Vulgata Clementina/In Psalterium praefatio

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Hieronymi in Psalterium,
quod secundum Septuaginta editionem correxit, præfatio

 Alia præfatio In libros Salomonis 

Psalterium Romæ dudum positus emendaram : et juxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna tamen ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum, plusque antiquum errorem, quam novam emendationem valere : me cogitis, ut veluti quodam novali, scissum jam arvum exerceam, et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem : æquum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur. Unde consueta præfatione commoneo tam vos quibus forte labor iste desudat, quàm eos qui exemplaria istiusmodi habere voluerint, ut quæ diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur. Notet sibi unusquisque vel jacentem lineam vel radiantia signa, id est obelos, vel asteriscos. Et ubicumque virgulam viderit præcedentem, ab ea usque ad duo puncta quæ impressimus, sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi. Ubi autem perspexerit stellæ similitudinem, de Hebræis voluminibus additum noverit æque usque ad duo puncta, juxta Theodotionis dumtaxat editionem, qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat. Hæc ego et vobis, et studioso cuique fecisse me sciens : non ambigo multos fore quì vel invidia, vel supercilio malint contemnere videri præclara quam discere : et de turbulento magis rivo, quàm de purissimo fonte potare.