laborabunt, et non dirigentur viæ eorum. 13 Hæc signa dicere tibi permissum est mihi : et si oraveris iterum et ploraveris, sicut et nunc, et jejunaveris septem diebus, audies iterato horum majora. 14 Et evigilavi, et corpus meum horruit valde : et anima mea laboravit, ut deficeret : 15 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me, et statuit me super pedes. 16 Et factum est in nocte secunda, et venit ad me Salathiel dux populi, et dixit mihi, Ubi eras ? et quare vultus tuus tristis ? 17 An nescis, quoniam tibi creditus est Israël in regione transmigrationis eorum ? 18 Exurge ergo, et gusta panem, et non derelinquas nos, sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 19 Et dixi ei, Vade a me, et non appropies ad me. Et audivit, ut dixi : et recessit a me. 20 Et ego jejunavi diebus septem, ululans et plorans, sicut mihi mandavit Uriel angelus. 21 Et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestæ erant mihi valde, 22 et resumpsit anima mea spiritum intellectus : et iterum cœpi loqui coram Altissimo sermones, 23 et dixi, Dominator Domine ex omni silva terræ, et omnibus arboribus ejus, elegisti vineam unicam : 24 et ex omni terra orbis, elegisti tibi foveam unam : et ex omnibus floribus orbis, elegisti tibi lilium unum : 25 et ex omnibus abyssis maris, replesti tibi rivum unum : et ex omnibus ædificatis civitatibus, sanctificasti tibimetipsi Sion : 26 et ex omnibus creatis volatilibus, nominasti tibi columbam unam : et ex omnibus plasmatis pecoribus, providisti tibi ovem unam : 27 et ex omnibus multiplicatis populis, acquisivisti tibi populum unum : et ab omnibus probatam legem donasti huic, quem desiderasti populo. 28 Et nunc Domine, ut quid tradidisti unum pluribus ? Et præparasti super unam radicem alias, et disperdidisti unicum tuum in multis : 29 et conculcaverunt eum, qui contradicebant sponsionibus tuis, quique tuis testamentis non credebant. 30 Et si odiens odisti populum tuum, tuis manibus debet castigari. 31 Et factum est, cum locutus essem sermones, et missus est angelus ad me, qui ante venerat ad me præterita nocte, 32 et dixit mihi, Audi me, et instruam te : et intende mihi, et adjiciam coram te. 33 Et dixi, Loquere Domine meus. Et dixit ad me, Valde tu in excessu mentis factus es pro Israël : an plus dilexisti eum, quàm qui eum fecit ? 34 Et dixi ad eum, Non Domine, sed dolens locutus sum. Torquent enim me renes mei per omnem horam, quærentem apprehendere semitam Altissimi, et investigare partem judicii ejus. 35 Et dixit ad me, Non potes. Et dixi, Quare Domine ? Ad quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meæ mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Jacob, et defatigationem generis Israël ? 36 Et dixit ad me, Numera mihi quæ necdum venerant, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores, 37 et aperi mihi clausa promptuaria, et produc mihi inclusos in eis flatus ; demonstra mihi vocis imaginem : et tunc ostendam tibi laborem quem rogas videre. 38 Et dixi, Dominator Domine, quis enim est qui potest hæc scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet ? 39 Ego autem insipiens : et quomodo potero dicere de his, quibus me interrogasti ? 40 Et dixit ad me, Quomodo non potes facere unum de his quæ dicta sunt : sic non poteris invenire judicium meum, aut in fine charitatem, quam populo promisi. 41 Et dixi, Sed ecce Domine tu prope es his qui in finem sunt : et quid facient qui ante me fuerunt, aut nos, aut hi qui post nos ? 42 Et dixit ad me, Coronæ assimilabo judicium meum. Sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas. 43 Et respondi, et dixi, Nec poteras facere eos qui facti sunt, et qui sunt, et qui futuri sunt, in unum, ut celerius judicium tuum ostendas ? 44 Et respondit ad me, et dixit, Non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere sæculum eos qui in eo creandi sunt, in unum. 45 Et dixi. Quo modo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificasti a te creatam creaturam in unum, et sustinebat creatura : poterit et nunc portare præsentes in unum. 46 Et dixit ad me, Interroga matricem mulieris, et dices ad eam, Et si paris, quare per tempus ? Roga ergo eam, ut det decem in unum. 47 Et dixi, Non utique poterit : sed secundum tempus. 48 Et dixit ad me, Et ego dedi matricem terræ his qui seminati sunt super eam per tempus. 49 Quemadmodum enim infans non parit ea, quæ senum sunt : sic ego disposui a me creatum sæculum. 50 Et interrogavi, et dixi, Cum jam dederis mihi viam, loquar coram te : nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc juvenis est : jam senectuti appropinquat. 51 Et respondit ad me, et dixit, Interroga eam quæ parit, et dicet tibi. 52 Dices enim ei, Quare quos peperisti, nunc non sunt similes his qui ante te, sed minores statura ? 53 Et dicet tibi et ipsa, Alii sunt qui in juventute virtutis nati sunt : et alii qui sub tempore senectutis, deficiente matrice sunt nati. 54 Considera ergo et tu quoniam minori statura estis præ his qui ante vos : 55 et qui post vos, minori quàm vos, quasi jam senescentes creaturæ, et fortitudinem juventutis prætereuntes. Et dixi, Rogo Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo, per quem visites creaturam tuam.

1 Et dixit ad me, Initio terreni orbis et antequam starent exitus sæculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, 2 et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscationum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 3 et antequam viderentur decori flores, et antequam confirmarentur motæ virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiæ angelorum, 4 et antequam extollerentur altitudines aëris, et antequam nominarentur mensuræ firmamentorum, et antequam æstuarent camini in Sion, 5 et antequam investigarentur præsentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones, et consignati essent, qui fidem thesaurizaverunt : 6 tunc cogitavi, et facta sunt per me solum, et non per alium : et finis per me, et non per alium. 7 Et respondi, et dixi, Quæ erit separatio temporum ? aut quando prioris finis, et sequentis initium ? 8 Et dixit ad me, Ab Abraham usque ad Isaac, quando nati sunt ab eo Jacob et Esau, manus Jacob tenebat ab initio calcaneum Esau, 9 finis enim hujus sæculi Esau, et principium sequentis Jacob. 10 Hominis manus inter calcaneum et manum. Aliud noli quærere Esdra. 11 Et respondi, et dixi, O dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, 12 oro ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum partem mihi demonstrasti nocte præcedenti. 13 Et respondit, et dixit ad me, Surge super pedes tuos, et audi vocem plenissimam sonitus. 14 Et erit sicut commotio, nec commovebitur locus, in quo stes super eum. 15 Ideo cum loquitur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum et fundamentum terræ intelligitur, 16 quoniam de ipsis sermo tremiscit et commovetur, scit enim quoniam finem eorum oportet commutari. 17 Et factum est, cum audissem, surrexi super pedes meos, et audivi : et ecce vox loquens et sonus ejus sicut sonus aquarum multarum, 18 et dixit, Ecce dies veniunt et erit quando appropinquare incipiam, ut visitem habitantes in terra : 19 et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion. 20 et cum supersignabitur sæculum quod incipiet pertransire hæc signa faciam, Libri aperientur ante faciem firmamenti, et omnes videbunt simul, 21 et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et prægnantes immaturos parient infantes trium et quattuor mensium, et vivent, et suscitabuntur. 22 Et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua : 23 et tuba canet cum sono ; quam cum omnes audierint, subito expavescent. 24 Et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his : et venæ fontium stabunt, et non decurrent in horis tribus : 25 et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis, quibus prædixi tibi, ipse salvabitur, et videbit salutare meum, et finem sæculi vestri. 26 Et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium, et convertetur in sensum alium. 27 Delebitur enim malum, et extinguetur dolus. 28 Florebit autem fides, et vincetur corruptela, et ostendetur veritas quæ sine fructu fuit diebus tantis. 29 Et factum est, cum loqueretur mihi, et ecce paulatim intuebar super eum ante quem stabam, 30 et dixit ad me hæc, Veni tibi ostendere tempus venturæ noctis. 31 Si ergo iterum rogaveris, et iterum jejunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum majora per diem quam audivi. 32 Audita est enim vox tua apud Altissimum. Vidit enim fortis directionem tuam, et providit pudicitiam, quam a juventute tua habuisti : 33 et propter hoc misit me demonstrare tibi hæc omnia, et dicere tibi, Confide, et noli timere, 34 et noli festinare cum prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 35 Et factum est post hæc, et flevi iterum : et similiter jejunavi septem diebus, ut suppleam tres hebdomadas, quæ dictæ sunt mihi. 36 Et factum est in octava nocte, et cor meum turbabatur iterato in me, et cœpi loqui coram Altissimo. 37 Inflammabatur enim spiritus meus valde, et anima mea anxiabatur. 38 et dixi, O Domine, loquens locutus es ab initio creaturæ in primo die dicens, Fiat cælum et terra : et tuum verbum opus perfectum. 39 Et erat tunc spiritus, et tenebræ circumferebantur, et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 40 Tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen luminosum, quo appareret opus tuum. 41 Et die secundo creasti spiritum firmamenti, et imperasti ei ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quædam sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 42 Et tertia die imperasti aquis congregari in septima parte terræ : sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata a Deo, et culta. 43 Verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 44 Processit enim subito fructus multitudinis immensus, et concupiscentiæ gustus multiformes, et flores colore immutabili, et odores odoramenti investigabilis, et die tertia hæc facta sunt. 45 Quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunæ lumen, stellarum dispositionem : 46 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. 47 Quinto autem die dixisti septimæ parti, ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, et volatilia, et pisces : et ita fiebat. 48 Aqua muta, et sine anima quæ Dei nutu jubebantur, animalia faciebat, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 49 Et tunc conservasti duas animas : nomen uni vocasti Henoch, et nomen secundæ vocasti Leviathan, 50 et separasti ea ab alterutro. Non enim poterat septima pars, ubi erat aqua congregata, capere ea. 51 Et dedisti Henoch unam partem, quæ siccata est tertio die, ut habitet in ea ubi sunt montes mille. 52 Leviathan autem dedisti septimam partem humidam, et servasti eam, ut fieret in devorationem quibus vis, et quando vis. 53 Sexto autem die imperasti terræ, ut crearet coram te jumenta, et bestias, et reptilia : 54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quæ fecisti, et ex eo educimur nos omnes, quemque elegisti populum. 55 Hæc autem omnia dixi coram te Domine, quia propter nos creasti sæculum. 56 Residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nil esse, et quoniam salivæ assimilatæ sunt, et quasi stillicidium de vase similasti abundantiam eorum. 57 Et nunc Domine, ecce, istæ gentes quæ in nihilum deputatæ sunt, cœperunt dominari nostri, et devorare : 58 nos autem populus tuus, quem vocasti primogenitum unigenitum æmulatorem tuum, traditi sumus in manibus eorum : 59 et si propter nos creatum est sæculum, quare non hereditatem possidemus cum sæculo ? Usquequo hæc ?

