Utopia/Liber II/De peregrinatione Utopiensium

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
De peregrinatione Utopiensium
1516

 De commerciis mutuis De aequatione ubertatis 

At si quos aut amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius etiam uidendi loci desyderium coeperit, a Syphograntis ac Traniboris suis ueniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat.

Mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistola principis, quae & datam peregrinandi copiam testatur, & reditus diem praescribit.

Uehiculum datur cum seruo publico, qui agat boues & curet. caeterum nisi mulieres in coetu habeant, uehiculum uelut onus & impedimentum, remittitur.

Toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, ubique enim domi sunt.

Si quo in loco diutius uno die commorentur, suam ibi quisque artem exercet, atque ab artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur.

Si semet autore quisquam extra suos fines uagetur, deprehensus sine principis diplomate, contumeliose habitus, pro fugitiuo reducitur, castigatus acriter. idem ausus denuo, seruitute plectitur.

Quod si quem libido incessat per suae ciuitatis agros palandi, uenia patris & consentiente coniuge, non prohibetur.

Sed in quodcunque rus peruenerit, nullus ante cibus datur, quam ante meridianum operis pensum, (aut quantum ante coenam ibi laborari solet) absoluerit.

Hac lege quouis intra suae urbis fines ire licet.

Erit enim non minus utilis urbi, quam si in urbe esset.

Iam uidetis quam nulla sit usquam ociandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna uinaria, nulla ceruisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut ocij non inhonesti faciunt.

 De commerciis mutuis De aequatione ubertatis