There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber secundus, sectio II, caput I
1679
 Liber secundus, sectio II Liber secundus, sectio II, caput II 

Caput I.

De Nino, ejusque rebus gestis.


D
D
E NinoQualis fuerit Ninus Rex Assyriorum., primo Assyriorum, atque adeò totius mundi imperatore, variæ sunt tum apud sacros, tum apud profanos auctores, narrationes. Nos Herodotum, Diodorum Siculum et Strabonem secuti, quid de eo sentiamus, paucis aperiamus. Itaque, quemadmodum in Arca Noë tradidimus, nos credimus, hunc Ninum esse illum, quem Sacra Scriptura Genes. cap. x vers. 11. vocat Assur, qui cum exercitu exiisse dicitur de terra Sennaar, id est, de Babylone, ubi regnaverat pater ejus, et subactis Assyriis, ædificasse in Assyria civitates ibidem nominatas, et unam præ cæteris magnam, quam ex nomine suo appellavit Niniven, in qua de Babylone sedem regni sui transtulit, ac deinceps Assur, hoc est, Assiriorum Rex nuncupari cœpit. Cæteras ipsius Nini res gestas multas admodum, et præclaras breviter ex Ctesia Cnidio recenset Diodorus Siculus.Diodorus Siculus lib. ii. rerum antiquarum, cap. 1. ubi sic ait: Primus Rex Assyriorum, scriptores nactus est Ninus, qui ejus gesta literis traderent. Is naturâ bellicosus, et virtutis appetens, cùm primum robustissimos juvenum, plurimorum temporum, armorum usu, ad omnem laborum patientiam, et belli pericula exercuisset, coacto exercitu, societatem iniit cum Arico Arabum Rege. Et post pauca subjungit: Ninus igitur Arabum Rege assumpto exercitum duxit adversus Babylonios Arabiæ conterminos. Nondum enim condita erat Babylonia, sed aliæ circa nobiles urbes incolebantur, quibus propter armorum desuetudinem facilè superatis, tributoque imposito Regem eorum cum filiis captum interemit. Nini bella adversus varios Reges.Deinde quibusdam Armeniæ urbibus in potestatem redactis, Barzanes Rex Nino viribus impar, cum multis donis occurrens, et se, et regnum ejus potestati permisit. Huic Ninus, magno usus animo, Armeniæ regnum restituit, commeatu, et militibus impetratis. In Mediam deinde auctis viribus transgressus, cum ei Farnum Regem victum cruci affixit.Farnus Rex cum exercitu occurrisset, prælio victum, cumque uxore, et septem filiis captum, cruci affixit. Prosperâ fortunâ elatum Ninum cupiditas cepit totius Asiæ, quæ inter Tanaim et Nilum jacet, potiundæ; secundæ etenim res, ut plurimum ambitiosas majorum ingerunt cupiditates. Itaque præside ex amicis quodam Mediæ imposito, ipse ad religuam subjiciendam Asiam profectus, omnem annis decem et septem, præter Indos et Bactrianos in potestatem redegit. Quasnam Regiones subjecerit sibi.Pugnas singulas, ac devictorum numerum nullus quidem scriptor tradidit. Nos, quæ excellentiora feruntur, Ctesiam Cnidium secuti, paucis narrabimus: subjecit omnes maritimas, ac propinquas gentes, Ægyptios, Phœnices, et interiorem Syriam, Ciliciam, Pamphiliam, Lyciam, Cariam, Phrygiam, Misiam, Lydiam, Troada, et Phrygiam, quæ est super Hellespontum, Propontida etiam, ac Bithyniam et Cappadociam, et gentes juxta Pontum barbaras, usque ad
Ectypon Verum Nini et Semiramidis ex Veterum Auctorum relatione, nec non Ægyptiaci Labyrinthi picturis extractum
Ectypon Verum Nini et Semiramidis ex Veterum Auctorum relatione, nec non Ægyptiaci Labyrinthi picturis extractum


Tanaim flumen, suæ ditionis fecit. Adjecit imperio Cadusios, Tapyros, Hyrcanos, Drangas, Dernicos, Carmanios, Rhombos, Vorcanios , Parthos, Persas, præterea Susianos, Caspiosque, ad quos angustus est aditus, unde et portæ Caspiæ appellantur, pluresque alias, quas recensere instituto opere prolixius esset, ignobiles nationes. Sic Diodorus, uti supra; qui cap. ii. ex eodem Ctesia tradit, eundem Ninum habuisse in exercitu suo, peditum ad decies septies centena millia, equitum millia ducenta, currus verò falcatos, paulò minùs decem millibus et sexcentis, et superasse, ac debellasse Zoroastrem Regem Bactrianorum, qui cum quadringentis armatorum millibus ei obviam venerat. Exercitus Nini contra Zoroastrem.Contigit autem hæc Nini de Zoroastre parta victoria post conditam Ninivem, ut ex Diodori Siculi verbis luculenter patet. Cæterùm hunc Zoroastrem eundem fuisse cum Cham filio Noë, tradit Berosus Annianus lib iii. Antiq. (ut scribit Joannes Lucidus lib. ii. cap. 5. et nos in Obelisco Pamphilio ipsis subscribimus) et causam subjungit, quod semper magiæ ac veneficii studens, Zoroastris nomen consecutus est, quicquid contrà dicat Torniellus. Vide Obeliscum Pamphilium.