1 Et factum est, cum finissem loqui verba hæc, missus est ad me angelus qui missus fuerat ad me primis noctibus, 2 et dixit ad me, Surge Esdra, et audi sermones, quos veni loqui ad te. 3 Et dixi, Loquere Deus meus. Et dixit ad me, Mare positum est in spatioso loco, ut esset altum et immensum : 4 erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminibus. 5 Quis enim volens voluerit ingredi mare, et videre eum, vel dominari ejus : si non transierit angustum, in latitudinem quomodo venire poterit ? 6 Item aliud, Civitas est ædificata, et posita in loco campestri : est autem plena omnium bonorum. 7 Introitus ejus angustus et in præcipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris aqua alta : 8 semita autem est una sola inter eos posita, hoc est, inter ignem et aquam, ut non capiat semita, nisi solummodo vestigium hominis. 9 Si autem dabitur civitas homini in hereditatem, si numquam antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam ? 10 Et dixi, Sic Domine. Et dixit ad me, Sic est : et Israël pars. 11 Propter eos enim feci sæculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, judicatum est quod factum est. 12 Et facti sunt introitus hujus sæculi angusti, et dolentes, et laboriosi : pauci autem, et mali, et periculorum pleni : et labore magnopere fulti. 13 nam majoris sæculi introitus spatiosi et securi, et facientes immortalitatis fructum. 14 Si ergo ingredientes non fuerunt ingressi qui vivunt, angusta et vana hæc : non poterunt recipere quæ sunt reposita. 15 Nunc ergo quare tu conturbaris, cum sis corruptibilis ? et quid moveris tu, cum sis mortalis ? 16 Et quare non accepisti in corde tuo quod est futurum, sed quod in præsenti ? 17 Respondi et dixi, Dominator Domine, ecce disposuisti lege tua, quoniam justi hereditabunt hæc, impii autem peribunt. 18 Justi autem ferent angusta, sperantes spatiosa. Qui enim impie gesserunt, at angusta passi sunt, et spatiosa non videbunt. 19 Et dixit ad me, Non est judex super Deum, neque intelligens super Altissimum. 20 Pereunt enim multi præsentes, quia negligitur quæ anteposita est Dei lex. 21 Mandans enim mandavit Deus venientibus, quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur. 22 Hi autem non sunt persuasi, et contradixerunt ei, et constituerunt sibi cogitamen vanitatis, 23 et proposuerunt sibi circumventiones delictorum, et superdixerunt Altissimo non esse, et vias ejus non cognoverunt, 24 et legem ejus spreverunt, et sponsiones ejus abnegaverunt, et in legitimis ejus fidem non habuerunt, et opera ejus non perfecerunt. 25 Propter hoc Esdra vacua vacuis, et plena plenis. 26 Ecce tempus veniet, et erit quando venient signa quæ prædixi tibi, et apparebit sponsa, et apparescens ostendetur quæ nunc subducitur terra : 27 et omnis qui liberatus est de prædictis malis, ipse videbit mirabilia mea. 28 Revelabitur enim filius meus Jesus cum bis qui cum eo sunt, et jucundabuntur qui relicti sunt in annis quadringentis. 29 Et erit post annos hos, et morietur filius meus Christus, et omnes qui spiramentum habent homines : 30 et convertetur sæculum in antiquum silentium diebus septem, sicut in prioribus judiciis, ita ut nemo derelinquatur. 31 Et erit post dies septem, et excitabitur quod nondum vigilat sæculum, et morietur corruptum : 32 et terra reddet quæ in ea dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quæ eis commendatæ sunt animæ. 33 Et revelabitur Altissimus super sedem judicii, et pertransibunt miseriæ, et longanimitas congregabitur. 34 judicium autem solum remanebit, veritas stabit, et fides convalescet, 35 et opus subsequetur, et merces ostendetur, et justitiæ vigilabunt, et iniustitiæ non dominabuntur. 36 Et dixi, Primus Abraham propter Sodomitas oravit, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, 37 et qui post eum pro Israël in diebus Achaz, et Samuelis, 38 David pro confractione, et Salomon pro eis qui venerunt in sanctificationem. 39 Et Elias pro his qui pluviam acceperunt, et pro mortuo ut viveret, 40 et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis. 41 Si ergo modo quando corruptibile increvit, et iniustitia multiplicata est, et oraverunt justi pro impiis : quare et nunc sic non erit ? 42 Et respondit ad me, et dixit, Præsens sæculum non est finis, gloria in eo frequens manet : propter hoc oraverunt pro invalidis. 43 Dies enim judicii erit finis temporis hujus, et initium temporis futuræ immortalitatis, in quo transivit corruptela : 44 soluta est intemperantia, abscissa est incredulitas : crevit autem justitia, orta est veritas. 45 Tunc enim nemo poterit salvare eum qui periit, neque demergere qui vicit. Et respondi, 46 et dixi, Hic est sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam, vel cum jam dedisset, coërcere eum ut non peccaret. 47 Quid enim prodest hominibus in præsenti vivere in tristitia, et mortuos sperare punitionem ? 48 O tu quid fecisti Adam ? Si enim tu peccasti, non est factus solius tuus casus, sed et noster qui ex te advenimus. 49 Quid enim prodest nobis, si promissum est nobis immortale tempus : nos autem mortalia opera egimus ? 50 Et quoniam prædicta est nobis perennis spes, nos vero pessimi vani facti sumus. 51 Et quoniam reposita sunt nobis habitacula sanitatis et securitatis : nos vero male conversati sumus. 52 Et quoniam reposita est gloria Altissimi protegere eos qui tarde conversati sunt : nos autem pessimis viis ambulavimus. 53 Et quoniam ostendetur paradisus, cujus fructus incorruptus perseverat, in quo est securitas et medela : 54 nos vero non ingrediemur. In ingratis enim locis conversati sumus. 55 Et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt : nostræ autem facies super tenebras nigræ. 56 non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quòd incipiemus post mortem pati. 57 Et respondit, et dixit, Hoc est cogitamentum certaminis quod certabit qui super terram natus est homo, 58 ut si victus fuerit, patiatur quod dixisti :si autem vicerit, recipiet quod dico : 59 quoniam hæc est vita quam Moyses dixit cum viveret, ad populum, dicens, Elige tibi vitam, ut vivas. 60 Non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis : sed nec mihi qui locutus sum ad eos, 61 quoniam non esset tristitia in perditionem eorum. Sicut futurum est gaudium super eos, quibus persuasa est salus. 62 Et respondi, et dixi, Scio Domine, quoniam vocatus est Altissimus misericors in eo, quòd misereatur his qui nondum in sæculo advenerunt, 63 et quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege ejus : 64 et longanimis est, quoniam longanimitatem præstat his qui peccaverunt quasi suis operibus : 65 et munificus est, quoniam quidem donare vult pro exigentiis : 66 et multæ misericordiæ, quoniam multiplicat magis misericordias his qui præsentes sunt, et qui præterierunt, et qui futuri sunt. 67 Si enim non multiplicaverit misericordias suas : non vivificabitur sæculum cum his qui inhereditabunt in eo. 68 Et donat : quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut alleventur hi qui iniquitatem fecerunt, de suis iniquitatibus non poterit decies millesima pars vivificari hominum. 69 Et judex si non ignoverit his qui curati sunt verbo ejus, et deleverit multitudinem contentionum : non fortassis derelinquerentur in innumerabili multitudine, nisi pauci valde.

