Turris Babel/Liber tertius/Sectio III/Caput IV


This is the stable version, checked on 7 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber tertius, Sectio III, Caput IV
1679
 Liber tertius, sectio III, caput III Liber tertius, sectio III, caput V 

Caput iv.

De linguæ Germanicæ origine, propagatione, et corruptione.


NUlli dubium esse debet, Germanos ab Ascanez filio Japheth, qui in divisione gentium in septentrionales partes se receperat, denominatos fuisse, et unanimi Hebræorum opinione stabilitur, qui in hunc usque diem, Aschenaz Germania. Aschenazim Germani.Germaniam אשכנז, et indigenas אשכנזים Aschenazim, vocant, uti pluribus testatur in sua Thisbe Rab. Elias, ubi se Askenazi vocat, id est, ortu Germanum; quoniam verò Tuiscon pronepos Noë unà cum Askenez, divisis dominiorum juribus hancce terrarum portionem vastissimam primò inhabitabant, hinc ab ejus nomine Germania, Tuisconia, seu Theutonia, et Germani Teutones, in hunc usque diem appellati fuerunt; à robore verò et Martio spiritu, quo vigebant, Germani, id est, 𝔊𝔞𝔯𝔪𝔞𝔫𝔫.Garmanni, quasi diceres, totos viros, vel 𝔄𝔩𝔩𝔢𝔪𝔞𝔫𝔫.Allemanni, id est, omnes viri, etymon vocis sortiti sunt, de quibus vide Bibliandrum, Trithemium, Aventinum, Germanos scriptores.


Lingua Germanica Imperialis.


