Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput VI


This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber secundus, sectio III, caput VI
1679
 Liber secundus, sectio III, caput V Liber secundus, sectio III, caput VII 

Caput VI.

De artificiosis machinis in Labyrintho ad eos qui ingressuri erant terrore concutiendos exstructis.


AUctores præterea hisce varia junxisse ferunt terriculamenta, quibus ingredientes vehementi terrore percellebantur, et Arabes quidem de hisce Labyrinthæis meatibus potissimum loquuntur, dicunt primò certis in locis statuas fuisse positas, quæ pavimentum dum pede ingredientes percuterent, statuæ mox ore et faucibus horrendis, brachiis quoque solutis tam arctè ea stringerent, ut vel solo amplexu exanimarentur. 2. Aulas nonnullas eo artificio conftructas; ut vel sola voce prolata per varios reflexionum circulos inter fsxeos parietes factos soni vox in immensum aucta non unam, sed integri exercitus clamantis tumultum referret; unde exterrefacti explotatores dum fuga suæ vitæ consulunt; miajoribus implexi erroribus timore exanimes caderent; portis quoque apertis nescio quem horrendum sonum percipi, quo attoniti, et panico quodam terrore perculsi ab ulteriori inquisitione desistere cogerentur; Strabo præterea, narrat Thebis colossum immensæ granditatis fusse ad cujus abacum certa hora peregrinus quidam sonus percipiebatur, quem ipse quoque se audisse fatetur, an verò istiusmodi technasma casu, an magico artificio, aut ingenii solertia constructum fuerit, aliis discutiendum relinquit; huc pertinet statua Memnonis, quæ orientis solis radiis percussa, nescio quem harmonicum sonum edere
ICHNOGRAPHIA LABYRINTHI alterius a Daedalo Architecto ad formam AEgyptiaci in CRETA Insula constructi, quem postea fabulae narrationes de Theseo, Minos, Ariadna et Minotauro Poetae et Oratores celeberrimum fecerunt.
ICHNOGRAPHIA LABYRINTHI alterius a Daedalo Architecto ad formam AEgyptiaci in CRETA Insula constructi, quem postea fabulae narrationes de Theseo, Minos, Ariadna et Minotauro Poetae et Oratores celeberrimum fecerunt.
solebat; in certis quoque Regum sepulchris igneas flammas videri perpetuo lumine præditas, quod quomodo fieri potuerit 4. tomo in Oedipo Syntag. de lucernis veterum Ægyptiorum docuimus. Multa similia passim citant auctores in subterraneis Ægyptiorum adytis spectari paradoxa sane et incredibilia, quæ omnia in 3. parte Oedipi Syntag. de mechanica, & magia Ægyptiorum, multiplici auctorum testimoniis confirmata, congesta reperies.

 Liber secundus, sectio III, caput V Liber secundus, sectio III, caput VII