1 Et respondit ad me, et dixit : Hoc sæculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos. 2 Dicam autem coram te similitudinem Esdra. Quomodo autem interrogabis terram, et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit : sic et actus præsentis sæculi. 3 Multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur. 4 Et respondi, et dixi : Absorbe ergo anima sensum, et devora quod sapit. 5 Convenisti enim obaudire, et prophetare volens. Nec enim tibi datum est spatium, nisi solummodo vivere. 6 O Domine, si non permittes servo tuo, ut oremus coram te, et des nobis semen cordi, et sensui culturam, unde fructus fiat, unde vivere possit omnis corruptus, qui portabit locum hominis ? 7 Solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es : 8 et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, et præstas membra : conservatur in igne et aqua tua creatio : et novem mensibus patitur tua plasmatio tuam creaturam quæ in ea creata est : 9 ipsum autem quod servat, et quod servatur, utraque servabuntur : servataque quandoque iterum reddit matrix, quæ in ea creverunt. 10 Imperasti enim ex ipsis membris, hoc est mamillis præbere lac fructui mamillarum, 11 ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquod, et postea disponas eum tuæ misericordiæ. 12 Enutristi eum tua justitia, et erudisti eum in lege tua, et corripuisti eum tuo intellectu : 13 et mortificabis eum, ut tuam creaturam : et vivificabis eum, ut opus tuum. 14 Si ergo perdideris eum qui tantis laboribus plasmatus est : tuo jussu facile est ordinari, ut et id quod fiebat servaretur. 15 Et nunc Domine dicam, de omni homine tu magis scis : de populo autem tuo, ob quem doleo : 16 Et de hereditate tua, propter quam lugeo : et propter Israël, propter quem tristis sum : et de Jacob, propter quem doleo : 17 ideo incipiam orare coram te pro me, et pro eis : quoniam video lapsus nostros qui inhabitamus terram. 18 Sed audivi celeritatem judicis qui futurus est. 19 Ideo audi vocem meam et intellige sermonem meum, et loquar coram te. 20 Initium verborum Esdræ priusquam assumeretur : et dixi, Domine, qui inhabitas sæculum, cujus oculi elevati in superna et aëre : 21 et cujus thronus inæstimabilis, et gloria incomprehensibilis : cui astat exercitus angelorum cum tremore, 22 quorum servatio in vento et igni convertitur : cujus verbum verum, et dicta perseverantia : 23 cujus jussio fortis, et dispositio terribilis : cujus aspectus arefacit abyssos, et indignatio tabescere facit montes, et veritas testificatur : 24 exaudi orationem servi tui, et auribus percipe precationem figmenti tui. 25 Dum enim vivo, loquar : et dum sapio, respondebo : 26 nec respicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt. 27 Nec intendas impia gentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt. 28 Nec cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tua timorem cognoverunt. 29 Neque volueris perdere, qui pecudum mores habuerunt : sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt. 30 Nec indigneris eis qui bestiis pejores judicati sunt : sed diligas eos qui semper in tua justitia confidunt, et gloria. 31 Quoniam nos et patres nostri talibus morbis languemus : tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis. 32 Si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis autem non habentibus opera justitiæ. 33 Justi enim, quibus sunt opera multa reposita, ex propriis operibus recipient mercedem. 34 Quid est enim homo, ut ei indigneris : aut genus corruptibile, ut ita amarus sis de ipso ? 35 In veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit. 36 In hoc enim annuntiabitur justitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum. 37 Et respondit ad me, et dixit : Recte locutus es aliqua : et juxta sermones tuos, sic et fiet, 38 quoniam non vere cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt ante mortem, ante judicium, ante perditionem : 39 sed jucundabor super justorum figmentum, et memorabor peregrinationis quoque, et salvationis et mercedis receptionis. 40 Quomodo ergo locutus sum, sic et est. 41 Sicut enim agricola serit super terram semina multa, et plantationes multitudinis plantat, sed non in tempore omnia quæ seminata sunt, salvantur, sed nec omnia quæ plantata sunt, radicabunt : sic et qui in sæculo seminati sunt, non omnes salvabuntur. 42 Et respondi, et dixi : Si inveni gratiam, loquar. 43 Quomodo semen agricolæ si non ascenderit, aut non acceperit pluviam tuam in tempore, aut si corruptum fuerit multitudine pluviæ, 44 sic periit : et similiter homo qui manibus tuis plasmatus est, et tu ei imago nominatus : quoniam similatus es ei, propter quem omnia plasmasti, et similasti semini agricolæ. 45 Non irascaris super nos, sed parce populo tuo, et miserere hereditati tuæ. Tu autem creaturæ tuæ misereris. 46 Et respondit ad me, et dixit : Quæ sunt præsentia præsentibus, et quæ futura futuris ? 47 Multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me : tibi autem frequenter et ipsi proximavi, iniustis autem numquam. 48 Sed et in hoc mirabilis es coram Altissimo, 49 quoniam humiliasti te sicut decet te. Et non judicasti te, ut inter justos plurimum glorificeris. 50 Propter quod miseriæ multæ, et miserabiles efficientur eis qui habitant sæculum in novissimis : quia in multa superbia ambulaverunt. 51 Tu autem pro te intellige, et de similibus tuis inquire gloriam. 52 Vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitæ, præparatum est futurum tempus, præparata est abundantia, ædificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas et perfecta sapientia. 53 Radix mali signata est a vobis : infirmitas, et tinea a vobis absconsa est : et in infernum fugit corruptio in oblivione. 54 Transierunt dolores, et ostensus est in fine thesaurus immortalitatis. 55 Noli ergo adjicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt. 56 Nam et ipsi accipientes libertatem, spreverunt Altissimum, et legem ejus contempserunt, et vias ejus dereliquerunt. 57 Adhuc autem justos ejus conculcaverunt, 58 et dixerunt in corde suo non esse Deum : et quidem scientes quoniam moriuntur. 59 Sicut enim vos suscipient quæ prædicta sunt : sic eos sitis, et cruciatus, quæ præparata sunt : non enim voluit hominem disperdi. 60 Sed et ipsi qui creati sunt, coinquinaverunt nomen ejus qui fecit eos : et ingrati fuerunt ei qui præparavit eis vitam. 61 Quapropter judicium meum modo appropinquat. 62 Quæ non omnibus demonstravi, nisi tibi, et tibi similibus paucis. Et respondi, et dixi : 63 Ecce nunc Domine demonstrasti mihi multitudinem signorum, quæ incipies facere in novissimis : sed non demonstrasti mihi quo tempore.

