Aperire sectionem principem
D. FERDINANDI VILLEGATIS
bucolica.
ecloga prima.
MARIANNA.
Ecloga II - Vives Fairytale right blue.png


Euzonus

Aphthone, pastores (verum si dixit Iolas)
Eumorphum tremulis doctum deducere cannis
Carmen, & insignem Philomusum Palladis arte,
Audisti cantu certantes. Si vacat (en nos
Non procul ad frigus patulis vocat optima ramis       5
Quercus) pascentes dum servat Tytirus agnos,
Sub placida recubans umbra modulabere versus;
Seu quos Eumorphus, seu quos Philomusus agebat.


Aphthonus

Quodcunque optabis, nostrum est parere, jubeto;
Sive sub umbrosa placeat requiescere quercu,       10
Sive libet potius ripae succedere; tauros
Hac aget ad potum Lycabas; corylosque capellas
Carpentes, Euzone, procul spectare juvabit.


Euzonus

Te quoque disparibus calamis certasse Menalcae
Hac sub valle, bonus Dorilo referebat Amyntas.       15


Aphthonus

Quid facerem? Anne puer nos ille impune lacessat?
Quin potius victus (divini opus Alcimedontis)
Pocula bina dedit nobis, quae candida Chloris
Nunc habet, illa licet peteret formosus Alexis.


Euzonus

Montibus his Lycidas cedat tibi, cedat & Aegon.       20


Aphthonus

Quid Satyrus Phoebo si cedat, Picaque Musis?


Euzonus

Incipe: jam placidae successimus, Aphthone, ripae.
Aspice ut hic, vitreas fluvius dum devehit undas,
Murmuret, & grata spirare Favonius aura
Coeperit: has inter salices recubabimus ambo.       25
Has salices Lycidas cecinit, Satyrosque sequentes,
Has etiam magnus cantavit Tytirus olim.


Aphthonus

Sylvicolae Dryades (nam vos meministe potestis)
Dicite quos versus Philomusus dixerit; & quos
Eumorphus, Thyrso sub judice, in ordine junxit.       30


Philomusus

Has inter cerasos, hujus prope fluminis undas
Vidimus intactam Mariannam, vidimus; atque heu
Heu miseri! fugiens, medio crudelis in igne
Nuda sinus, lasciva oculos, me linquit amantem.


Euzonus

Montibus his primum mea Francia foedera mecum       35
Junxit, & hac nobis dedit oscula prima sub ulmo.
Sed modo (sive alios volvit male sana furores,
Sive aliud) nostros tamen est oblita dolores.


Philomusus

Pan pater, aut altis de montibus exere dona,
Queis saevam placem Mariannam; munera seu si       40
Despicit, hac facito morituro in valle sepulchrum,
Et mortis causam tumulo superaddito nostro.


Euzonus

Pierides Nymphae, sacrum genus, aut mea nostras
Francia non spernet flammas, revocetque petentem;
Aut si saeva faces nostras oblita recusat;       45
Quaerite, quae nostram extinguat medicina dolorem.


Philomusus

Placatur capro Bacchus, canibusque Diana,
Tauro Neptunus, tauro Tyrinthius; & te,
Faune pater, tenerae perplacant exta capellae.
Hei mihi, quod non est, quae victima placet Amorem.       50


Euzonus

Magna Ceres gravidae lenitur sanguine porcae,
Falcifer at pueris gaudet pater; Isidis irae
Ansere placantur, lentoque Priapus asello:
Eumorphi sola gaudet sed Francia morte.


Philomusus

Dulce salix pecori est, sitientibus unda capellis,       55
Atque ovibus corylus, teneris quoque floribus imber.
Sed si nos formosa petat Marianna, vel unda,
Vel salice, & corylis erit, & mihi dulcior imbre.


Euzonus

Triste gelu teneris uvis, & floribus Auster,
Et Scyllae rapidus Nisus, cervisque molossi,       60
Sed me pulchra fugit si Francia; tristior Austro,
Tristior & Niso mihi sit, saevisque molossis.


Philomusus

Quid prodest, violae suaves, quid dulcia mella
Si sint? quid flores? quid candida lilia? si sit
Crudelis misero Marianna, & tristis amanti?       65
Tunc violae, & flores, tunc sint & tristia mella.


Euzonus

Francia si nobis tristis sit; tristia prata,
Triste pecus, lac triste mihi, tristesque capellae;
Et somnus tristis, tristis mea fistula, tristis
Ipse mihi, & vitae longe tristissimus usus.       70


Philomusus

Misimus heu quamvis gemina cum prole capellam,
Et catulum Mariannae pictae tigridis; at nos
Saeva facit tanti, quanti Jovis aliger aestrum.
Illam vos, superi, pro munere mittite nobis.


Euzonus

Nos quoque lascivum leporem, geminosque palumbos,       75
Et tibi ramosi, mea Francia, cornua cervi
Misimus: haec olim meruerunt oscula prima,
Sed modo, si venias, tibi jam majora dabantur.


Philomusus

Fraxinus haec, nostros quamvis Marianna calores
Negligat; haec, inquam, servabit fraxinus ignes.       80
Fraxinus his sylvis pulcherrima, crescite rami,
Crescite, & incisi mea nomina tollite trunci.


Euzonus

Haec abies, atque illa salix, cerasique Myconis;
Ipsa licet nolis, crudelis Francia, nostros
Aeternum referent ignes, & mixta per aethram       85
Nomina nostra tuis tollent ad sidera secum.


Aphthonus

Haec satis; Oceano nam mergitur aequore Phoebus:
Quae restant alias meliora, Euzone, canemus.


F I N I S.
Ecloga II - Vives Fairytale right blue.png

Fontes

  • Lama, Bernandus Andreas, Ferdinandi Ruizii Villegatis burgensis quae exstant opera, Typis Joannis Baptistae Albrizzi Hieron. fil., Venetiis, 1734.