Utopia/Liber II/De aequatione ubertatis

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
De aequatione ubertatis
1516

 De peregrinatione Utopiensium De educatione et artibus 

Quem populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea quum aequabiliter ad omnes perueniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit.

In senatu Amaurotico (quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant) ubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior prouentus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil uicissim ab his recipientes quibus donant.

Sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt.

Ita tota insula uelut una familia est.

At postquam satis prouisum ipsis est, (quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis euentum prospexerint) tum ex his quae supersunt magnam uim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, & conchyliorum, uellerum, cerae, seui, corij, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam precio mediocri uenditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent, (nam id fere nihil est praeter ferrum) sed argenti atque auri praeterea, magnam uim in patriam reportant.

Cuius rei diutina consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant.

Itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem uendant, multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non priuatorum unquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem sequuntur.

Ciuitas ubi solutionis dies aduenerit, a priuatis debitoribus exigit creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur, usura fruitur.

Illi maximam partem nunquam repetunt.

Nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aequum censent.

Caeterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alij populo mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut quum bellum gerendum est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent domi seruant, uti aut extremis in periculis, aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externos (quos libentius quam suos ciues obijciunt discrimini) immodico stipendio conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerunque mercabiles, & uel proditione, uel infestis etiam signis inter se committi.

Hanc ob causam inaestimabilem thesaurum seruant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod eo iustius uereor, quo magis mihi sum conscius, nisi uidissem praesens, quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem.

Necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quanquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, quum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur.

Nempe quum pecunia non utantur ipsi, sed in eum seruent euentum, qui ut potest usu uenire, ita fieri potest ut nunquam incidat.

Interim aurum, argentumque (unde ea fit) sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non uidet quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua uiuere mortales queant, quum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia precium raritati fecisset. quin contra, uelut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime uero uana ac nihil profutura semouerit.

Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem uenire posset (ut est uulgi stulta solertia) ne deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, uident nimirum fore, ut aegre patiantur auelli quae semel in delitijs habere coepissent.

His rebus uti occurrant, excogitauere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostris (apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur) longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem.

Nam quum in fictilibus e terra uitroque elegantissimis quidem illis, sed uilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in priuatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque uasa conficiunt.

Ad haec catenas & crassas compedes, quibus cohercent seruos; ijsdem ex metallis operantur.

Postremo quoscunque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, & caput denique auro uincitur.

Ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae caeterae gentes non minus fere dolenter ac uiscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis uideretur.

Margaritas praeterea legunt in littoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt.

His ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accreuit aetatis, cum animaduertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, quum grandescunt nuces, bullas, & pupas abijciunt.

Itaque haec tam diuersa ab reliquis gentibus instituta, quam diuersas itidem animorum affectiones pariant, nunquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit.

Uenerunt hi Amaurotum (dum ego aderam) & quoniam magnis de rebus tractatum ueniebant, aduentum eorum terni illi ciues, ex qualibet urbe praeuenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso uestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo uenire consueuerant.

At Anemolij, quod longius aberant, ac minus cum illis commercij habuerant, quum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreuerunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, & miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere.

Itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes uestitu uersicolori, plerique serico, legati ipsi (nam domi nobiles erant) amictu aureo, magnis torquibus, & inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut seruorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere.

Itaque operae precium erat uidere, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium uestitu (nam in plateis sese populus effuderat) contulere. contraque non minus erat uoluptatis consyderare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putauerant.

Nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inuiserant, totus ille splendor apparatus pudendus uidebatur, & infimum quenque pro dominis reuerenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro seruis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt.

Quin pueros quoque uidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere.

En mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc & gemmulis utitur, ac si esset puerulus! At parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum.

Alij catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile seruus infringere, tam laxas rursus, uti quum fuerit libitum possit excutere, & solutus ac liber quouis aufugere.

Uerum legati postquam ibi unum, atque alterum diem uersati tantam auri uim in tanta uilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam uidissent, ad haec in unius fugitiui serui catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt.

Maxime uero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum uideatur, siquidem hanc ipsam (quantumuis tenui filo sit) ouis olim gestauit, nec aliud tamen interim, quam ouis fuit.

Mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id precij obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, & cui non plus ingenij sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen & sapientes & bonos uiros in seruitute habeat, ob id duntaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum stropha (quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet) ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, uelut appendix additamentumque numismatum.

Caeterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam qui diuitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxij, nullo alio respectu, quam quod diuites sunt, honores tantum non diuinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque auaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, uiuentibus illis ne unum quidem nummulum unquam ad se uenturum.

 De peregrinatione Utopiensium De educatione et artibus