1 Et respondit ad me, et dixit, Metiens metire tempus in semetipso : et erit cum videris, quando transierit pars quædam signorum quæ prædicta sunt, 2 tunc intelliges quoniam ipsum est tempus in quo incipiet Altissimus visitare sæculum quod ab eo factum est. 3 Et quando videbitur in sæculo motio locorum, et populorum turbatio, 4 tunc intelliges quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante te ab initio. 5 Sicut enim omne quod factum est in sæculo initium habet, pariter et consummationem, et consummatio est manifesta : 6 sic et Altissimi tempora initia habent manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummationes in actu et in signis. 7 Et erit, omnis qui salvus factus fuerit, et qui poterit effugere per opera sua et per fidem in qua credidistis, 8 relinquetur de prædictis periculis, et videbit salutare meum in terra mea, et in finibus meis, quoniam sanctificavi me a sæculo. 9 Et tunc miserebuntur qui nunc abusi sunt vias meas : et in tormentis commorabuntur hi qui eas projecerunt in contemptu. 10 Qui enim non cognoverunt me, viventes beneficia consecuti : 11 et qui fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem, 12 et cum adhuc esset eis apertus pænitentiæ locus, non intellexerunt, sed spreverunt : hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere. 13 Tu ergo noli adhuc curiosus esse, quomodo impii cruciabuntur : sed inquire quomodo justi salvabuntur, et quorum sæculum, et propter quos sæculum, et quando. 14 Et respondi, et dixi, 15 Olim locutus sum, et nunc dico, et postea dicam : quoniam plures sunt qui pereunt, quàm qui salvabuntur : 16 sicut multiplicatur fluctus super guttam. Et respondit ad me, et dixit, 17 Qualis ager, talia et semina : et quales flores, tales et tincturæ : et qualis operator, talis et creatio : et qualis agricola, talis cultura : quoniam tempus erat sæculi. 18 Et nunc cum essem parans eis his qui nunc sunt ; antequam fieret sæculum, in quo habitarent : et nemo mihi contradixit. 19 Tunc enim quisque, et nunc creatur in mundo hoc parato, et messe indeficienti, et lege investigabili corrupti sunt mores eorum. 20 Et consideravi sæculum, et ecce erat periculum propter cogitationes quæ in eo advenerunt. 21 Et vidi, et peperci ei valde : et servavi mihi acinum de botro, et plantationem de tribu multa. 22 Pereat ergo multitudo quæ sine causa nata est, et servetur acinus meus, et plantatio mea : quia cum multo labore perfeci. 23 Tu autem si adhuc intromittas septem dies alios, sed non jejunabis in eis : 24 Ibis in campum florum, ubi domus non est ædificata : et manducabis solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis, et vinum non bibes, sed solummodo flores : 25 deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam, et loquar tecum. 26 Et profectus sum, sicut dixit mihi in campum, qui vocatur Ardath, et sedi ibi in floribus. Et de herbis agri manducavi, et facta est esca earum mihi in saturitatem. 27 Et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra fœnum, et cor meum iterum turbabatur sicut ante. 28 Et apertum est os meum, et inchoavi dicere coram Altissimo, et dixi, 29 O Domine, te nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quod non calcatur, et infructuoso, quando erant exeuntes de Ægypto : et dicens dixisti, 30 Tu Israël audi me, et semen Jacob intende sermonibus meis. 31 Ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificabimini in eo per sæculum. 32 Nam patres nostri accipientes legem, non servaverunt, et legitima mea non custodierunt, et factus est fructus legis non parens : nec enim poterat, quoniam tuus erat. 33 Nam qui acceperunt, perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat. 34 Et ecce, consuetudo est, ut, cum acceperit terra semen, vel navem mare, vel vas aliquod escam vel potum : cum fuerit exterminatum id, in quo seminatum est, vel in quod missum est : 35 simul id quod seminatum, vel missum est, vel quæ suscepta sunt, exterminantur, et suscepta jam non manent apud nos : sed nobis sic non factum est. 36 Nos quidem qui legem accepimus peccantes perivimus, et cor nostrum quod suscepit eam : 37 nam lex non periit, sed permansit in suo labore. 38 Et cum loquerer hæc in corde meo, respexi oculis meis, et vidi mulierem in dextera parte, et ecce hæc lugebat, et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta ejus discissa, et cinis super caput ejus. 39 Et dimisi cogitatus, in quibus eram cogitans, et conversus sum ad eam, et dixi ei, 40 Ut quid fles ? et quid doles animo ? Et dixit ad me, 41 Dimitte me Domine meus, ut defleam me, et adjiciam dolorem : quoniam valde amaro sum animo, et humiliata sum valde. 42 Et dixi ei, Quid passa es ? dic mihi. Et dixit ad me, 43 Sterilis fui ego famula tua, et non peperi, habens maritum annis triginta. 44 Ego enim per singulas horas, et per singulos dies, et annos hos triginta deprecor Altissimum nocte ac die. 45 Et factum est, post triginta annos exaudivit me Deus ancillam tuam, et vidit humilitatem meam, et attendit tribulationi meæ, et dedit mihi filium : et jucundata sum super eum valde ego, et vir meus, et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 46 Et nutrivi eum cum labore multo. 47 Et factum est cum crevisset, et venisset accipere uxorem, feci diem epuli.

Caput 10

recensere

1 Et factum est, cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit, et mortuus est : 2 et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandum me, et quievi usque in alium diem usque nocte. 3 Et factum est, cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem : et surrexi nocte, et fugi : et veni sicut vides in hoc campo : 4 et cogito jam non reverti in civitatem, sed hic consistere : et neque manducare, neque bibere, sed sine intermissione lugere, et jejunare usque dum moriar. 5 Et dereliqui sermones in quibus eram, et respondi cum iracundia ad eam, et dixi, 6 Stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum, et quæ nobis contingunt ? 7 Quoniam Sion mater nostra omni tristitia contristata et humilitate humiliata est, et luget validissime. 8 Et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes sumus : quoniam omnes contristati sumus, tu autem contristaris in uno filio ? 9 Interroga enim terram, et dicet tibi : quoniam hæc est, quæ debeat lugere casum tantorum super eam germinantium. 10 Et ex ipsa ab initio omnes nati et alii venient : et ecce, pene omnes in perditionem ambulant, et exterminium fit multitudo eorum. 11 Et quis ergo debet lugere magis, nisi hæc quæ tam magnam multitudinem perdidit, quàm tu quæ pro uno doles ? Si autem dicis mihi, 12 Quoniam non est planctus meus similis terræ : quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum mœroribus peperi, et cum doloribus genui : 13 terra autem secundum viam terræ, abiitque in ea multitudo præsens, quo modo evenit : et ego tibi dico, 14 sicut tu cum labore peperisti, sic et terra dat fructum suum homini ab initio ei qui fecit eam. 15 Nunc ergo retine apud temetipsam dolorem tuum, et fortiter fer qui tibi contigerunt casus. 16 Si enim justificaveris terminum Dei, et consilium suum recipies in tempore, et in talibus collaudaberis ; 17 ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. Et dixit ad me, 18 Non faciam, neque ingrediar civitatem, sed hic moriar. 19 Et apposui adhuc loqui ad eam, et dixi, 20 Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuadenti. Quot enim casus Sion ? Consolare propter dolorem Jerusalem. 21 Vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est, et altare nostrum demolitum est, et templum nostrum destructum est, 22 et psalterium nostrum humiliatum est, et hymnus conticuit, et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est, et arca testamenti nostri direpta est, et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod invocatum est super nos, pene prophanatum est : et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et Levitæ nostri in captivitatem abierunt, et virgines nostræ coinquinatæ sunt, et mulieres nostræ vim passæ sunt, et justi nostri rapti sunt, et parvuli nostri perditi sunt, et juvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalidi facti sunt : 23 et quod omnium majus, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua. Nam et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 24 Tu ergo excute tuam tristitiam multam, et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis, et requiem faciet tibi Altissimus requietionem laborum. 25 Et factum est, cum loquebar ad eam, facies ejus fulgebat subito et species, coruscus fiebat visus ejus, ut essem pavens valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc. 26 Et ecce, subito emisit sonitum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a mulieris sono. Et vidi : 27 et ecce, amplius mulier non comparebat mihi, sed civitas ædificabatur, et locus demonstrabatur de fundamentis magnis : et timui, et clamavi voce magna, et dixi, 28 Ubi est Uriel angelus, qui a principio venit ad me ? quoniam ipse me fecit venire in multitudine in excessu mentis hujus, et factus est finis meus in corruptionem, et oratio mea in improperium. 29 Et cum essem loquens ego hæc, ecce venit ad me, et vidit me. 30 Et ecce eram positus ut mortuus, et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam, et confortavit me, et statuit me super pedes meos, et dixit mihi, 31 Quid tibi est ? et quare conturbatus est intellectus tuus, et sensus cordis tui ? et quare conturbaris ? Et dixi, 32 Quoniam dereliquisti me, et ego quidem feci secundum sermones tuos, et exivi in campum : et ecce vidi, et video quòd non possum enarrare. Et dixit ad me, 33 Sta ut vir, et commonebo te. Et dixi, 34 Loquere Domine meus tu in me, noli me derelinquere, ut non frustra moriar : 35 quoniam vidi quæ non sciebam, et audio quæ non scio. 36 Aut numquid sensus meus fallitur, et anima mea somniat ? 37 Nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. Et respondit ad me, et dixit, 38 Audi me et doceam te, et dicam tibi de quibus times : quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa. 39 Vidit rectam viam tuam, quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo, et valde lugebas propter Sion. 40 Hic ergo intellectus visionis quæ tibi apparuit ante paululum. 41 Quam vidisti lugentem, inchoasti consolari eam. 42 Nunc autem jam speciem mulieris non vides, sed apparuit tibi civitas ædificari : 43 et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, hæc absolutio est. 44 Hæc mulier quam vidisti, hæc est Sion : et quoniam dixit tibi quam et nunc conspicies, ut civitatem ædificatam. 45 Et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit triginta annis : propter quod erant anni scilicet triginta, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata. 46 Et factum est post annos triginta, ædificavit Salomon civitatem, et obtulit oblationes : tunc fuit quando peperit sterilis filium. 47 Et quod tibi dixit, quoniam nutrivit eum cum labore, hoc erat, habitatio in Jerusalem. 48 Et quoniam dixit tibi, quòd filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset, et contigisset ei casus, hoc erat, quæ facta est ruina Jerusalem. 49 Et ecce, vidisti similitudinem ejus : et quoniam filium lugeret, inchoasti consolari eam : et de his quæ contigerunt, hæc erant tibi aperienda. 50 Et nunc videt Altissimus, quoniam ex animo contristatus es, et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriæ ejus, et pulchritudinem decoris ejus. 51 Propterea enim dixi tibi ut maneres in campo, ubi domus non est ædificata. 52 Sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere hæc : 53 propterea dixi tibi ut venires in agrum ubi non est fundamentum ædificii. 54 Nec enim poterat opus ædificii hominis sustineri in loco ubi incipiebatur Altissimi civitas ostendi. 55 Tu ergo noli timere, neque expavescat cor tuum : sed ingredere, et vide splendorem et magnitudinem ædificii, quantum capax est tibi visus oculorum videre : 56 et post hæc audies quantum capit auditus aurium tuarum audire. 57 Tu enim beatus es præ multis, et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci. 58 Nocte autem, quæ in crastinum futura est, manebis hic : 59 et ostendet tibi Altissimus eas visiones supremorum, quæ faciet Altissimus his qui habitant super terram a novissimis diebus. 60 Et dormivi illam noctem et aliam, sicut dixerat mihi.

