C4i ECCLESIAMASSILIENSIS. 641

ejus episcopatus initium sumit ab anno 767. i potius ex conjectura, quam ex ullo certo testimonio. Idem dicendum de episcopatu Honorati, quem Cointius obiisse dicit anno eodem 767. successoremque habuisse S. Maurontum. Hic enim scriptor includit Maurontum inter duos Honoratos.

XIILHONORATUS II.

Successe S. Mauronto ex Ruffio & Cointio, qui ejus episcopatum ab anno 804. ad annum 811. producit. Sed de hoc episcopo nihil certi asseri potest ; quem utrum exstiterit ancipites fumus.

XIV. V AD ALDU S.

Hunc episcopum subministrat nobis chartarium locupletisiimum sancti Victoris, in quo legitur convenientia seu conventio ab hoc præsule & ejus clero facta cum Onaldo ejusque uxore Rodolena &c. de terris propriis S. victoris in pago Arelatensi, loco cognominato Submonte. Id actum est x. cal. JuniaS imperante Ludovico, indictione xr. quæ denotat annum 818. Subscripsit inter ceteros Theotbertus archidiaconus, quem Credimus eum ipsum esse, qui sequitur. Documentum ex quo episcopi ( hujus nausimus notitiam, editum est in probationibus ; estque charta II.

XV. THEODBERTUS al. TEUTBERTUS.

Theodbertus tempore Ludovici Augusti archidiacomiS, sub eodem imperatore in Massiliensi sedit cathedra ; qui pius princeps ad ejuS preces consirmavit donationem quam pater Carolus imperator fecerat monasterio S. Victoris,

  • datam ■ Isemburgi in palatio regio calend.

NovembriS indict. 1. pro jure vectigalis quod pensitarent naves in portu Massiliæ, juxta monasterium sub anchora residentes : a Lothario : quoque omnia sancti Victoris privilegia eo annitente firmantur. Iste anno primo Lotharii in Francia, in Italia XI1. indict. 13. Aquis-grani memoratur in altero privilegio confirmationis donationum Caroli Magni imperatoris, quod asservatur in S. Victoris tabulario Massiliensi, editumque est a nobis inter probationes. XVI. ALBOINUS.

Alboinus infulis Massiliensibus ornatus erat anno v. imperii Hlotharii, quo recuperavit teloneum de Leguino aRotberto vicario Adalberti comitis, quemadmodum legitur in magno chartario S. Victoris Massiliensis, ubi legitur notitia de restitutione istius villæ ; quod documentum jam editum in Gallia Christiana quadripartita, iterum recudi curavimus. XVII. LE OD O INUS.

Leodoinus cum episcopis Arelatensis regni, in synodo Mantalensi anno 879. idibus Octobris subscripsit electioni Bosonis regis, de qua jam non semel locuti fumus. Ruffius in historia Massiliensi, docet Leodoinum adfuisse conventui Cabilonensi anno S75. Sedit quidem hoc in cœtu episcopus S. ecclefia Massiliensis, sed nomen ejus nos latet.

XVIII. BERENGARIUS.

Hujus episcopi memoria conservatur in diplomate Carolomanni regis, quod exstat in tabulario Victorino, datum IV. nonas Februarii, anno v. regnante hoc rege indictione 2. hoc est Christi anno 884. Hoc regio præcepto villa Ciliani, ad preces hujus Berengarii episcopi, & Frotarii archiepiscopi restituitur Massiliensi sancti Victoris monasterio. Idem Berengarius adfuit concilio Nemausensiapud Villam-portus anno 886. cujus anno quoque 890. adhuc mentio fit in tabulis.

Apud Ruffium, Honoratum Bouche, Sammarthanos fratres, Berengario Venator sufficitur. Sed quis fuerit hic episcopus, quo tempore sederit, imo utrum exstiterit prorsos ignoratur.

XIX. D R o g o.

Drogo cui Manasses archiepiscopus Arelatensis donat abbatias sancti Gervasu & S. Andreæ ; quod monasterium erat situm in infula Camaricas camargue super fluvium Rhodani. Donatio facta est an. 925. cal. Junii ex magno chart. S. Victoris Massil. Ejusdem Drogonis episcopi Massil. legitur compositio facta cum Pontione & uxore ejus pro rebus sitis in pago Uzetico, Arelate XIV. cal. Julii an. 34- * regnante & imperante Hludovico filio Bosonis regis ; subscripsit Razo præpositus Arelat. ecclesiæ. XX. S. H0N0RATUS III.

S. Honoratus a Massilia dictus propter illustre genus, filius erat Pontii Massiliæ vicecomitis, juxta V. Cl. Antonium de Rufii in historia urbis Massiliensis, hunc autem pontisicem docet fuisse fratrem Bosonis Provinciæ comitiS. Hanc sententiam impugnat V. Cl. LudovicuS Antonius Ruffius Antonii filius ea ratione (tantus est in erudito viro veritatis amor) quia, inquit, Pontius vice-comes sedit judex cum aliis decem & octo ad componendam querelam inter Honoratum episcopum Massiliensem, & Bosonem Provinciæ comitem. Qui autem potuit esse judex in causa proprii filii adversos fratrem suum Bosonem ? Responderi tamen potest hos judices forsan electos esse a partibus, ad sua amicabiliter componenda dimdia ; quo in casu decebat operam Pontii vice-comitis adhibere. Aliæ tamen sunt rationes, quæ ancepS efficiant utrum S. Honoratussuerit Pontii vicecomitis filius. Quidquid vero sit de hujus episcopi patre, liquet eum suisse fratrem Guillelmi I. vice-comitis Massiliæ ; id enim constat ex instrumento cujusdam donationis ab hoc episcopo factæ sancto Victori, in cujus fine legitur. Acta in Massilia regnante Conrado rege. Signum dom. Honorati, qui chartulam istam fieri jussit.... Dom. Guillelmus frater suus vice-comet, & uxor sua Bilielclis, & concesserunt & voluerunt tum tb Ludovicus Bostinis filius coronatuscst rex anno 890. imperator 901. criccfimus quartus annus ejus regui cst 915. imperii936.