Liber secundus, sectio III, caput VI | Liber secundus, sectio III, caput VIII |
Caput VII.
De Labyrintho in Creta, Lemno, alisque Græciæ locis ad similitudinem istius Ægyptiaci constructis.
STupenda nostri Ægyptiaci Labyrinthi moles, vastitas et magnificentia ita animos cæterorum diffusa fama accendit, ut nec Græci nec Romani se continere potuerint, quin in Ægyptum profecti eorum spectarent fabricas quas ab historicis veluti humanis operibus superiores acceperant; fuit inter cæteros Græciæ architectos, Satyrus, quem alii cum Dædalo confundunt, qui Plinio teste, data opera in Ægyptum se contulerunt, ut juxta-Ægyptiorum molimina fama supra æthera nota simile quid machinaretur in Græcia, etenim cum Labyrinthæam structuram exactiùs explorasset, in tantorum operum contemplatione animo ingenioque confusus, nequidem centesimam partem istius Labyrinthi quem in Creta et Lemno insula construere moliebatur, imitatus sit; uti in præcedentibus ex Plinio recensuimus, et Plutarchus quoque apud Natalem Comitem hoc pacto sive historiam sive fabulam exponit; Theseus, inquit, ante Pirithos societatem adhuc adolescens in Cretam cum iis navigare voluit et unus ex iis, qui quotannis pro morte Androgei ad Minoëm Regem Cretæ tributi nomine mittebantur, quos dicebant in Labyrintbum inclusos à Minotauro vorari; fabulantur Minotaurum corpus totum habuisse hominis, at caput bovis, hic erat in Labyrintho loco amplissimo et inextricabili viarum plurimarum ambage, qui factus fuerat ad Ægyptiaci iliius Labyrinthi formam ad Crocodilopolim extructi. De Ariadna vero Minoïs filia et Minotauro fabulam, si quis exactius quidpiam nosse desiderat is adeat Natalem Comitem aliosque mythologos, quia omnia quam diffusissimè descripserunt, nos ob nefandas quæ in iis occurrunt obscœnitates ea consulto omittenda censuimus. Hujus verò Labyrinthi plerique auctores architectum faciunt Dædalum, Plinius potiori voce auctorem facit paulo ante citatum Satyrum qui in Creta et Lemno extructurus Labyrinthum data opera in Ægyptum profectus est, ut ex admirabili labyrintæi molis structura similem construeret, sive molis vastitatem, sive ingenii vim spectes, prorsus imparem. Certe ex variis relatione dignis accepi, in Creta in spatioso campo ejus etiam num vestigia spectari ad multa millia passuum. Unde peringeniosus P. Christophorus Grumbergerus Societ. nostræ excellens mathematicus, P. Clavii in re mathematica olim socius et calculator, dato, diametrum ejus 336 passuum fuisse, ejus capacitatem gyrorumque anfractus atque tempus in iis percurrendis insumptum, demonstrandi occasionem sumpsit. Præsupponimus autem Satyrum Plinianum hujus Labyrinthi architectum in eo extruendo non confuso et tumultuario labore usum fuisse, sed sibi figuram rotundam seu omnium capacissimam selegisse, atque ingeniosa inventione primo murorum ambitus variosque flexus et reflexus cum summa proportione primo in prototypo quodam expressisse, quem et dictus Pater Grumbergerus meliori modo, quo fieri potuit et debuit, hâc præsenti ichnographia exhibendum censuit. Unde partim ex ejus ambitibus Cyclicis, partim ex rectis tramitibus ingressurus ad centrum fabricæ filo Ariadnæ ductus, 5 horarum spatio ob inextricabiles errores pertingere vix potuisse ostendit, qui verò Labyrinthum sub quadrata forma statuunt, illi adytum tam difficilem reddunt, ut sine fili ductu facile exitum non reperiant. Vide figuram Labyrinthi Ægyptiaci mediam sub quadrata figuram positam, Cap.IV. insertam: si quis verò petat, quam grandem glumum et quot passuum esse oportuerit, dico, si quis omnes ambitus circulares et directos tramites in passus resolverit, inveniet is 4500 et amplius passus, quæ 4 milliaria Italica et 500 passus efficiunt, filum itaque 4500 passum esse debebat, quod chordarum aut filorum conglomeratione glomum tam grandem efficiebat, ut vix ab homine aut jumento portari posset. Quemadmodum verò in Ægyptiaco nostro Labyrintho præter eum qui centro totius fabricæ circumdabatur (quem et Satyrus sive Dædalus in Creta unice imitatus fuerat) tot Labyrinthi erant, quot Præfecturas seu Nomos eum continuisse supra ostendimus, omnia verò simul connexa unum Labyrinthum conficerent, ita quoque adeo inextricabilibus anfractibus multiplici aularum, porticuum, aliorumque similium gurgustionum tortuositate implicabatur, ut si filo Ariadnæo uti vellent, ne quidem ad redeundum unde venerant se evolvere per integrum mensem potuerint; et ne centeni quidem homines aut jumenta chordarum seu filorum glomos portare sufficerent, quo sine subsidio Ariadnæ ab inextricabilibus anfractibus exitus nunquam sperari poterat. Sed quæres quomodo sacerdotes Labyrinthi præsides sine errore labyrinthæas tricas vitare potuerint, dico hos haud dubiè simili ichnographica supra exhibita delineatione usos fuisse atque in omnibus flexuris, signa 4 mundi partium incisa numeris aut quibuslibet aliis notis impressa fuisse, atque hoc ichnographia modulo, quo eundum, quæ viæ tenendæ, tum ad Nomorum centra ubi sepulchra Regum, tum ad centrum totius Labyrinthi, ubi mausolea tegum una cum Thesauris eorum condita erant, cognoscerent. Sed hæc de labyrinthæis miraculis ad lectoris curiositatem dicta sufficiunt.
Liber secundus, sectio III, caput VI | Liber secundus, sectio III, caput VIII |