Caput 11

recensere

1 Et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alæ pennarum et capita tria. 2 Et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti cæli insufflabant in eam, et colligebantur. 3 Et vidi, et de pennis ejus nascebantur contrariæ pennæ, et ipsæ fiebant in pennaculis minutis et modicis. 4 Nam capita ejus erant quiescentia, et dimidium caput erat majus aliorum capitum, sed ipsa quiescebat cum eis. 5 Et vidi, et ecce aquila volavit in pennis suis, et regnavit super terram, et super eos qui habitant in ea. 6 Et vidi, quoniam subjecta erant ei omnia sub cælo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quæ est super terram. 7 Et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos, et misit vocem pennis suis, dicens, 8 Nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo, et per tempus vigilate. 9 Capita autem in novissimo serventur. 10 Et vidi, et ecce vox non exibat de capitibus ejus, sed de medietate corporis ejus. 11 Et numeravi contrarias pennas ejus, et ecce ipsæ erant octo. 12 Et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una penna, et regnavit super omnem terram. 13 Et factum est cum regnaret, venit ei finis, et non apparuit locus ejus : et sequens exurrexit, et regnabat. Ipsa multum tenuit tempus. 14 Et factum est cum regnaret et veniebat finis ejus, ut non appareret sicut prior. 15 Et ecce vox emissa est illi, dicens, 16 Audi tu quæ tanto tempore tenuisti terram. Hæc annuncio tibi antequam incipias non apparere. 17 Nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium ejus. 18 Et levavit se tertia, et tenuit principatum sicut et priores : et non apparuit et ipsa. 19 Et sic contingebat omnibus aliis singulatim principatum gerere, et iterum nusquam comparere. 20 Et vidi, et ecce in tempore sequentes pennæ erigebantur a dextera parte, ut tenerent et ipsæ principatum : et ex his erant quæ tenebant, sed tamen statim non comparebant. 21 Nam et aliquæ ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 22 Et vidi post hæc, et ecce non comparuerunt duodecim pennæ, et duo pennacula : 23 et nihil supererat in corpore aquilæ, nisi duo capita quiescentia et sex pennacula. 24 Et vidi, et ecce sex pennaculis divisæ sunt duæ, et manserunt sub capite, quod est ad dexteram partem. Nam quattuor manserunt in loco suo. 25 Et vidi, et ecce subalares cogitabant se erigere, et tenere principatus. 26 Et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non comparuit. 27 Et secundæ velocius quam priores, non comparuerunt. 28 Et vidi, et ecce duæ quæ superaverunt apud semetipsas cogitabant et ipsæ regnare. 29 Et in eo cum cogitarent, ecce unum quiescentium capitum quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum majus. 30 Et vidi quoniam completa sunt duo capita secum : 31 et ecce conversum est caput cum his qui cum eo erant, et comedit duas subalares quæ cogitabant regnare. 32 Hoc autem caput perconterruit omnem terram, et dominabatur in ea his qui habitant terram cum labore multo, et potentatum tenuit orbis terrarum super omnes alas quæ fuerunt. 33 Et vidi post hæc, et ecce medium caput subito non comparuit, et hoc sicut alæ. 34 Superaverunt autem duo capita, quæ et ipsa similiter regnaverunt super terram, et super eos qui habitant in ea. 35 Et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod a læva. 36 Et audivi vocem dicentem mihi, Conspice contra te, et considera quod vides. 37 Et vidi, et ecce sicut leo concitatus de silva rugiens : et vidi quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. Et dixit, dicens, 38 Audi tu, et loquar ad te, et dicet Altissimus tibi, 39 Nonne tu es, qui superasti de quattuor animalibus, quæ feceram regnare in sæculo meo, et ut per eos veniret finis temporum eorum ? 40 Et quartus veniens devicit omnia animalia quæ transierunt, et potentatu tenuit sæculum cum tremore multo, et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 41 Et judicasti terram non cum veritate. 42 Tribulasti enim mansuetos, et læsisti quiescentes, et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum, qui te non nocuerunt. 43 Et ascendit contumelia tua usque ad Altissimum, et superbia tua ad Fortem. 44 Et respexit Altissimus superba tempora, et ecce finita sunt, et scelera ejus completa sunt. 45 Propterea non appareas tu aquila. Et alæ tuæ horribiles, et pennacula tua pessima, et capita tua maligna, et ungues tui pessimi, et omne corpus tuum vanum, 46 uti refrigeretur omnis terra, et revertatur liberata de tua vi, et speret judicium, et misericordiam ejus qui fecit eam.

Caput 12

recensere

1 Et factum est, dum loqueretur leo verba hæc ad aquilam : et vidi, 2 et ecce quod superaverat caput, et non comparuerunt quattuor alæ illæ, quæ ad eum transierunt, et erectæ sunt ut regnarent : et erat regnum eorum exile, et tumultu plenum. 3 Et vidi, et ecce ipsa non apparebant, et omne corpus aquilæ incendebatur, et expavescebat terra valde, et ego a tumultu et excessu mentis, et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo, 4 Ecce tu præstitisti mihi hoc in eo, quòd scrutaris vias Altissimi. 5 Ecce adhuc fatigatus sum animo, et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore, quam expavi nocte hac. 6 Nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. 7 Et dixi, Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si justificatus sum apud te præ multis, et si certe ascendit deprecatio mea ante faciem tuam, 8 conforta me, et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis hujus, ut plenissime consoleris animam meam. 9 Dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum novissima. Et dixit ad me, 10 Hæc est interpretatio visionis hujus. 11 Aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quod visum est in visione Danieli fratri tuo. 12 Sed non est illi interpretatum quoniam ego nunc tibi interpretor. 13 Ecce dies veniunt, et exurget regnum super terram, et erit timor acrior omnium regnorum quæ fuerunt ante eum. 14 Regnabunt autem in ea reges duodecim, unus post unum. 15 Nam secundus incipiet regnare, et ipse tenebit amplius tempus præ duodecim. 16 Hæc est interpretatio duodecim alarum, quas vidisti. 17 Et quam audisti vocem quæ locuta est, non de capitibus ejus exeuntem, sed de medio corporis ejus, 18 hæc est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicæ, et periclitabitur ut cadat : et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. 19 Et quoniam vidisti subalares octo cohærentes alis ejus, 20 hæc est interpretatio. Exurgent in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia, et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient. 21 Appropinquante autem tempore medio quattuor servabuntur in tempore, cum incipiet appropinquare tempus ejus ut finiatur : duo vero in finem servabuntur. 22 Et quoniam vidisti tria capita quiescentia, 23 hæc est interpretatio : in novissimis ejus suscitabit Altissimus tria regna, et revocabit in ea multa, et dominabuntur terram, 24 et qui habitant in ea, cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. Propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilæ. 25 Isti enim erunt, qui recapitulabunt impietates ejus, et qui perficient novissima ejus. 26 Et quoniam vidisti caput majus non apparens, hæc est interpretatio ejus. Quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. 27 Nam duo qui perseveraverint, gladius eos comedet. 28 Unius enim gladius comedet qui cum eo : sed tamen hic gladio in novissimis cadet. 29 Et quoniam vidisti duas subalares trajicientes super caput quod est in dextera parte, 30 hæc est interpretatio. Hi sunt quos conservavit Altissimus in finem suum, hoc est regnum exile, et turbationis plenum. 31 Sicut vidisti et leonem, quem vidisti de silva evigilantem, et rugientem, et loquentem ad aquilam, et arguentem eam, et iniustitias ipsius per omnes sermones ejus sicut audisti : 32 hic est ventus quem servavit Altissimus in finem ad eos, et impietates ipsorum : et arguet illos, et incutiet coram ipsis discerptiones eorum. 33 Statuet enim eos in judicio vivos : et erit, cum arguerit eos, tunc corripiet eos. 34 Nam residuum populum meum liberabit cum miseria, qui salvati sunt super fines meos, et jucundabit eos quoadusque veniet finis dies judicii, de quo locutus sum tibi ab initio. 35 Hoc somnium quod vidisti, et hæ interpretationes. 36 Tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. 37 Scribe ergo omnia ista in libro quæ vidisti, et pone ea in loco abscondito : 38 et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum corda scis posse capere, et servare secreta hæc. 39 Tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quidquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 40 Et profectus est a me. Et factum est, cum audisset omnis populus quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum : et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes : 41 Quid peccavimus tibi, et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc ? 42 Tu enim nobis superes solus ex omnibus populis, sicut botrus de vinea, et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus et navis salvata a tempestate. 43 Aut non sufficiunt nobis mala quæ contingunt ? 44 Si ergo tu nos dereliqueris, quanto nobis erat melius si essemus succensi et nos cum incendio Sion ? 45 Nec enim nos sumus meliores eorum qui ibi mortui sunt. Et ploraverunt voce magna. Et respondi ad eos, et dixi : 46 Confide Israël, et noli tristari tu domus Jacob. 47 Est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in tentatione. 48 Ego enim non dereliqui vos, neque excessi a vobis : sed veni in hunc locum ut deprecarer pro desolatione Sion, ut quærerem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestræ. 49 Et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. 50 Et profectus est populus, sicut dixi ei, in civitatem : 51 ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit : et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est esca mihi in diebus illis.

