Aperire sectionem principem
D. FERDINANDI VILLEGATIS
bucolica.
ecloga secunda.
VIVES.
Fairytale left blue.png Ecloga I - Marianna Ecloga III - Crotale Fairytale right blue.png

Extinctum lucidas miserando funere Vivem
(Gloria pastorum Lycidas, & gentis Iberae)
Flebat, & adversae repetebant carmina sylvae.
Vos mihi, vel Dryades, vel rustica numina Fauni,
(Vos meministis enim) Juvenis memorate querelas,
Commemorate pias lacrymas, renovate dolorem
Infandum; nam vos fama est ad carmina moestos
Adjunxisse sonos, tremulaque ululasse cicuta.
Coepit, & undosae requierunt murmura ripae.

Quandoquidem, Musae, laetum deducere carmen,
Nec licet his posthac sylvis deponere luctum
Pastores, finemve aliquem sperare malorum;
Plangite Thespiades mecum, renovate dolorem.

Plange, sacer collis, vosque o sanctissima ruris
Numina, sylvicolae Fauni, Satyrique bicornes,
Oreades, Dryadesque, & pastoralis Apollo,
In lacrymas tumido dissolvite pectora fletu.

Pastorum sacri saltus, nemora ipsa, paterque
Pan nemorum, Panisque vagi per rura ministri,
Pastores gemitu moesto, tristisque ululatu
In lacrymas properate meas, & jungite fletus
Fletibus, ut numquam cesset dolor improbus imo
Pectore, vel nostris oculis educere flumen.

Plangite, campestres fagi, loca sueta poetam,
Audire, aut teneros ludentem carmine amores,
Aut vitae leges populos & jura docentem.
Plangite, & his ipsis saxis fata aspera moestae
Dicite, & in fluvios lacrymarum vertite cautes.

Vos quoque, deserti fontes, & flumina, quondam
Ad numeros facili lapsu consueta venire,
Et vatem attonitis mirari laeta sub undis,
Seu caneret sylvas calamis, seu castra tonaret,
Sive etiam antiquos exponeret ordine vates,
Aut nostri vires animi, aut arcana doceret
Naturae, linguaeve animi, summasque verendae
Relligionis opes, nostrae mysteria legis;
Verae, inquam, & certae legis, miracula mundo
Genti cuique suo de dogmate duceret; & rem
Conficeret varie, variis & gentibus unam:
Vertite laetitiam in planctum, mecumque dolete
Infandos patriae casus, lacrymosaque fata.
Et tu, quae tacitos sylvarum occulta meatus
Echo maesta colis; properare novissima verba
Desine, & a primo lacrymas maestissima nostras
Perpetuum repete, & mediis resonantia sylvis.

Verba ipsa, & lacrymas ipsas incidito truncis
Plangite, desertae valles, atque omine maesto
Pinge nigras violas, tellus, & lilia nigra.

Vives amor Phoebi, pastorum gloria Vives,
Vives, quo vivente novem vixisse Camenae,
Et moriente simul merito occubuisse potestis
Credi, sublatus medio est in tempore vitae.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Nulli per campos flores, & nulla virescat
Herba, nec in violis, aut in formoso amarantho
Vividus ille color vigeat, nec fulgida virtus.
Marcescant violae, marcescant luctu amaranthi.
Alma fides, & summa jacet facundia. Quis jam
Audeat hoc sperare magis, laudemque mereri?
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Heu heu! torrentur spinae, paulumque moratae
Dum renovant veteres vultus, viresque resumunt;
Ad primam redeunt formam, gaudentque renasci.
At nos una semel postquam lux deficit, actum est.
Non venti, aut pluviae, aut soles, nos reddere terris,
Non primum poterit ver, donec cuncta resurgant
Corpora judicium ad summum Coelive, Erebive.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.
Et soles fugiunt terras, conduntque sepulcro
Occiduos radios, sed rursus sponte renati,
Inque statum revocant primum vitamque diemque.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

O ter, ter felicem Orpheum, cui fata dedere,
Securum ante obitum dominam ut deduceret Orco,
Ire lacus Stygios, quo nunc timor ultimus ire est.
Victus erat Rhadamantus atrox, & victa Megaera,
Ipse etiam in lacrymis motus rex dirus Averni.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.
Quare ergo ad numeros curvae tam maesta cicutae
Carmina, mi quare componere non licet, altos
Ut moveam divos? & Vivem reddere terris
Exorem? Quod si superis mea carmina nota
Non sunt, ut Getici vatis; miserabile fatum
At debet movisse deos, & reddere grata.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Si tamen humanam divus jam ducere vitam
Spernat, & in terras mecum descendere nolit;
O, mihi si forsan reditum via clausa recuset!
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

