Turris Babel/Liber tertius/Sectio III/Caput III

Liber tertius, Sectio III, Caput III
1679
 Liber tertius, sectio III, caput II Liber tertius, sectio III, caput IV 

Caput iii.

De varia qualitate, vicissitudine, et augmento linguæ Latinæ.


Varius status Italiæ variavit linguam latinam.CErtum est, linguam Latinam ab initio non statim ad ultimam suam perfectionem pertigisse; quare hoc loco triplicem lingua statum confideramus: priscum, Romanorum, et posterum mixtum. Priscam linguam vocamus, quæ tempore Pelasgorum, Euandri, Turni, Aborigenum in Latio; Romanam verò linguam vocamus, quæ paulò post consulatus Romani initium usque ad declinationem imperii Romani, ejusque monarchiæ ex Occidente in Orientem translatione, usque ad Gothorum adventum duravit; posteram, quæ à barbaris corrupta in varias dialectos, Italicam, Gallicam, Hispanicam, quæ sunt Latinæ linguæ filiæ, abiit; Latina solummodò inter doctos remanente usque ad hæc tempora. Si itaque priscam consideremus, illa utique tempore Pelasgorum, Euandri, Turni, Faunique à Romana lingua multùm distitit, cujus argumento sunt versus et carmina sacerdotum Saliorum numinum; hæc enim teste Dionysio Halicarnassæo, vix, ac ne vix quidem suo tempore à quoquam intelligebantur, utpote quæ cum Græca et Latina Aborigenum commixta, legentibus inextricabilem difficultatem adferebat; idem de versibus deorum, et legibus regni à Numa Pompilio compositis, et promulgatis, quæ vix à posteris Romanis intelligebantur, et Tabulæ Rostratæ, tempore Consulum in Capitolio Romano etiamnùm superstes, inscriptio sat testatur.

TABULÆ ROSTRATÆ

Inscriptio prisca lingua Latina peracta.

SEd hanc nostram interpretationem genuinam esse, duo magnæ considerationis antiquitatum monumenta quàm luculentissimè demonstrant: quorum primum est Tabellæ Columnæ Rostratæ fragmentum, in Capitolio in hunc usque diem superstes, ex quo vera horum numerorum ratio petenda est, quam ad majorem veritatis attestationem hîc apponendam duxi, cujus defectum Petrus Ciacconius supplevit in proprio de hujus columnæ interpretatione edito libello.

Columnae Rostratae Inscriptio.

C. Bilios. M. F. aduorsom. Cartacinienseis. en. Siceliad rem. Cerens. ecest. ANOs. cocnatos. Popli. Romani. artisumad obsedeone D. eXEMET. LECIONeis. Cartacinienseis. omneis mAXIMOSQVE. MAGISTRaTOS. Lucaes bouebous. relicteis noVEM. CASTREIS. EXFOCIONT. MACELam. moenitam. vrbem pVCNANDOD. CEPET. ENQVE. EODEM. MACestratod. prospere rEM. NAVEBOS. MARID. CONSOL. PRIMOS. Ceset. resmecosque cLASESQVE. NAVALES. PRIMOS. ORNAVET. PArauetque. diebous. LX. cVMOVE. EIS. NAVEBOVS. CLASEIS. POENICAS. OMnis. paratasque. sVMAS. COPIAS. CARTACINIENSIS. PRAESENTEd. maxumod DICTATORED. OlorOM. IN. ALTOD. MaRID. PVCnandod uicet. xxxQVE. NAueis. cepeT. CVM. SOCIEIS. SEPTEm. res momque. ducis quin res mOSQVE. TRIRESMOSQVE. NAVEIS. Xx. depreset. auroM. CAPTOM. NVMEI ↀ. ↀ. ↀ. DCC.
arcenTOM. CAPTOM. PRAEDA. NVMEI. cccIↄↄↄ. e craue. CAPTOM. AES. cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ cccIↄↄↄ pondod triompOQVE NAVALED. PRAEDAD. POPLOM. romanom. donauet captiuos. CARTACINIenseis. inceNVOS. Duxet. ante. curom. primosque. Consol. de. sicelEIs. claseque. CARTacinienseom. triompauet. earom. rerom. erco. S.P.Q.R. ei hance columnam. p.


  In hac priscæ Latinæ linguæ barbaries unà cum exotico numerandi modo clarè apparet, dum enim expeditionem C. Duillii Consulis contra Carthaginenses refert in Sicilia, prædam quoque ex parta victoria reportatam quàm exactissimè, tum quoad naves, tum quoad monetam, aurum, argentum, ænea, describit, ubi et inter cæteras figuras millenarii hæc nota ↀ ↀ ↀ ter occurrit, una cum DCC, quæ numerum 3700 constituit. Sed hujus notæ originem supra vide expositam: deinde vigesies semel repetit hanc notam cccIↄↄↄ; et quoniam illa 100000 numerum constituit, hic in 21 ductus dat 2100000 numerum in ære, cupro, pondus. Contigit autem hæc victoria C. Duillii contra Carthaginenses anno Urbis conditæ CDXCIII. 493.
  Primi igitur, qui ad linguam Latinam excolendam se accinxerunt, fuerunt Plautus, Accius, Pacuvius, Ennius, Nævius, veteres Poëtæ; quos secuti sunt Oratores, Cato, Sisennas, Quadrigarius, Antius, Varro, Quintilianus, Julius Cæsar, Cicero; Historici, post Livium, Plinium, Florum, Solinum, innumeri alii jam noti, quorum studio, curâ et labore veluti exculta Latina lingua ad perfectionis apicem pertigit. Prima linguæ Latinæ corruptio.Verùm uti vicissitudo temporum incerta est, et instabilis, ita quoque tum ex monarchiæ, à Constantino in Orientem Byzantium translatæ ingenti mutatione, tum ex inundatione barbarorum, Gothorum, Herulorum, Vandalorum, Hunnorum, Longobardorum in totam quasi Europam diffusa, dum Galliam, Hispaniam violenter irruunt, ex linguarum barbararum cum Latina, quæ principem locum in Italia, Gallia, Hispania priùs tenebat, commixtione, à sua prima puritate deflectens, Italicam, Gallicam, et Hispanicam peperit, Latinâ linguâ solummodò inter viros doctos remanente. Quomodo verò hæ linguæ inter se differant, in sequentibus patebit. Verùm cum multitudo doctorum, qui de lingua Latina scripserunt, vix sub numerum cadat, ad eos lectorem remittimus; nostrum erat, originem ejus, propagationem et corruptionem hîc pro nobis proposito argumento paucis demonstrare.

 Liber tertius, sectio III, caput II Liber tertius, sectio III, caput IV