Caput 13

recensere

1 Et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte. 2 Et ecce de mari ventus exurgebat, ut conturbaret omnes fluctus ejus. 3 Et vidi, et ecce convalescebat ille homo cum millibus cæli : et ubi vultum suum vertebat ut consideraret tremebant omnia quæ sub eo videbantur : 4 et ubicumque exibat vox de ore ejus, ardescebant omnes qui audiebant voces ejus sicut quiescet terra quando senserit ignem. 5 Et vidi post hæc, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus de quattuor ventis cæli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari. 6 Et vidi, et ecce sibimetipsi sculpserat montem magnum, et volavit super eum. 7 Ego autem quæsivi videre regionem vel locum unde sculptus esset mons, et non potui. 8 Et post hæc vidi, et ecce omnes qui congregati sunt ad eum, ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare. 9 Et ecce, ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam, neque frameam tenebat, neque aliquod vas bellicosum nisi solummodo ut vidi, 10 quoniam emisit de ore suo sicut flatum ignis, et de labiis ejus spiritus flammæ, et de lingua ejus emittebat scintillas et tempestates, et commista sunt omnia simul, hic flatus ignis, et spiritus flammæ, et multitudo tempestatis : 11 et concidit super multitudinem in impetu, quæ præparata erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine, nisi solummodo pulvis, et fumi odor : et vidi, et extimui. 12 Et post hæc vidi ipsum hominem descendentem de monte, et vocantem ad se multitudinem aliam pacificam, 13 et accedebat ad eum vultus hominum multorum quorumdam gaudentium, quorundam tristantium : aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis, qui offerebantur. Et ægrotavi a multitudine pavoris, et expergefactus sum, et dixi. 14 Tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia hæc, et dignum me habuisti ut susciperes deprecationem meam : 15 et nunc demonstra mihi adhuc interpretationem somnii hujus. 16 Sicut enim existimo in sensu meo, væ qui derelicti fuerunt in diebus illis : et multo plus væ his qui non sunt derelicti. 17 Qui enim non sunt derelicti, tristes erant. 18 Intelligo nunc quæ sunt reposita in novissimis diebus, et occurrent eis, sed et his qui derelicti sunt. 19 Propter hoc venerunt enim in pericula magna, et necessitates multas, sicut ostendunt somnia hæc. 20 Attamen facilius est periclitantem venire in hunc quàm pertransire, sicut nubem a sæculo, et nunc videre quæ contingunt in novissimo. Et respondit ad me, et dixit : 21 Et visionis interpretationem dicam tibi : et de quibus locutus es adaperiam tibi. 22 Quoniam de his dixisti qui derelicti sunt : hæc est interpretatio. 23 Qui aufert periculum illo tempore, hic se custodivit. Qui in periculo inciderunt, hi sunt qui habent opera et fidem ad Fortissimum. 24 Scito ergo quoniam magis beatificati sunt qui derelicti, super eos qui mortui sunt. 25 Hæ interpretationes visionis, quia vidisti virum ascendentem de corde maris, 26 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semetipsum liberabit creaturam suam : et ipse disponet, qui derelicti sunt. 27 Et quoniam vidisti de ore ejus exire, ut spiritum, et ignem, et tempestatem : 28 et quoniam non tenebat frameam, neque vas bellicosum : corrupit enim impetus ejus multitudinem, quæ venerat expugnare eum. Hæc est interpretatio. 29 Ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt : 30 et veniet in excessu mentis super eos qui inhabitant terram. 31 Et alii alios cogitabunt debellare : civitas civitatem, et locus locum, et gens adversus gentem, et regnum adversus regnum. 32 Et erit, cum fient hæc, et contingent signa quæ ante ostendi tibi : et tunc revelabitur filius meus, quem vidisti, ut virum ascendentem. 33 Et erit, quando audierint omnes gentes vocem ejus : et derelinquet unusquisque in regione sua bellum suum, quod habent ad alterutrum : 34 et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut volentes venire, et expugnare eum. 35 Ipse autem stabit super cacumen montis Sion. 36 Sion autem veniet, et ostendetur omnibus parata et ædificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus. 37 Ipse autem filius meus arguet quæ adinvenerunt Gentes, impietates eorum has quæ tempestati appropinquaverunt propter mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari : 38 quæ assimilatæ sunt flammæ, et perdet eos sine labore per legem quæ igni assimilata est. 39 Et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam, 40 hæ sunt decem tribus, quæ captivæ factæ sunt de terra sua in diebus Osee regis, quem captivum duxit Salmanasar rex Assyriorum : et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram aliam. 41 Ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem ubi numquam inhabitavit genus humanum : 42 vel ibi observare legitima sua, quæ non fuerant servantes in regione sua. 43 Per introitus autem angustos fluminis Euphraten introierunt. 44 Fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas fluminis usquequo transirent. 45 Per eam enim regionem erat via multa itineris, anni unius et dimidii : nam regio illa vocatur Arsareth. 46 Tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore : et nunc iterum cum cœperint venire, 47 iterum Altissimus statuet venas fluminis ut possint transire : propter hæc vidisti multitudinem cum pace. 48 Sed et qui derelicti sunt de populo tuo, hi sunt qui inveniuntur intra terminum meum. 49 Factum erit ergo, quando incipiet perdere multitudinem earum, quæ collectæ sunt gentes, proteget eos qui superaverunt populum : 50 et tunc ostendet eis multa plurima portenta. 51 Et dixi ego, Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. Et dixit mihi : 52 Sicut non potes hæc vel scrutari, vel scire quæ sunt in profundo maris : sic non poterit quisque super terram videre filium meum, vel eos qui cum eo sunt, nisi in tempore diei. 53 Hæc est interpretatio somnii quod vidisti, et propter quod illuminatus es hic solus. 54 Dereliquisti enim tuam, et circa meam vocasti legem, et quæsisti. 55 Vitam enim tuam disposuisti in sapientia, et sensum tuum vocasti matrem : 56 et propter hoc ostendi tibi merces apud Altissimum. Erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar, et exponam tibi gravia et mirabilia. 57 Et profectus sum, et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus quæ per tempus faciebat : 58 et quoniam gubernat ipsum, et quæ sunt in temporibus illata, et sedi ibi tribus diebus.

