Liber secundus, sectio II, caput I | Liber secundus, sectio II, caput III |
Caput II.
De ædificatione Ninive civitatis magnæ ejusque vastitate.
SitDemonstratio formæ et magnitudinis Ninive. itaque quadrangulæ urbis latus majus juxta Diodori descriptionem, 150 stadiorum, quæ in passus resoluta 18750 passuum dant longitudinem; nam 125 passus unum stadium conficiunt. Itaque 18750 passus per 1000 divisa, dant 18 milliaria, et insuper 750 passus: atque tot milliarium unius lateris majoris longitudinem habuisse ex calculo constat; minus verò latus 90 stadiorum, dat passus 11250; quæ in milliaria resoluta dabunt 11 milliaria, et insuper 250 passuum longitudinem lateris minoris, eritque ambitus urbis 480 stadiorum; hæc latera, minus et majus in se ducta dabunt aream urbis 198 milliarium, exceptis minutis.
ExMagitudo Ninives ad Latii amplitudinem applicata. hoc calculo consequitur primò, si murus major Ninives 18 milliarium longitudinem habuit, illum adæquasse distantiam illam, quæ est inter Romam et Tybur; tot enim milliarium hujusmodi distantiam nos frequenti istiusmodi itineris experientiâ comperimus, quamvis vulgo 17 milliarium esse plerique teneant; cùm verò minus muri latus, 11 milliarium intercapedinem invenerimus, habebit murus eam longitudinem, quæ est inter Tybur et Præneste; si verò hinc latus majus traducamus, per Tusculum, usque in Albanum, quæ est distantia 18 milliarium, et hinc Romam 11 milliar. habebimus quadrangulum, quod maximam Latii partem occupabit, cujus videlicet area continebit milliaria quadrata 198†750 passus quadratos. Unde patet, Niniven, maximam fuisse civtatem et integram quasi provinciam Atturiæ, sive Assyriæ, intra muros suos conclusisse: extra quos muros immensa præterea fuisse suburbia Diodorus dicit, quæ vel ab ipso Eufrate, per transversam Mesopotamiæ regionem usque ad Niniven pertingebant, quin et ultra Tigrim, cui Ninive adjacebat ad Medorum ac Elimaidis regionis confinia se extendisse, ex relatione itinerariorum, rudera vastissima, quæ etiamnum ibi spectantur, uti in sequentibus videbitur, sat superque demonstrant. Neque mirum cuipiam id videri debet, cùm Ctesias apud Sabellicum, totam Asiam in ea condenda à Nino convocatam, occupatamque referat: Ninus, Diodoro teste, habitare eam coëgit majori ex parte Assyrios, et quidem potentiores, ex reliquis verò nationibus voluntarios assumpsit, à nomine suo urbem Ninam appellans, agros propinquos habitatoribus divisit. Major enim erat Babylone, uti Strabo hisce verbis refert: ἠ δὲ Νινος πολύ μειζων ῆν τῆς Βαβιλῶνος, εν πεδίῳ χειμείνη τῆς Αττυρίας, in campo Atturiæ.
Situs ejus fuit, uti in præcedentibus diximus, ad occidentale littus Tigris condita; et uti à sacro textu definitur, urbs magna trium dierum, ita quoque longitudinem suam facilè ad Euphratis littora extendebat, et totam pænè Mesopotamiæ latitudinem transversam occupabat. Tota deinde urbs variis rivis fossisque irrigabatur, uti Herodotus, Diodorus, Strabo tradunt, ne deesset, quod humanæ vitæ tantopere necessarium foret. Turres in ea fuisse 1500 Diodorus narrat, quas quidem non omnes mœnibus insertas fuisse, vel inde patet, quod una Turris ab altera non nisi 32 pedibus distare debuerit, uti ex calculo circuitus urbis 480 stadiorum, clarè patebit. Cum itaque Diodorus de Turribus hisce mœnibus insertis nihil dicat, verisimile est, eas partim in mœ-ibus, et supra portas urbis principales, partim in præcipuis urbis platearumque angulis, partim etiam in suburbiis Ninives extructas fuisse. Sed jam ad ea, quæ primam ejus fundationem à Nino factam concernunt, progrediamur.