O tamen, o vana haec mea vota! o tracta procellis
Mens! medicis herbis numquam, nec carmine possunt
Inverti decreta deum, & currentia fata.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Esto possit ebur nitidum, si fabula non est,
Esto tamen possit, falsa sub imagine somni
Effigiemque viri, & vivas ostendere voces;
Non tamen illum ipsum sylvae instaurare valebit,
Non pecori, & maestis poterit pastoribus umquam
Reddere, nec caelo tam clarum tollere sidus:
Sidus, de cujus fulgebant lumine sylvae,
Quo sine nunc caecae sylvae, nunc frigida rura.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Et tu fertilibus, pater optime Turia, ripis
Undique collectas sacra in penetralia Nymphas
Coge tuas, lacrymisque urnas effundere plenas
Pleno e fonte jube, ne jam ferat alveus amnem.
Tu roseo cursu felicem interluis oram,
Surgit ubi partu fecunda Valenta Vivis:
Nunc obitu maesto miseranda Valentia Vivis.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Te tamen ille facit, toto ut notissimus orbe
Tantum alios inter tollas caput arduus amnes,
Quantum inter fragiles abies aut palma myricas.
Ergo pater, si te celebrant doctissima Vivis
Scripta, tuum vates celebret qui dignus alumnum
Da facilis, Vivemque sonent nemora omnia circum,
Sit licet in sylvis, ac usque ad sidera notus.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Aut mihi si celebrare datum per rura magistrum est,
Et satis ipse licet Vivis sit nomine clarus;
Attamen hoc ipsum nomen super astra referre,
Da faciles versus, & pondus habere cicutam.
Et mea sint quamvis sylvestria carmina; sed tu,
Tu tamen illa legi fac sint ut digna, nec obstet
Rusticitas, quin grata dolor justissimus esse
Efficiat, pietasque agrestem temperet artem.
Non tamen ut chartis umquam sint digna notari
Carmina, sed maneant has inter rustica fagos,
Plena pii affectus tantum, quantum artis egena:
Hic ut pulchra viri sylvestribus edita truncis
Gesta legant alii pastores, optima quondam
Haec qui rura colent, moresque, animumque verendum,
Eloquiumque grave, & summum virtutis amorem;
Et magis, atque magis crescendo nomen in annos
Attolant sylvae memores, & Vivis honorem.
Gramina dum campos, dum ornabunt sidera caelum,
Perpetuo servent incisi nomina trunci.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Ipsae tunc sylvae, volucresque, feraeque, hominesque,
Atque adeo superique omnes, quibus optima curae
Rura; pater Sylvanus, agri nemorumque magister;
Pan etiam custos ovium, Satyrique bicornes,
Et Satyrum crudelis amor, non ultima Nymphae
Numina, magnum illud nomen, dignumque beatis
Sedibus excelso celebrabunt carmine, ne sit
Notior in sylvis Corydon, Daphnisve Menalcae.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Et quoniam graviore mihi libet ire cothurno,
Et triviale sonans ad finem linquere carmen;
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Non facit ad nostrum vilis jam fistula votum,
Obscurumve sonans & pastorale cicuta;
Sed calami, quales Pan primus nuper in altis
Nonacriae reperit sylvis, quos aethere ab alto
Audiat, & placido collaudet sidere Vives.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Ille suos radios hucusque extendat, & ille
Auxilium praestet facilis; caelumque relinquens
Saepe suum motus pietate invisat amicum,
Dum loquor, & tristis lacrymas effundere pergo:
Aut si forte viri sors est, quam laudibus aequis
Tollere lingua minor nequeat; levet ipse jacentem,
Excusetque rudem calamum, & sine pondere carmen,
Ostendatque viam, nostris ut versibus olim
Rura per & sylvas merita cum laude feratur.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Verum & tempus erit, cum sint in honore Camoenae,
Atque hominum ex oculis caecae caliginis umbra
Pulsa procul; tunc parva animis depellere longe
Curandum, & magnas ad res intendere mentem,
Tunc ego nostra satis (nam sunt) male culta videri
Carmina posse reor; spero tamen affore sylvis
Pastores, qui inculta tamen laudanda putabunt:
Atque hodie multi qui sunt sine honore, videbunt
Tunc inscripta rosis magna cum laude per agros,
Perque altas incisa legent sua nomina sylvas.
Plangite, Thespiades mecum, renovate dolorem.

Tunc liquidi fontes, & grato murmure rivi
Haec, modo quae canimus, repetent labentibus undis
Formosas inter viridanti gramine valles.
Tunc etiam Zephiris commota cacumina sylvae
(Formosae sylvae, tibi quas nos sevimus) ipsis
Respondent ventis, vocemque per aera mittent.
Ponite, Thespiades, luctum; finite dolorem.

O fortunati nimium felicibus ausis
Pastores, tantae moti qui laudis amore
Solvere sunt alas ausi, & se credere caelo!
Sit licet ignotum, quo tandem tempore habebunt
Nomen honoratum, aut aliqua cum laude legentur.

Tu tamen, o felix anima, & magni incola caeli,
Jam divum numerata choro, quae numine dextro
Nos audis, superisque ipsis ostendis ab alto
Aethere: placato nostri leve pignus amoris
Sidere suscipies, maestissima signa doloris,
Inferias tumulo saltem cinerique dicatas;
Et dabis, aeterna ut laurus sub fronde sepulcrum
Hoc tegat, haec inquam laurus tibi sacra, meosque
Incisos super astra ferat de cortice versus:
Ut quicumque tuos cineres visurus ab omni
Venerit orbe, meum commendet pastor amorem;
Et dicat: Lycidas, Lycidas hic funera Vivis
Flevit, & ingenti pietate secutus amicum est.

Interea grato circumsonet unda sepulcrum
Murmure, & excelsae glomerentur manibus arae;
Ingentes arae, tibi queis sollemnia vota
Agricolae faciant hilares, & pocula fundant
Lacte novo, & pingui spumantia pocula olivo.

Tunc, mihi si vitae tantum concesserit aetas,
Aut superi dederint, merita ut te laude volentem
Tollere nec fatum, aut urgentia sidera mutent;
Efficiam, ne te memori mors eximat aevo,
Flumina dum cycni, dum pontum flumina amabunt:
Hoc si nostra tamen promittere carmina possunt.

Ille haec: sed maestae flebant sub flumine Nymphae;
Cogere donec oves puerum nox atra coegit.



F I N I S.
Fairytale left blue.png Ecloga I - Marianna Ecloga III - Crotale Fairytale right blue.png

Fontes

  • Lama, Bernandus Andreas, Ferdinandi Ruizii Villegatis burgensis quae exstant opera, Typis Joannis Baptistae Albrizzi Hieron. fil., Venetiis, 1734.