Sine Nomine
Alia Hieronymi præfatio

 In librum Job In Psalterium, quod secundum Septuaginta editionem correxit 


Si aut fiscellam junco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus sollicita mente pertractarem ; nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia juxta sententiam Salvatoris : volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare ; mihi genuinus infigitur : corrector vitiorum, falsarius dicor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros habere volunt codices, quàm emendatos. Quapropter, o fratres dilectissimi, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello, calathis, sportellisque, munusculis monachorum, spiritalia hæc et mansura dona suscipite : ac beatum Job, qui adhuc apud Latinos jacebat in stercore, et vermibus scatebat errorum, integrum, immaculatumque gaudete. Quomodo enim post probationem atque victoriam, duplicia universa ei sunt reddita ; ita ego in lingua nostra, ut audacter loquar, feci eum habere quæ amiserat. Igitur, et vos, et unumquemque lectorem solita præfatione commoneo, et in principiis librorum eadem semper annectens, rogo, ut ubicumque præcedentes virgulas videritis, sciatis ea quæ subjecta sunt, in Hebræis voluminibus non haberi. Porro ubi stellæ imago præfulserit, ex Hebræo in nostro sermone addita sunt. Nec non et illa quæ haberi videbamur, et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis magno labore correxi : magis utile quid ex otio meo ecclesiis Christi venturum ratus, quàm ex aliorum negotio.