PorròCtesias Gnidius. Ninus, uti Ctesias Cnidius tradit apud Sabellicum, Bactrianis bello subactis, exercitum opulentâ præda onustum in Assyriam reduxit; brevi inde interjecto tempore, cum jam filium ex Semiramide tulisset, qui paterno nomine et ipse appellatus est, imperio uxori per manus tradito, vitâ decessit. Prægrandi est pyramide sepultus. Pyramis immensa sepulchrum Nini.Ctesias Cnidius auctor est, molis altitudinem novem stadiorum fuisse, (quæ 1125 passus faciunt) lateraque aliquando spaciosiùs evagata; eam media planitie conditam memorant, aliquot stadia ab urbe Nina distantem. Regium id sepulchrum diu postea suo mansit vestigio, cum Nina urbs ipsa sub id tempus intercidisset, aut certè non multò postquam Assyriorum Regnum est à Medis eversum: ferè eadem Strabo dicit de sepulchro Beli in Babylonia, nisi quod in altitudine ejus differat. Εστι δὲ καὶ ὁ τοῦ Βήλου τάφος αὐϑόθι, νῦν μὲν κατεσκαμμένος, Ξέρξης δ᾽ αὐτὸν κατέσπασεν, ὥς φασιν ἦν δὲ Πυραμὶς τετράγωνος ἐξ ὀπτῆς πλίνθου. καὶ αὐτὴ σταδιαία τὸ ὕψος σταδιαία δὲ καὶ ἑκάστη τῶν πλευρῶν· ἣν Ἀλέξανδρος ἐβούλετο ἀνασκευάσαι πολὺ δ᾽ ἦν ἔργον καὶ πολλοῦ χρόνου (αὐτὴ γὰρ ἡ χοῦς εἰς ἀνακάϑαρσιν μυρίοις ἀνδράσι δυοῖν μηνῶν ἔργον ἦν.) ὥστ᾽ οὐκ ἔφθη τὸ ἐγχειρηθὲν ἐπιτελέσαι, παραχρῆμα γὰρ ἡ νόσος ἡ καὶ τελευτὴ συνέπεσε τῶι βασιλεῖ, etc. Strabo, Beli sepultura.Ibi etiam Beli sepultura est, nunc eversa, quod fecisse Xerxes dicitur. Pyramis quædam erat quadrata ex latere coctili structa, stadii altitudine, cujus quodque latus stadium occupabat; hanc Alexander instaurare voluit, sed cum multi res laboris esset et multi temporis, (nam ad expurgandam duntaxat terram decem millibus hominum, duorum mensium opus erat) quod inceperat, perficere non valuit, illico enim vel morbus, vel mors eum oppressit, posterorum verò nemo curavit, quin etiam reliqua neglecta sunt, et urbis partem Persæ diruerunt, partem tempus consumpsit, et Macedonum negligentia præsertim, postquàm Seleucus Nicanor Seleuciam ad Tigrim condidit stadiis tantùm trecentis à Babylone dissitam.
PorròExaminatur Pyramis Nino erecta. Pyramidem illam Nini Mausoleo deputatam, novem stadiorum fuisse, Ctesia teste, merito quis dubitare de hyperbolica locutione posset; cum enim pyramidum mensura sit, ut altitudo unum ex quatuor lateribus æquet, area dictæ pyramidis necessariò debuit habere 81 stadia quadrata, sive 1265625 passus quadratos, quæ spacium occupant unius milliaris quadrati, ✛ 265625 passus, quâ sanè major in orbe terrarum visa non fuit. Quicquid sit, nos eam inter fabulas ponimus, cum vel montium præcelsissimorum altitudinem superasset, juxta relationem tamen Diodori exponendam duximus. Hujus figuram rationi magis congruam à Strabone relatam vide in ichnographia Ninives appositam.
Anno itaque regni sui circiter vigesimo, Ninum condidisse urbem Ninam, sive Niniven, conjicere possumus, ex hisque scripta reliquit Diodorus Siculus Rerum antiquarum lib. iii. cap. 1. ubi de Nino ait, quod post recuperatum Babyloniæ regnum, post subactam Armeniæ partem, eamque benignè Regi suo restitutam, et occisum Mediæ Regem, prosperâ elatus fortunâ, in animum induxit, totam Asiam, quæ inter Tanaim et Nilum jacet, suo subjicere imperio. Quare quodam ex amicis Mediæ præfecto ipse ad reliquam subjugandam Asiam profectus, omnem annis decem et septem, præter Indos, et Bactrianos in potestatem redegit; deinde Bactrianis bellum intulit, sed locorum difficultatem, et hostium vim ad sese tutandos advertens, retrocessit, atque in aliud tempus, expeditionem illam distulit. Interim autem, reducto in Asiam exercitu, cum se superiores omnes, gloriâ, et rebus gestis, superasse intelligeret, Ninive condita.urbem quoque ingentem condere statuit, cui par magnitudine, neque fuisset antea, neque esset futura. Itaque coactis undique viribus, et his, quæ ad tantum opus spectarent, paratis, supra Euphratem eam condidit. Hæc ex Diodoro; ubi tamen ei contradicunt omnes veteres, et moderni scriptores, illam non supra Euphratem, sed supra Tigrim fundatam fuisse; nisi velimus dicere, quod ejus suburbia à Tigri usque ad ipsum Euphratem se extenderint, uti paulò antè, et alibi quoque insinuavimus.