Caput 14

recensere

1 Et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu. 2 Et ecce, vox exivit contra me de rubo, et dixit : Esdra Esdra. Et dixi : Ecce ego Domine. Et surrexi super pedes meos. Et dixit ad me : 3 Revelans revelatus sum super rubum, et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Ægypto, 4 et misi eum, et eduxi populum meum de Ægypto, et adduxi eum super montem Sina, et detinebam eum apud me diebus multis : 5 et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et finem : et præcepi ei, dicens : 6 Hæc in palam facies verba, et hæc abscondes. 7 Et nunc tibi dico : 8 Signa quæ demonstravi, et somnia quæ vidisti, et interpretationes quas tu vidisti, in corde tuo repone ea : 9 tu enim recipieris ab omnibus, converteris residuus cum consilio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora. 10 Quoniam sæculum perdidit juventutem suam, et tempora appropinquant senescere. 11 Duodecim enim partibus divisum est sæculum, et transierunt ejus decima et dimidium decimæ partis : 12 supersunt autem ejus post medium decimæ partis. 13 Nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia jam corruptelæ, 14 et dimitte abs te mortales cogitationes, et projice abs te pondera humana, et exue te jam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his : 15 quæ enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facient : 16 quantum enim invalidum fiet sæculum a senectute, tantum multiplicabuntur super inhabitantes mala. 17 Prolongavit enim se magis veritas, et appropinquavit mendacium. Jam enim festinat venire, quam vidisti visionem. 18 Et respondi, et dixi coram te Domine. 19 Ecce enim ego abibo, sicut præcepisti mihi, et corripiam præsentem populum. Qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit ? 20 Positum est ergo sæculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine. 21 Quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quæ a te facta sunt, vel quæ incipient opera. 22 Si enim inveni in te gratiam, immitte in me Spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in sæculo ab initio, quæ erant in lege tua scripta ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis, vivant. 23 Et respondit ad me, et dixit : Vadens congrega populum, et dices ad eos, ut non quærant te diebus quadraginta. 24 Tu autem præpara tibi buxos multos, et accipe tecum Saream, Dabriam, Salemiam, Echanum et Asiel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter. 25 Et venias huc, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quæ non extinguetur quoadusque finiantur quæ incipies scribere. 26 Et tunc perfectis quædam palam facies, quædam sapientibus absconse trades, in crastinum enim hac hora incipies scribere. 27 Et profectus sum, sicut mihi præcepit, et congregavi omnem populum, et dixi : 28 Audi Israël verba hæc : 29 Peregrinati sunt patres nostri ab initio in Ægypto, et liberati sunt inde : 30 et acceperunt legem vitæ, quam non custodierunt, quam et vos post eos transgressi estis : 31 et data est vobis terra in sortem, et terra Sion, et patres vestri, et vos iniquitatem fecistis, et non servastis vias quas præcepit vobis Altissimus : 32 et justus judex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat. 33 Et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsum vestrum sunt. 34 Si ergo imperaveritis sensui vestro, et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis, et post mortem misericordiam consequemini. 35 Judicium enim post mortem veniet, quando iterum reviviscemus : et tunc justorum nomina parebunt, et impiorum facta ostendentur. 36 Ad me igitur nemo accedat nunc, neque requirat me usque dies quadraginta. 37 Et accepi quinque viros sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campum, et mansimus ibi. 38 Et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens : Esdra aperi os tuum, et bibe quo te potavero. 39 Et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi. Hoc erat plenum sicut aqua : color autem ejus ut ignis similis. 40 Et accepi, et bibi : et in eo cum bibissem, cor meum cruciabatur intellectu, et in pectus meum increscebat sapientia. Nam spiritus meus conservabatur memoria. 41 Et apertum est os meum, et non est clausum amplius. 42 Altissimus dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quæ dicebantur excessiones noctis, quas non sciebant. 43 Nocte autem manducabant panem, ego autem per diem loquebar, et per noctem non tacebam. 44 Scripti sunt autem per quadraginta dies libri ducenti quattuor. 45 Et factum est cum complevissent quadraginta dies, locutus est Altissimus dicens : Priora quæ scripsisti, in palam pone, et legant digni et indigni : 46 novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo. 47 In his enim est vena intellectus, et sapientiæ fons, et scientiæ flumen. Et feci sic.

Caput 15

recensere

1 Ecce loquere in aures plebis meæ sermones prophetiæ, quos immisero in os tuum, dicit Dominus : 2 et fac ut in charta scribantur, quoniam fideles et veri sunt. 3 Ne timeas a cogitationibus adversum te, nec turbent te incredulitates dicentium. 4 Quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur. 5 Ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium, et famem, et mortem, et interitum : 6 propter quod superpolluit iniquitas omnem terram, et adimpleta sunt opera nociva illorum. 7 Propterea dicit Dominus : 8 jam non silebo de impietatibus eorum quæ irreligiose agunt, nec sustinebo in his quæ inique exercent. Ecce sanguis innoxius et justus clamat ad me, et animæ justorum clamant perseveranter. 9 Vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innoxium ex illis ad me. 10 Ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur, jam non patiar illum habitare in terra Ægypti : 11 sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam plaga sicut prius, et corrumpam omnem terram ejus. 12 Lugebit Ægyptus, et fundamenta ejus plaga verberata, et castigatione quas inducet ei Deus. 13 Lugebunt cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum ab uredine, et grandine, et a sidere terribili. 14 Væ sæculo, et qui habitant in eo : 15 quia appropinquavit gladius et contritio eorum, et exurget gens contra gentem ad pugnam, et romphæa in manibus eorum. 16 Erit enim inconstabilitio hominibus, et alii aliis invalescentes non curabunt regem suum, et principes viæ gestorum suorum in potentia sua. 17 Concupiscet enim homo in civitatem ire, et non poterit. 18 Propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. 19 Non miserebitur homo proximum suum ad irrritum faciendum domos eorum in gladium ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. 20 Ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terræ ad me verendum, qui sunt ab Oriente, et ab Austro, et ab Euro, et a Libano, ad convertendos in se, et reddere quæ dederunt illis : 21 sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinu eorum. Hæc dicit Dominus Deus. 22 Non parcet dextera mea super peccatores, nec cessabit romphæa super effundentem sanguinem innoxium super terram. 23 Exiit ignis ab ira ejus et devoravit fundamenta terræ, et peccatores quasi stramen incensum. 24 Væ eis qui peccant, et non observant mandata mea, dicit Dominus. 25 non parcam illis. Discedite filii a potestate. Nolite contaminare sanctificationem meam, 26 quoniam novit Dominus omnes qui delinquunt in illum ; propterea tradidit eos in mortem, et in occisionem. 27 jam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis. Non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. 28 Ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente. 29 Et exient nationes draconum Arabum in curribus multis, et sicut flatus, eorum numerus fertur super terram, ut jam timeant et trepident omnes qui illos audient, 30 carmonii insanientes in ira, et exient ut apri de silva, et advenient de virtute magna, et constabunt in pugnam cum illis, et vastabunt portionem terræ Assyriorum. 31 Et post hæc supervalescent dracones nativitatis suæ memores, et convertent se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos. 32 Isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum, et convertent pedes suos in fugam, 33 et a territorio Assyriorum subsessor obsidebit eos, et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitu illorum, et contentio in reges ipsorum. 34 Ecce nubes ab oriente, et septentrione usque ad meridianum, et facies earum horrida valde, plena iræ et procellæ, 35 et collident se invicem, et collident sidus copiosum super terram, et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem, 36 et fimus hominis usque ad substramen cameli, et erit timor et tremor multus super terram, 37 et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor apprehendet illos : et post hæc movebuntur nimbi copiosi 38 a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente : 39 et superinvalescent venti ab oriente, et recludent eam, et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exterritationem ad orientalem ventum et occidentem violabitur : 40 et exaltabuntur nubes magnæ et validæ plenæ iræ, et sidus, ut exterreant omnem terram, et inhabitantes eam, et infundent super omnem locum altum et eminentem sidus terribile, 41 ignem et grandinem, et romphæas volantes, et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi plenitudine aquarum multarum. 42 Et demolientur civitates, et muros, et montes, et colles, et ligna silvarum, et fœnum pratorum, et frumenta eorum. 43 Et transibunt constantes usque ad Babylonem, et exterent eam : 44 convenient ad ipsam, et circuibunt eam, et effundent sidus, et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque in cælum, et omnes in circuitu lugebunt eam : 45 et qui sub ea remanserint, servient his qui exterruerunt. 46 Et tu Asia concors in spem Babylonis, et gloria personæ ejus, 47 væ tibi misera propter quod assimilasti ei, et ornasti filias tuas in fornicatione, ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui tecum cupierunt semper fornicari. 48 Odibilem imitata es in omnibus operibus ejus, et in adinventionibus ejus : propterea dicit Deus, 49 Immittam tibi mala, viduitatem, paupertatem, et famem, et gladium, et pestem, ad devastandas domos tuas a violatione, et morte, et gloria virtutis tuæ. 50 Sicut flos siccabitur, cum exurget ardor, qui emissus est super te, 51 infirmaberis ut paupercula plagata et castigata a mulieribus, ut non possint te suscipere potentes et amatores. 52 Numquid ego sic zelabor te, dicit Dominus, 53 nisi occidisses electos meos in omni tempore, exaltatus percussionem manuum, et dicens super mortem eorum, cum inebriata esses, 54 Exorna speciem vultus tui ? 55 Merces fornicationis tuæ in sinu tuo, propter hoc redditionem accipies. 56 Sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus, et tradet te in malum. 57 Et nati tui fame interient : et tu rhomphæa cades, et civitates tuæ conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. 58 Et qui sunt in montibus, fame peribunt, et manducabunt carnes suas, et sanguinem bibent a fame panis et siti aquæ. 59 Infelix per maria venies, et rursum accipies mala. 60 Et in transitu allident civitatem occisam, et exterent aliquam portionem terræ tuæ, et partem gloriæ tuæ exterminabunt, rursum revertentes ad Babylonem subversam. 61 Et demolita eris illis pro stipula, et ipsi erunt tibi ignis : 62 et devorabunt te, et civitates tuas, terram tuam et montes tuos, omnes silvas tuas et lignum fructiferum igni comburent. 63 Filios tuos captivos ducent, et censum tuum in prædam habebunt, et gloriam faciei tuæ exterminabunt.