  Germanicæ linguæ cultus.Hodie ad tantam perfectionem Imperatorum cultu exaltata fuit, ut sive ubertatem, et copiam, sive elegantiam, et in rebus genuinè exprimendis aptitudinem spectes nulli alteri linguæ cedere videatur, idque innumeri auctores, Theologi, Historici, Physici, Chymici, Medici, Mathematici, Poëtæ, Oratores qui omnis generis artes, et scientias, linguâ Germanicâ excultas publicæ luci dederunt, apprimè testantur. Ad dialectos ejus, quod attinet, illæ in Germania adeò differentes sunt, totque inveniuntur, quot differentes provinciæ, et regna in ea inveniuntur, quod et Italiæ, Galliæ, et Hispaniæ usu venit.
  Mistura linguæ Germanicæ cum aliis.Filiæ autem, quas peperit, sunt Belgica, Anglica, Scotica, Danica, Suecica. Belgica et Hollandica communicat cum proximis Coloniensibus, et Westphalis. Anglica originem suam sumpsit à Saxonibus, qui expulsis Valliis insulam occuparunt, Saxonicâ in Wallicam veterem substitutâ: unde et in hunc diem Anglo-Saxones dicuntur: vide de hisce Bedam. Totus denique Septentrio linguæ Germanicæ usum recipit, qui tamen successu temporis ita deflexit, ut vix tamen, nisi frequenti usu et consuetudine se mutuò intelligant. Sed de hisce suo loco.
  Lingua Hollandica filia Germanicæ adeò hodiè dilatata fuit, ut vel in ultimis finibus terræ, quin et in meditullio Indiarum, Lingua Batavica.Batavia nova, quam Geographi Java vocant, non audias nisi linguâ Germano-Batavicâ loquentes, quæ procul dubio successu temporum, barbararum hujusmodi regionum linguis commixta, novas semper et novas spurias parturiet. Constat lingua Germanica tot ac tantis monosyllabis, ut nonnullas integras periodos non nisi monosyllabis vocabulis congestas proferre soleat, v. g. 𝕴𝖈𝖍 𝖜𝖎𝖑 𝖒𝖎𝖙 𝖉𝖎𝖗 𝖓𝖆𝖈𝖍 𝖍𝖆𝖚𝖘 𝖌𝖊𝖍𝖓/𝖜𝖔 𝖎𝖈𝖍 𝖒𝖎𝖙 𝖉𝖎𝖗 𝖗𝖊𝖉𝖊𝖓 𝖜𝖎𝖑/𝖜𝖊𝖎𝖑 𝖎𝖈𝖍 𝖎𝖊𝖁𝖙 𝖋𝖊𝖎𝖓 𝖟𝖊𝖎𝖙 𝖍𝖆𝖇: et similia. Constat et polysyllabis vocibus verborum nominumque, quàm elegantissimè contextis, quæ quidem nulli nisi dictæ linguæ peritis patent. Verùm de elementis, articulis nominum, pronominibusque suo loco amplius.
  Cæterùm cætera linguæ ex Germanica, tantò majorem corruptionem passæ sunt, quantò magis ad Septentrionem accesserunt, Anglica, et Scotica, uti et Belgica ex vicina Gallia, plurima verba Gallica suæ inseruerunt, adeoque ex Gallica, et Germanica compositæ videntur, radicali tamen Germanico semper retento. Danica, Nortvegica, Suecica adeò deflexerunt, à materna indole, ut vix intelligantur, uti suo loco ostendetur. Est et in Septentrione lingua, quam Runicam vocant, et verbis, et characteribus differens; de qua pariter in sequentibus.
  Linguam Boëmicam in meditullio Germaniæ usurpatam, Sclavonicæ linguæ filiam esse, uti et Polonicam, et Moscoviticam, non est quod memorem, utpote ex Dalmatia illuc introductam: cum omnibus hujusmodi regiones notæ sint, eorumque idioma, instituta, et mores passim explicentur à Geographis; una sané consideratione digna occurrit Hungaria, quæ tametsi inter dictas regiones medium ferè locum, situmque obtineat, linguâ tamen ab omnibus diversissima utitur. Quod ut explicetur; dico Hungaricam linguam prorsus esse Geticam, seu Scythicam, quod innuere videtur Matthias Michou in suis de regionibus Septentrionalibus commentariis: Juhres, seu Juhri, de Juhra terra Scythiæ Septentrionalissima juxta ac frigidissima, utpote ad Mare glaciale sita, 500 milliar. Germanicorum à Moscua Moscoviæ metropoli dissitâ, descenderunt, et invenerunt terram planam ad Meridiem in regionem Gothorum in Scythia, ubi modò Tartari Zavalenses degunt, qui postea dum Attila Hunnorum, et Pannoniæ Rex ingentes exercitus ad intentam expeditionem cogeret, et hi è sede sua moventes, ad ripam Danubii consederunt; et cum tota Pannonia Sclavorum jurisdictioni jubesset, Juhri bello moto post abitum Attilæ Sclavos omnes ferè trucidarunt, terramque in hunc usque diem possederunt, reliquis Sclavis in finibus Pannoniæ regiones inhabitantibus. Itaque Juhri à regione Scythiæ sic dicti, de qua oriundi exierunt, nominati sunt, quos postea Sclavi Hugros, et vicinæ nationes Hungaros vocarunt; unde profectò diversitas linguæ Hungaricæ luculenter patet, quam Hugri Scythæ secum, tanquam vernaculam, et nulli alteri permixtam ex Tartaria in Hungariam transtulêre, in hunc usque diem durantem. Si quis verò meliorem Hungarorum originem ostenderit, huic non difficulter subscribemus. Termini verò Hungariæ nec non linguarum diversitas à Georgio Vernero lib. de Aquis mineralibus Hungariæ sic describuntur. Pannoniæ appellatione non eam tantùm comprehendo Danubii ripam, cùm qua ea, quæ dicta est secunda Pannonia, ab Arabone fluvio, qui Ptolemæo est Narabo, nunc vulgò Raba, ad Savum excurrit; sed quicquid præterea Hungari in altera Danubii ripa tenent, quod quidem latissimè patet. Tenet enim totam Jazygum Metanastarum regionem, quam Ptolemæus fluminib. Danubio, Tibisco, ac montibus Sarmaticis finit. Sunt autem montes Sarmatici, qui Hungaros à Rutenis, Polonis, Moravis, Silesiis, et eâ Austriæ parte, quæ citra Danubium est, dirimunt. Ad quos pertinet Carpathus, ita ut jam vulgata appellatione, omnis tractus Sarmaticorum montium Carpathus vocetur, quanquam mihi Ptolemæi descriptionem intuenti, Carpathus iisdem, quibus Dacia finibus videtur terminari. Porrò extat nunc quoque Jazygum natio inter Hungaros, quos ipsi voce decurtatâ Jaz vocant, ac retinent iidem etiamnum linguam suam avitam, et particularem, Hungaricæ dissimillimam, atque eas sedes, quas Plinii descriptione quondam tenuerunt, nimirum campos, et plana, Dacis, ut idem ait, pulsis ad Patissum amnem, quem ego detractâ primâ syllabâ Tissum, vel, ut nunc vulgò vocant, Tizam accipio. Is verò Tibiscus est Ptolemæo, limes veteris Daciæ, cujus cultissima pars est Transsylvania, provincia multis habitaroribus frequens. Nam eam et Germani, quos appellant Saxonas, et Hungari, et Hungarorum antiquissimi dicti Siculi, qui linguâ suâ sunt Zekheli, et ad hujus imitationem è quibusdam vocantur Ceculi, incolunt, ut omittam pervetustas Romanorum reliquias Valachos, qui frequentes ibidem vicos, et pagos habent: potiuntur tamen rerum Hungari, et penes eos imperium est: eoque fit, ut Transsylvani quoque Hungarorum nomine censeantur. Verùm de elementis hujus linguæ in II Tomo Atlantis Polyglossi.

 Liber tertius, sectio III, caput III Liber tertius, sectio III, caput V