Narrat postea GregoriuS, quomodo Childebertus rex mitior factus, per Felicem legatum }>ro Theodoro Guntramnum regem patruum iium his verbis rogaverit: Deprecor dominum & patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil inju¬ ria inferat, Ijupd fi fecerit, confestim scandalum inter nos germinabit. Nihil tamen remisit Gun* tramnus de concepto in hunc episcopum odio, qui se sistere placito seu concilio apud Matis- conem indicto jussu regis coactus elt. At cum judicium exspectaret, Guntramnus gravi mor¬ bo cœpit ægrotare ; quod providentia Dei fac¬ tum putat Gregorius Turon. cogitabat enim, inquit, multos episcoporum exjilio detrudere. Theo¬ dorus itaque episcopus ad urvem suam regressus > favente omni populo cum laude susceptus est. Gra¬ vi autem peste Massiliam depopulante, cum inte- rim episcopus ad regem Childebertum proficisci coactus esset, ut de Nicetii patricii moderamine conquereretur, a rege tamen minime auditu^ pravis hominibus saepius in aula principum gra¬ tia valentibus, dum viri fancti repudiantur, Massiliam reversus Theodorus, pestis incendio nullis humanis remediis exstincto, ad divina Confugit. Paucis ergo cum ipso remanentibus se infra fancti Victoris basilicam continuit, ibi- que (vigiliis ac orationibus vacansDomini mi¬ sericordiam exorabat, ut tandem cessante in¬ teritu, populo liceret in pacequiescere ;precibus- 2ue suis inducias duorum obtinuit mensium. ed postea pestis recruduit, fortasse peccatis rursus in populo grassantibus. Pervenit Theo¬ dorus ad annum saltem 591. quo Gregorius Magnus ad eum scripsit Judæos, qui tum Mas¬ siliæ frequentes erant, adbaptismum vi cogen¬ dos non esse, sed ad sidem Christianam am¬ plectendam suaviter compellendos. Sanctissime actam vitam clausit feliciter an. circiter 594. X. SERENUS. Serenus non aliunde nobis notus, quam ex epistolis S. Gregorii Magni ad eum scnptis. In priori commendavit illiAugustinum monachum ejusque socios, quos in Britanniam ad Anglo- rum conversioncm miserat, necnon Candidum fiatrimonii ecclesiæ Romanæ rectorem in Gal- iis. In fecunda, post commendatum Sereno Cyriacum abbatem, quem ad Syagrium Au- gustodunensem episcopumlegaverat, eum re¬ darguit, quod imagines ecclesiarum fregisset ac projecisset, ne ab imperita multitudine ado¬ rarentur 5 laudatque illarum usum: idcirco enim inquit, pictura in ecclestis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo le¬ gant, qua legere in codicibus non valent. Monita Gregorii licet tanta prudentia, lenitate & be¬ nignitate temperata ægre tulit Serenus ; sinxit- que dubitare utrum litteræ sibi ab ipso per Cy¬ riacum abbatem scriptæ germanæ forent aut sictitiæ. Idcirco ipsum acrius increpat alia in epistola, damnatque zelum nulla discretione conditum, quo fregit imagines : Hinc autem, inquit, dum in hoc animi tui incaute motus exse- queris, ita tuos scandalisasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tud se communione suspen- deref, fluando ergo ad ovile Dominicum errantes Tomus I. SS ILI ENSIS. 640 oves adducis, qui quas habes retinere nonprava- les ? Proinde hortamur, ut... eorum animos, quos a tua dijsunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine, omni adnisutomniquestudio revo¬ care festines. Sopita hac altercatione S. Grego¬ rius Sereno commendavit quosdam monachos cum Laurentio presbytero & Mellito abbate in Britanniam missos, ubi tanta mesiis erat ut Augustinus ejusque socii ad eam colligendam non sufficerent, opeque indigerent. Ex his epistolis utcumque discimiiS, quo quantoque tempore Serenus episcopalem sedem obtinuerit. Prior enim epistola scripta est an. Christi 595. proindequejam tum Serenus epi- scqpus erat ; ultima vero ad annum Christi 600. refertur ; proindeque hunc annum attigit hic episcopus ;
A Sereno usque ad hunc episcopum fluxere fere quadraginta anni supra centum ; quo temporis decursu aut vacavit sedes, aut episcoporum, qui sederunt oblitterata est memoria, propter Saracenorum tota Gallia, maxime Provincia, præsertimque in orsa maritimis asiiduas . incursiones & populationes. An. circiter 739. hi barbari Arelatum occuparunt, Avenionem, Arausionem .ipsamque Massiliam ; quamquam hanc urbem in ea communi clade fuisse direptam neget Botichius, quod Maurontus, cujus proditione capta est, ibi moraretur. Hujus Sirocellæ tempore præfuisse Adalongum ecclesiæ Massilienn communis est opinio ;quem etiam titulo sanctitatis ornant, ejusque seitum calendis Martii aflignari volunt in Usuardi martyrologio, seu potius in additionibus Molani ad hoc martyrologium. Nulla tamen ejus mentio sit in y hodiernis breviariis ; & de ipso prorsus filent Bollandiani socii.
Johannes quidam Massiliensis episcopus dicitur adfuisse dedicationi ecclesiæ Anianensis an. 795. sed levi aut etiam nullo fundamento. Huic opinioni obest Cointius, qui extendit episcopatum S. Mauronti ab anno 767. ad 804.
S. Maurontus episcopus & abbas S. Victoris sub Hadriano I. papa, & regnante Carolo Magno sedebat. Is viilam caladius traditam olim sancto Victori a Nemphidiipatricii relicta Adaltrude, ablatam que dehinc per Antenerium patricium recuperavit a miflis dominicis Caroli Magni, & Marcellino comite Dignensi anno regni Caroli XI1. Christi 780. indictione XI. 8. cal. Martii ; quod pervetus documentum e libro chartarum cœnobii Massiliensis S. Victoris erutum describendum ex schedis Peireskianis curavimus, nostrisque probationibus inseruimus. Obiisse dicitur XI1. cal. Novembris anni
804. coliturque die 20. Octobris Massiliæ in ecclesia majori quæ corpus ejus ſervat[1]. Cointius
- ↑ Sepultus tamen dicitur in eccleſia inferiori S. Victoris in marmoreo monumento coloris albi, variis centaurorum utriuſque ſexus figuris exornato, pulcherrimique ut aiunt operis, & ipſo Mauronto longe vetuſtioris, utpote quod ſapiat paganiſſmum ; ejus inſcrintio quam alatæ virgines duæ ſuſtinent, ſic habet : D. M. Juliæ quintinæ, Coſſutia Hycla. mater. filiæ piiſſutut.