Caput 16

recensere

1 Væ tibi Babylon et Asia, væ tibi Ægypte et Syria. 2 Præcingite vos saccis et ciliciis, et plangite filios vestros, et dolete : quoniam appropinquavit contritio vestra. 3 Immissus est vobis gladius, et quis est qui avertat illum ? 4 Immissus est in vobis ignis, et quis est qui extinguat illum ? 5 Immissa sunt vobis mala, et quis est qui repellat ea ? 6 Numquid repellet aliquis leonem esurientem in silva, aut extinguet ignem in stipula, mox quando cœperit ardere ? 7 Numquid repellet aliquis sagittam a sagittario forti missam ? 8 Dominus fortis immittit mala, et quis est qui repellat ea ? 9 Exiit ignis ex iracundia ejus, et quis est qui extinguat eum ? 10 Coruscabit, et quis non timebit ? Tonabit, et quis non pavebit ? 11 Dominus comminabitur, et quis non funditus conteretur a facie ipsius ? 12 Terra tremuit et fundamenta ejus, mare fluctuat de profundo, et fluctus ejus disturbabuntur, et pisces ejus a facie Domini, et a gloria virtutis ejus : 13 quoniam fortis dextera ejus quæ arcum tendit : sagittæ ejus acutæ quæ ab ipso mittuntur, non deficient, cum cœperint mitti in fines terræ. 14 Ecce mittuntur mala, et non revertentur donec veniant super terram. 15 Ignis succenditur, et non extinguetur, donec consumat fundamenta terræ. 16 Quemadmodum non redit sagitta missa a valido sagittario, sic non revertentur mala quæ missa fuerint in terram. 17 Væ mihi væ mihi : quis me liberabit in illis diebus ? 18 Initium dolorum et multi gemitus, initium famis et multi interitus, initium bellorum et formidabunt potestates, initium malorum et trepidabunt omnes. 19 In his quid faciam, cum venerint mala ? 20 Ecce fames et plaga, et tribulatio, et angustia missa sunt flagella in emendatione, 21 et in his omnibus se non convertent ab iniquitatibus suis, neque flagellorum memores erunt semper. 22 Ecce, erit annonæ vilitas super terram, sic ut putent sibi esse directam pacem, et tunc germinabunt mala super terram, gladius, fames, et magna confusio. 23 A fame enim plurimi qui inhabitant terram interient, et gladius perdet ceteros qui superaverint a fame, 24 et mortui sicut stercora projicientur, et non erit qui consoletur eos. Derelinquetur enim terra deserta, et civitates ejus dejicientur. 25 Non derelinquetur qui colat terram, et qui seminet eam. 26 Ligna dabunt fructus, et quis vindemiabit illa ? 27 Uva matura fiet, et quis calcabit illam ? erit enim locis magna desertio. 28 Cupiet enim homo hominem videre, vel vocem ejus audire. 29 Relinquentur enim de civitate decem, et duo de agro qui absconderint se in densis nemoribus, et scissuris petrarum : 30 quemadmodum derelinquuntur in oliveto et singulis arboribus tres aut quattuor olivæ. 31 Aut sicut in vinea vindemiata racemi relinquuntur ab his qui diligenter vineam scrutantur : 32 sic relinquentur in diebus illis tres aut quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphæa. 33 Et relinquetur terra deserta, et agri ejus inveterabunt, et viæ ejus, et omnes semitæ ejus germinabunt spinas, eo quòd non transient homines per eam. 34 Lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiæ earum non habentes adiutorium : 35 sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur. 36 Audite vero ista, et cognoscite ea servi Domini. 37 Ecce verbum Domini, excipite illud : ne diis credatis de quibus dicit Dominus. 38 Ecce appropinquant mala, et non tardant. 39 Quemadmodum prægnans cum parit in nono mense filium suum, appropinquante hora partus ejus ante horas duas vel tres, dolores circumeunt ventrem ejus, et prodeunte infante de ventre non tardabunt uno puncto : 40 sic non morabuntur mala ad prodeundum super terram, et sæculum gemet, et dolores circumtenebunt illud. 41 Audite verbum, plebs mea : parate vos in pugnam, et in malis sic estote, quasi advenæ terræ. 42 Qui vendit, quasi qui fugiat : et qui emit, quasi qui perditurus. 43 Qui mercatur, quasi qui fructum non capiat : et qui ædificat, quasi non habitaturus. 44 Qui seminat, quasi qui non metet : sic et qui vineam putat, quasi non vindemiaturus. 45 Qui nubunt, sic quasi filios non facturi : et qui non nubunt, sic quasi vidui. 46 Propter quod qui laborant, sine causa laborant : 47 Fructus enim illorum alienigenæ metent, et substantiam illorum rapient, et domos evertent, et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos. 48 Et qui negotiantur in rapina, quantum diu exornant civitates et domos suas, et possessions et personas suas, 49 tanto magis adzelabor eos super peccata sua, dicit Dominus : 50 Quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde, 51 sic zelabitur justitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in facie, cum venerit qui defendat exquirentem omne peccatum super terram. 52 Propterea nolite similari ei, nec operibus ejus : 53 quoniam adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra, et justitia regnabit in vos. 54 Non dicat peccator se non peccasse : quoniam carbones ignis comburet super caput ejus, qui dicit : Non peccavi coram Domino Deo et gloria ipsius. 55 Ecce Dominus cognoscet omnia opera hominum, et adinventiones illorum, et cogitationes illorum, et corda illorum. 56 Dixit enim : Fiat terra, et facta est : fiat cælum, et factum est. 57 Et in verbo illius stellæ fundatæ sunt, et novit numerum stellarum. 58 Qui scrutatur abyssum, et thesauros illarum : qui mensus est mare, et conceptum ejus. 59 Qui conclusit mare in medio aquarum, et suspendit terram super aquas verbo suo. 60 Qui extendit cælum quasi cameram, super aquas fundavit eum. 61 Qui posuit in deserto fontes aquarum, et super verticem montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti petra, ut potaret terram. 62 Qui finxit hominem, et posuit cor suum in medio corporis, et misit ei spiritum, vitam et intellectum, 63 et spiramen Dei omnipotentis qui fecit omnia, et scrutinat omnia absconsa in absconsis terræ. 64 Hic novit adinventionem vestram, et quæ cogitatis in cordibus vestris peccantes et volentes occultare peccata vestra. 65 Propter quod Dominus scrutinando scrutinavit omnia opera vestra, et traducet vos omnes, 66 et vos confusi eritis cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erunt, quæ accusatores stabunt in die illo. 67 Quid facietis ? aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Deo et angelis ejus ? 68 Ecce judex Deus, timete eum. Desinite a peccatis vestris, et obliviscamini iniquitates vestras jam agere eas in sempiterno, et Deus educet vos, et liberabit de omni tribulatione. 69 Ecce enim incenditur ardor super vos turbæ copiosæ, et rapient quosdam ex vobis, et cibabunt idolis occisos : 70 et qui consenserint eis, erunt illis in derisum, et in improperium, et in conculcationem. 71 Erit enim locis locus, et in vicinas civitates exurrectio multa super timentes Dominum. 72 Erunt quasi insani nemini parcentes, ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum, 73 quia devastabunt et diripient substantias, et de domibus suis eos ejicient. 74 Tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne. 75 Audite dilecti mei, dicit Dominus : Ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos. 76 Ne timeatis, nec hæsitetis, quoniam Deus dux vester est. 77 Et qui servat mandata et præcepta mea, dicit Dominus Deus ne præponderent vos peccata vestra, ne superelevent se iniquitates vestræ. 78 Væ qui constringuntur a peccatis suis, et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva, et spinis tegitur semita ejus per quam non transit homo, et excluditur, et mittitur ad devorationem ignis.