Verumenim verò in hac , quam retulimus, Diodori historiâ, quatuor advertere opoitet. Primò, ipsum supponere, quod Ninus mortuo patre Belo, qui in Babylone regnaverat, vel inde ultro exierit, ut Regni sedem in Assyriam collocaret, ac propterea Babylonii id indignè ferentes ab ipso defecerint. Et hoc sacræ scripturæ magis consonat, quæ Genes. cap. x. vers. 11 . id non obscurè videtur insinuare his verbis: De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Ninivem. Alterum est illud Diodori, Nondum enim condita erat Babylon, debere exponi, id est, nondum enim perfecta, et absoluta erat, eo modo, sive in ea multitudine, ac munitione, atque ædificiorum magnificentiâ, quæ postea à Semiramide ipsius Nini uxore, constructa fuit; cum vel è sacro textu pateat, Nembrod primus in orbe architectus.Nembrod civitatem et Turrim, veluti primum omnium post diluvium mortalium architectum, aliasque præter Babylonem, civitates, Babel, Achad, Erech, et Chalna extruxisse. Unde S. Augustinus lib. xviii. de civit Dei, cap. 2. sub finem de Semiramide hæc verba faciens ait; Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem, vel quomodo condita fuerit, in xvi. libro diximus (subaudi cap. 4.) sic ille. Præterea quod ait Diodorus de Ægypto, ac finitimis Regionibus à Nino subactis, videtur exponi debere, ita ut vel non plenè, vel non diu eas possederit. Nam Abrahami temporibus, neque ipsa Ægyptus, neque terra Chanaan videtur fuisse subjecta Regibus Assyriorum; siquidem certum est, tunc temporis in Ægypto regnasse Pharaonem illum, ad quem, fame in Chananæa urgente, profectus est Abraham, ut describitur Genes. cap. xii. et apud Palæstinos Abimelech, Gen. cap. xx. et xxvi. et plures alios in urbibus Chananæis Regulos; et ab ingressu Abrahæ in ipsam Chananæam nulla omninò in sacra Genesi invenitur mentio Nini, aut ullius successorum ejus, quod mirum valdè esset, si ipse, aut alius Rex Assyriorum fuisset dominus terræ illius. Denique si vera sunt, quæ de Nino tradit Diodorus (quemadmodum maximè credibilia, et recipienda esse asserit Pererius lib. xv in Genes. num. 149. tanquam non ab ethnicis tantùm, sed etiam à nostris et ecclesiasticis autoribus approbata) profectò satis validum hinc desumi potest argumentum adversus ipsum Pererium, aliosque existimantes, de genealogia posterorum Sem detrahendam esse generationem Cainan, quæ in sacro textu Gen. vulgato non reperitur; et item divisionem linguarum poni debere in ortu Phaleg, et ortum Abrahæ in anno 70 vitæ Thare; siquidem hoc pacto postrema Nini tempora, 220 à diluvio annum non attigissent. Nam à diluvio ad ortum Phaleg (demptâ generatione Cainan) computantur tantummodò anni 102. et à divisione linguarum, si tunc facta fuit, ad finem regni vitæ Nini, restant anni duntaxat 117. nempe 65, quibus regnavit Belus, et 52 regni Nini, qui faciunt in summâ annos 219. Sanè in tam brevi annorum curriculo non possum satis mirari, genus humanum usque adeò multiplicari potuisse, ut jam tot, tantæque provinciæ populis repletæ essent, et Reges tam numerosos haberent exercitus; contra verò admissâ, et computatâ generatione Cainan, ut apud lxx Interpretes habetur, et posito, divisionem linguarum incidisse in annum 144 vitæ Phaleg, et nativitatem Abrahæ in 130 ætatis Thare, ut nos facimus, procul dubio postrema Nini tempora incidunt non longè ante 400 à diluvio annum, ur videre est in tabulis chronologicis; et tunc multò credibilius est, potuisse hominum multiplicationem tantopere jam esse auctam, ut Ninus, et Zoroastres inter se bellantes, cogere valuerint exercitus adeò numerosos, quales in præcedentibus descripsimus. Sed ut revertamur ad Ninivem à Nino conditam, ne quicquam curiosarum rerum in hoc opere omisisse videamur, hîc urbis descriptionem subjungam.


 Liber secundus, sectio II Liber secundus, sectio II, caput II