ExQuo tempore Ninive condita. quibus satis verisimiliter deduci posse videtur, Niniven anno regni ipsius Nini circiter vigesimo, ut dictum est, ædificari cœptam esse. Siquidem post translatam regni sedem in Assyriam et recuperatam Babyloniam; et devictum Mediæ Regem, Asiam annis decem et septem jam subegerat
Porrò hujus magnitudinem urbis, idem Auctor ibidem prosequitur, dicens: eam non æquâ laterum dimensione fuisse fundatam, atque erectam. Nam duæ muri partes longiores erant reliquis, uti paulò antè ostendimus. Horum latus, inquit, quodlibet, Magnitudo urbis.longitudine est stadiorum 150, breviora verò stadiis 90. Et sanè spe sua nunquam frustratus est. Nulla enim postmodum urbs tanto ambitu, tantase mœnium magnificentia structa fuit. Altitudo murorum pedum est 100, latitudo, quâ tres currus simul perambularent; turres 1500, quarum altitudo pedum est 200. Habitare eam coëgit majori ex parte Assyrios, et quidem potentiores; ex reliquis nationibus voluntarios assumpsit, à nomine suo urbem Ninam appellans: agros propinquos habitatoribus divisit. Sic Diodorus. Congruunt verò, quæ de hujus urbis amplitudine idem auctor asseruit, cum his quæ de eadem tradit scriptura sacra Jonæ cap. iii vers. 3. illis verbis: Et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum, nimirum in diametro. Verisimile enim est, Jonam prædicando pœnitentiam, non circa ambitum, sed per medium urbis incessisse; nam si stadium, ut perhibent, octava milliarii pars est, utique quadringenta octoginta stadia faciunt iter 60000 passuum, quod ordinariè pedites triduo aut quatriduo conficere solent. Unde patet, meritò hanc urbem, Genes. cap. x. vers. 12. veluti per antonomasiam nuncupari magnam.
Per hæc item circiter tempora, probabile admodum est eundem Ninum, ob ingentem ejus potentiam, et super alios illius temporis Reges eminentiam, monarchæ nomine obtento, primam, quæ Assyriorum dicta est, Monarchiam erexisse. Hujus nos, quemadmodum et aliarum quoque trium præcipuarum mundi monarchiarum, singulos Reges successivè, propriis locis, ac temporibus adnotabimus; non quia intentio nostra sit, exterorum Regum chronologiam texere, sed quoniam ad nostrum institutum ritè ordinandum, plurimùm confert qualis, qualis saltem notitia illarum quatuor principalium monarchiarum, seu regnorum, quorum meminit DanielQuattuor monarchiæ per statuam Nabuchodonosoris indicatæ., cap. ii. vers. 38. sub typo statuæ illius magnæ, quæ habebat caput aureum, pectus et brachia de argento, ventrem et femora ex ære, et tibias ferreas; Et cap. vii. vers. 3 sub figura quatuor bestiarum ascendentium de mari. Et Zachar. cap. vi sub imagine quatuor quadrigarum de medio duorum montium æneorum egredientium. Hisce enim similitudinibus diversæ eorundem regnorum differentiæ, proprietatesque adumbratæ sunt, de quibus hîc agere opus non est, quod paucis explicari nequeant, et fusiùs eadem prosequi nunc nostri muneris non sit. Porrò harum monarchiarum prima fuit Assyriorum, altera Persarum, atque Medorum, tertia Græcorum, quarta Romanorum: quamquam de secunda, item et tertia fusius agitur in eadem Danielis prophetia cap. viii. per totum, sub figura arietis, et hirci, invicem præliantium; et cap. xi. ubi breviter prædicuntur, monarchiæ Persarum interitus, et regni Græcorum exaltatio, et prælia item, quæ mox inter Alexandri Magni successores sunt exorta; harum verò quatuor duntaxat monarchiarum in sacris libris facta est mentio, non quod post ipsas usque ad mundi finem aliæ non essent erigendæ, (videmus enim Turcarum imperium postea Romano successisse, et post ipsum probabile est alia surrectura;) sed quia quatuor illæ tantùm Christi regnum præcedere debebant, quod in hoc mundo usque ad extremam judicii diem, et deinceps perpetuò in cœlis duraturum erat, ut apertè significatur cap. Danielis ii. vers. 34. et 35. ubi dicitur, quod lapis, qui percussit statuam, et contrivit quatuor Regna hæc, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Lapis quippe ille, figura fuit Christi, juxta illud Apostoli, prima ad Corinthios cap. x. vers. 4. Petra autem erat Christus, quod et apertius declarat citatus Daniel cap. ii. vers. 44. et 45. ubi prædictam statuæ visionem exponens: Suscitabit, inquam, Deus cœli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et alteri populo non tradetur, et comminutis prioribus regnis, ipsum stabit in æternum; hoc verò regnum, aliud non est, nisi regnum Christi, et sanctæ ejus ecclesiæ. Itaque ut dixi de prædictarum quatuor monarchiarum Regibus eorumque jugi successione, quando scilicet, et quot annis singuli regnasse dicantur, agemus propriis locis.
