There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Hieronymi in librum Esther præfatio

 Ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam In librum Job 

Librum Esther variis translatoribus constat esse vitiatum : quem ego de archiviis Hebræorum revelans, verbum e verbo expressius transtuli. Quem librum editio vulgata, laciniosis hinc unde verborum finibus trahit, addens ea quæ ex tempore dici poterant, et audiri : sicut solitum est scholaribus disciplinis, sumpto themate, excogitare quibus verbis uti potuit qui injuriam passus est, vel qui injuriam fecit. Vos autem o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebræorum studuistis intrare, et interpretum certamina comprobastis, tenentes Esther Hebraicum librum, per singula verba nostram translationem aspicite, ut possitis agnoscere, me nihil etiam augmentaasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in Hebræo habetur historiam Hebraicam Latinæ linguæ tradidisse. Ne affectamus laudes hominum, nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus : quoniam "Deus dissipat ossa eorum qui hominibus placere desiderant" [Psal. 52] : et secundum Apostolum, "Qui ejusmodi sunt, servi Christi esse non possunt" [Galat. 1]. Rursum, in libro Esther alphabetum ex minio usque ad Teth litteram fecimus diversis in locis, volentes scilicet Septuaginta interpretum ordinem per hoc insinuare studio lectori. Nos enim juxta morem Hebraicum, ordinem prosequi etiam in Septuaginta editione maluimus.