Verum enim verò, cum hujus argumenti institutum Nembrodica historia fuerit, Nembrod verò primus in mundo Rex fuerit, dum Babylonici regni initia jecit; Ninus verò ejus filius, patris exemplum secutus, primus fuerit Assyriorum imperii fundator, operæ pretium me facturum existimavi, si continuatos, ad 1239, vel ad 1240 annos ordine hujus monarchiæ successores, juxta meliorem chronologorum sententiam, apponerem, ne quicquam ad nostrum institutum pertinens omisisse videremur, usque ad ultimum Sardanapalum, cujus tempore Jonas ob conclamatam Mortalium impietatem in Ninive pœnitentiam prædicavit, quam cùm acceptasset Rex, et minas de subversione urbis, pœnitentiæ operibus divertisset; accidit, ut spretis minis ipse postea ad vomitum reversus, scelestum pristinæ vitæ statum repetierit, unde justo Dei judicio ipse totus mollitiei immersus inter fœminas luxuriâ, et libidine obsordescens, à Medis obsessus, cum refugium non reperiret, extructo rogo, seipsum una cum liberis, concubinis, et inæstimabili auri, argenti, pretiosorumque lapidum copiâ, in eum ex desperatione conjecit, atque una cum morte ejus imperium Assyriorum Artabe duce ad Medos et Persas sub Cyro translatum fuit. Reges Assyriorum sequens Tabula monstrat; cæterarum verò monarchiarum Reges, uti alienos à nostro instituto, ita relinquendos censuimus.
Annus Mundi. | Diluvii. | ||
Ninus | |||
Semiramis | |||
Zameis Ninyas | |||
Arius, secundus Assyriorum Rex. | 2129 | 473 | |
Analius | 2159 | 503 | |
Xerxes | 2198 | 542 | Abraham, |
Armametres | 2229 | 573 | Isaac, |
Belochus | 2267 | 611 | Jacob, |
Baleus | 2302 | 646 | et filiorum gesta. |
Althades | 2354 | 698 | |
Mamithus | 2386 | 730 | |
Mancaleus | 2416 | 760 | Memphis in Ægypto. |
Iphoreus | 2446 | 790 | Nascitur Moses. |
Mamylas | 2466 | 810 | |
Sparetus | 2496 | 840 | |
Assades | 2536 | 880 | |
Aminthas | 2576 | 920 | Moses egreditur ex Ægypto. |
Belothus | 2611 | 955 | |
Bellepares | 2636 | 980 | |
Lamprodes | 2666 | 1010 | |
Sofates | 2707 | 1051 | Tempus Judaicum. |
Lampares | 2728 | 1072 | |
Pannias | 2758 | 1072 | |
Sofarmus | 2803 | 1147 | |
Mitreus | 2822 | 1166 | |
Tautanes | 2849 | 1193 | Jephte. |
Tarteus | 2881 | 1225 | |
Thineus | 2921 | 1265 | Heli, Samuel. |
Darcilus | 2982 | 1326 | Saul. |
Eupalus | 2995 | 1339 | Tempore Davidis. |
Sardanapalus | Salomon. Jonas propheta |
Liber secundus, sectio II, caput I | Liber secundus, sectio II, caput III |